Christiani Thomasii ... Tractatio iuridica, larva legis Aquiliæ detracta actioni de damno dato, receptæ in foris Germanorum

발행: 1750년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

LARVA

LEGIS AQUILIAE

DETRACTA

ACTIONI DE DAMNO DATO,

RECEPTA

IN FORIS GERMANORUM.

Statis eontroversi es methodus dissertationis. .L Vatura di- damnum datum esse restreiendum. II. Etiam ex sola re eligentia datum. III. Etiam casu. f. IV. Plerumque tamen cassum sentit Dominus. F. Concursus dolivdoli, culpaee: crι .e intuitu damnum dantis e patientis. UL Similis concursus utriusque ad cas m onerat Dominum. 3. UII. Sa rem igitur hic probandum, damnum a reo datum esse, non, qua modo datum A. F. VIII. Damκum afurioso vel infante datum ex horum bonis reparandum est e. IX. . Actionem hane oriri non ex delit Io, sed ex asstutate, suente ex natura Domin g. X. Unde e fili Domino danda , etfl dominium non sit exam probandum. XI. Estque haec actio solum rei persecutoria. f. XILTenentur ea etiam heredes. g. XIII. In pluribus damnvm dan- .ribus unius solutio reliquos liberat. F. XIV. Excusatio, cur hactenus u Ii Autores adegati. XU. Apud Romarios lex Aquis Ita praecedentibuI legibus derogavit. g. XVI. DVpositio legis A a Aqui . Digit jZoo by Cooste

3쪽

sUM MARIA.

Aquiliae. f. X . suatenus σa a Iure Gentium Neossit, perti

net ad leges duras. f. XVIII. quia eadem poena coercet dolum EF negligentiam minimam. f XIX. L. Aquiliae aEIionem lociιm non habere, si damnum datim per talem negligentiam, qua imruitu contradrus 'ion imputatur. L XX. Dubium: an actio L. Aquiliae poenalis sit, an rei persecutoria. an mixta. g. XXI. Rationes, quod fit poenalis, Ied Parum susscientes. LXXII. Paulum habuisse actionem L. Aquiliae pro rei persecutoriaminpia no contradixisse. g. XXIIL Actionem L. Aquiliae tanquam poenalem non dari contra herodes. g. XXIV. Plures s damnum d derint, unirusOIntione reliquos non liberari. g. XXV. Adver. Ibifimissos.infantes a tionem Iegis Aquiliae non dari. LXX ULNee meliorem hic rationem. dari posse, quam quia parnalis est. 3. XXVII. Comparatio furiosi cum quadrupσde quatenus hie procedat. f. XXVIII. Unde etiam dicitur ex delicto oriri. s. XXIT Actio Legis Aquiliae datur adverjus insciantes in dis

pliim. 3. XXX. Iure Canonico damnum dans ultra veram dirnini resilutionem non tenetur can. fraternit 1 Cap.ra. quaest. R. f. XXXI. Eodem jure actio de damno dato datur conti a Bor des can.I. Cap. ι6. q. . XXXII. Et cap. ult. X. de Sepulturis. g. XXXIII. Non tamen ultra vires hereditatis cap. I. X. de raptoribus. 3. X XIV. Igitur Iure Canonico heredes tenentureeneraliter ad restitutionem damni per dolum defuncIi dati. XU. Et multo magis A dammιm Gilpa defuncti datumst.

3 XXX, L Noratur Cl. Baehebnamitis. β. XVII. Leges an .liqua Germanorum de restitutione damni dari non conveniunt

eum Lege Aquilia. g. XXXVIII. Capitula speci ii Suevici de dammum Uestitutione. f. XXXIX. Capitula Speculi Saxonici. venditur actionem de damno dato reparando secundum utrumque speculium esse respersecutoriam. s. XLI. suam- ωis disentiat υu. oehiltervs. f. XLI L Cui re pondetur. 3.XLIII. Moribus Germania hodiernis petitur saltem simplex damni ass-matio. XLIV. Unde actio legis Aquiliae exulat, nsis specie H recepta, ut Iure Borasimo. f. XLV. Inconvenientia G com

4쪽

sUM MARIA.

