De gloriosissima Christi Domini resurrectione oratio habita pridie Idus Aprilis 1735 in sacello pontificio ... A comite Philippo de Valentibus Trebiate collegii Nazareni convictore

발행: 1735년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

BEATISSIΜE PATER.

. . . . . . -

Lurimae solem esse cavise ,

BEATISSIME PATER ,

cur Tibi potissimum unusquisque sui ingenii monia

menta supplex osscrre , tu que magno Nomini inscribere gestiat ;pontificii midelicet patrocinii majesas, amplissimarum magnitudo virtvtum , he nescentia In Iaris , ac prae caeteris humanitas illa tua prope incredibilis , qua

omnes amantissime excipiJ, omne3 pater. no amore complecterIs . At vero mibi, prater haec omnia commuuia cum coeter II,

quae quidem maximi fa ιδε σ& puto ,,

3쪽

alia quoque fuit ratio ἡ θ' sane V τυβι-

ma , hanc Orationem meam Tibi suppliciter exhIbendi , ut aliquod scilicet pro maximis tuis in Patruum meum bene sciis grati animi signum extaret. Quomenim primo Gemens XI. Sub-Datanum; deinde Benedictus XIII. Rowanae Rotae Auditorem, S Archiepiscopum Theodosae

cooptaverat, eum Sanetitas tua ampliori munificentia Pro-Datarii munere decora- .vit; fortasse erat majora quoque summae benescentiae tuae priamia consecuturus,

nis paucos pos menses importuna fuisci

morte praereptu3 . Nunquam tamen ex animo meo, meorumque omnium excidet tantorum benesciorum memoria ; numquam singulare tuum erga euudem Patruum nosrumsudium, ac familiae totiua dignitatem laudibus non emeremus; Tcque non modo Principem optimum , scd quas Parentem benescentissimum semper habebimus . Excipe itaque , qua summo soles benignitate , hoc primum obsequen'issimae voluntatia meae temmonium ; reclum per aetatem , atque ingenii imberi, IItatem majora proferre nequeo. egio hoc, qualecumque sit munus, tuae erga nos bc nocentror pcrpctuum monumentum .

5쪽

Divino sane consilio factum est, ut miserrimos homines, quos primus Parens ab excelso dignitatis loco deturbatos in

interitum adduxerat , ad pristinam vitae rationem secundus Adam Christus Dominus restitueret , ac deperdita veteris gloriae ornamenta ipsis denuo compararet. Cum itaque perfecta Redemption GE h.si por Sanguinem suum secundum divitias gratiae suae ab interitu nos eripui siet, triumphum etiam hodierno die clarissimum instituit, ut naturam hominis pri stina calamitate prorsus ignobilem , abi Etamque ad gloriam efferret sempiter. nam . Quis dubitet , ut D. Leonis utar

S.'qS verbis consortio gloriae , Cum dubi tandum non sit cie communione natum sNos in Christo Crucifixi , nos stimus

mortui, nos etiam die tertia suscitati. Et revera Apostolus, ut nobis patefaceret de ignobilitate terrena ad coelestem hindie dignitatem transferri per illius inessabilem misericordiam, qui ut nos in sua

proveheret, in nostra descendit , nos pa- *f3 riter cum Christo consurrexiste, & vitam nostram absconditam cum illo in Deo palam esΙe testatur. Quoties igitur, intelligimus , quod Filium suum mCrte excita

6쪽

a tum Deus exaltavit, & donavit Illi no i. a men, quod est super omne nomen , to' a ties assumpti hominis exaltationem comi mendari dignoscamus, ut in cujus passio- S., nibus manet Deitas indivisibilis, idem s coae ternus sit in gloria Deitatis et quoties legimus , quod venit hora ejuS, ut a mori

, tuis resurgens transeat gX hoc mundo ad S. DaF. 13.1 Patrem, toties naturam nostram ad subisi limem hujus gloriae locum elatam esse i gloriemur . Nam cujuS naturae futurus nus. ', erat transitus iste, nisi nostrae , cum insei parabiliter & Pater in Filio , & Filius eu li fer in Patre r o incredibilem liberalitatem l o amorem. prortus admirabilem Illud tamen est erga nos praestantioris bene Olentiae argumentum , quod generis nostri humilliarem non tantum in se tamirabiliter ex navit . sed immortalicat gloriam possessione quasi fiduciaria. vix

adeptus , eam statim quamplurimis ho- minibus vorierit impertiri et monumenta aperta sunt , ia multa Corpora Sanctorum , qui dormierant , surrexerunt; ut videlicet ipsi novo , & inusitato lumine perfusi triumphum suum assequerentur, naturamque nostram singulari gloria condecoratam in Caelum insurrent . Quis

7쪽

aion miretur , quis laudibus non extollat tam ingentis , inauditaeque beneficentiae magnitudinem Z Cum Parens optimus infirmitatis nostrae integumenta siu scepit, - H. B., Voluit , inquit Apostolus , per Omnia , fratribus similari ; cum redivivus nobis iterum ostenditur , illos sibi conformes efficere constituit, & eandem claritatem, qua post acerbissimam mortem a Patre ς clarificarus est Filius hominis, nobis etiam vindicavit. Itaque munificentissimo Domino quammaximas gratias eXpendamus, Nefa qui consuscitavit , & consedere nos fecit

in coelestibus in Christo Jesu : & quinniam qui eramus aliquando tenebrae , nunc lux in Domino , ut filii lucis am-AE 00s bulemus t fructus autem lucis , ut ab A postolo docemur , asseremus uberrime,

si in omni bonitate , & justitia firmiter

exerceamur.

FINIS

SEARCH

MENU NAVIGATION