subli Iuris Borustici. . XLVI. Unι nee vitas actionia Aquilia. nee Legis Aquilia Usus in foris Germaniae. s. XLVII. Dissentirramen iterum Dn. Sehiltervs. LXVIII ' Cui respondetur. . I. XLIX. Et ostenditur distierentia inter tisim Legis Aquilia es Uum ιegum qua dam sub titulo de Lege Aquilia. L. Acti ' non hodiernam de damno dato ortam esse ex Dre Canonico es sequi doctrinanι Iuris Gentium. L LI. Unde satisfit invectivae Sichardi contrapraxin hodiernam verbis Dn. Abuteri. g. LII. Restondetvr Dn. Schiltero, tri licem actionem hodie de damno. dato constituenti. Primam saltem hactenus recensitam in x is esse. g. LIII. Notatur obiter formula actionis quam exhiber Schacherus. F. LIV. Secundam vero ex Iure Germanico medio Bon esse inussis, ipsostente Dn.Schili. g. LU. Neque tertiam ex L. Aquilia. LVI. Unde sequitur,omnes conclusiones Legis AE quiliae hodie in praxi csare. I. LUIL Igitur hodiernam aetio- 'nem non dari contra heredes. LVIII. sitiod con matur are roritate Mevii. LIX. Et respondetur disentitui. LX. Porro hodierna actione unum ex pluribus solventem, reliquos I berare. f. LXI. Sed ess actionem hodiernam dari adverso uriar sors infantes. LXII. Et parvam inflationis non esse usur .. ceptam.-LXIII. quamvis Ius Prureniciun es' hic receperit Ius Romanum. g. LXIV. I L

Um larvam legis Aquillae detrahere volumus amoni de damno dato, qua hactenus Germani in foro usi stan

non est animus eXponere omnia, quae

ad naturam sive actionis legis A qui. liae, sive .ctionis Germanorum de da.mno dato pertinent, sed reliquis o-i missis satrem ostendere, quod amo nostra, qua utimur, ab actione legis Aquiliae magis discrat, quam avis 3 quadrupe-

5쪽

6 LARUA LEGIS AQUILI E DETRACTA

de, etsi communiter persuasum sit dc commentatoribus iitis Iustinianei & Pragmaticis, actionem nostram esse actio. nem legis Aquiliae. Non vero videtur commodius tra.

ctati & ostendi posse assertio nostra, quam si ostendamus: quid jus Gentium requirat in restitutione damni dati Z quid addiderit aut detr1xerit Juri Gentium lex Aquili, 3 quid

rursus immutaverit jus canonicum 3 quid mores prisci Gem' manorum hac parte observaverint 3 quid hodierni3 anno.

vi quid introduxerint 8 Unde orti 3 quomodo quaestiones inde dependentes sint definiendae 3

Damnum alteri a nobis datum, esse resarciendum, Ita cordibus hominum inscriptum est, ut nemo unquam, quod ' cunque etiam primum Iuris Naturae vel Gentium principi. um supposuerit, ea de re dubitaverit. Postulat id communis tranquillitas, postula sequalitas humani generis. Nermo sibi vult damnum dari, non itaque det aliis. Qvilibet vult sibi damnum ab aliis datum resarciri; resarciat aliis. Suum cuique tribuendum est: tribuatur & damni restitu. tio. Nemo laedendus. Frustraneum hoc esset praeceptum, si post laesionem non tenerer laeso ad satisfactionem.

g. III.

Neque interest, sive deliberato finimo alteri damnum deni, sive non data opera. Uti enim recta ratio dictitat, dolum meum non debere mihi erodesse nec alteri nocere: ita eadem est ratio meae negligentiae. . Nullum est funda. mentum, per quod alteri imputare possim negligentiam me am. Ergo si alterutri debet negligentia nocere, sequius est, ut mihi quam ut alteri. Multae felicitates mihi feci. dunt, quas non sum meritus, aut ad quarum acquisitionem

nihil

6쪽

AcTIONI DE DAMNO DATO, ET O. - τ

nssili contulit indust Ia mea. Ergo aequum est, ut etiam feram illa, quae accidunt absque industria mea, dc propo.

sit a

are non selum recta ratio suadet, ut damnum eulispa quacunque datum seque resarciam, ac si dolo idem de. derim, sed de si plane nulla mea culpa, verum mero casu al. teri damnum datum sit, modo a me id fuerit datum. LE. quum nonsolum, sed&justum est, ut damnum casu datum resarciam. AEquum est, quia pium di humanum est, aliis,

quibus etiam non a nobis damnum datum est, ex abundam tia nostra succurrere & in solatium rerum amissarum quae.

dam donare; quanto magis iis, qui facto nostro damnum passi sunt: Iustum est, quia tranquillitas humani generis id postulat. . Finge : sum apud amicum et vitrum aliquod pretiosum adspicio, manibus id meis circumvolvens: ex improviso aliquid accidit, quod maximum terrorem non mihi saltem, sed di domino vitri incutit; Terror hic ita me occupat, ut vitrum ex manibus cadat. Quis jam damnum hoe ferre debet 3 Esto: non habui intentionem vitrum fran. gendi, non sul negligens in ejus consideratione: nihil mihi imputari potest, merus casus est. Sed idem adversus me allegabit Dominus ultri. Neque ego, inquiet, habui intentionem vitrum frangendi; nec ulla negligentia mihi Impu. 'tati potest. Et intuitu mei merus casus est. Quid ergo faciendum y an partienda satisfactio inter dominum rei de eum qui causa physica damni fuit 8 Non arbitror. Nam quicquid sit de imputatione ea dolo & negllgentia, sussicit, quod ego damnum dederim, dominus vero ad illud nee physice nec moraliter concurrerit. Sufficit, quod factum

meum

7쪽

meum dominus adversus me allegare possiti. Nam si ul. trum non sumsissem in manus, non etiam id fuisset fractum. Quam innocens igitur sit curiositas mes, inea t8men est,non domini vitri. Ergo justum est, ut qui ex hac innocente curiositate delectationem capio, etiam dinmuim sentiam, etsi . innocenter secutum.

Cum thmen In his do similibus casibus, ubi nec ex pro posito, nec ex culpa aut negligentia damnum dedi, multae eaeque infinitae possint intervenire circumstantiae, ut diffici. le sit definire,quis damnum resarcire debeat s hinc comm . niter dici solet, quod cpsum sentiat dominus. Finge: ter. rorem istum fuisse mihi & reliquis incussum per explosionem stlopeti; dubium esse: utrum alter jus explodendi

habuerit: an ex petulantia id secerit&c. Finge concussio, ne illa aeris, quasdam res, quae ibi collocatae erant, unde vitrum sumseram, sua sponte in terram cecidisse, non tamen omnes. Finge: me motu valde Praecipitato januam claudere vel aperire; eo motu simul per auris contactum fenestram non bene clausam & obseratam aperiri; simul vero hoc motu fenestrae quaedam perdi vel frangi dcc. A quo Dominus petet damni dati resarcitionem: quem convincet esse veram causam saltem physicam damni dati Igitur quia omnis actor jore Gentium debet id agere, ut cuilibet tertio appareat fundamentum assionis,&iu moralibus idem valet, non essedc non apparere; leges etiam de eo fieri debent, quod non semel aut bis, frequenter fit; non iniquum etiam est censendum, quod silmibus plerarumque Gentium concedatur actio de damno cis resarciendo, ad. versus eum saltem, qui dolo vel culpa quacunque damnum dederit, non qui casu.

8쪽

ACTIONI DE DAMNO DATO, ET O.

g. UΙ. Porro uti regulae aequalitatis & humanitatis volunhut, ubi apertum est, duos dolose invicem laesisse, aut sibi da. ninum dedisse, ut dolus cum dolo compensetur, & sie uter que damnum, quod plusquam sua culpa sentit, ferat; Ita

non multum absimilis ratio est, si concurrat culpa Dominicum culpa damnum dantis. Ia quo enim defectu humanae naturae quIsque cum altero concurrit, ibi non aequum est,

ut propter illum defectum ab altero aliquid acquirere vesit. Ex hac regula aequitatis sua sponte fluit, quod, si apud M. gligentem in suis rebus amicum res meas deposuerim, aut ei custodiendas tradiderim, qui in propriis rebus custodien. dis non multum diligens est; aut quod si cum tali homine negligente societhlem iniverim; mihi imputare debeam, si

damnum ita re deposita, vel ad societatem pertinente datum luerit, modo is tum res suas non melius observaverit, aut custodierit, ubi dolus apertus vel certe ab omnibus praesum, tus adest.

f. VII. Ithque facile exinde cognoscitur,quod iure Gentium, etiamsi dixerimus, eum qui casu damnum' physice dedit ad reparationem teneri, tamen illa assertio inde quoque limi. tationem accipiat, si Dominus ipse rei simul causa vel sitiem occasio damni dati fuerit: v. gr. si amico vitrum illud pre. tiosum considerandum ipse in manus dederit; si petat Abamico, ut vitrum istud in alto loco collocatum inde auferah& amicus casu de scammo cadat Ecc. q. . VIII. Porro Iure Gentium in actione de damno dato nihil probandum est ulterius, quam quod reus damnum dederi B utrum

9쪽

io LARVA LEGIS AQUILIAE DETRA A

utrum dolo vel negligentia id factum fuerit, non probatdidum est, quia quoad restitutionem damni dati hic nihil in.

terest, quod vero in quaestionem non venit, ejus probatio, ne actor non est onerandus. Nec obest, quod reus exes. pere piissit, se nee dolo nec ulpa dedisse damnum, sed me. ro casu,adeoque hoc intuitu omnino dolus aut culpa dantis damnum' veniat in quaestionem. Praeterquam enim, quod jam docuerimus, Iure Gentium regulariter obligari damnum dantem etiam in infortunio vel casu; posito etiam, quod ta.' Ies concurrant circumstantiae,quae reuma restitutione damni

Iiberent, aut quod lege civili id cautum sit, ut casu dAns damnum non conventri effraciter possit, susscit, quod hie praesumtionem pro se habeat actor, eum plerumque, & ita regulariter, damna fiant culpa dantium. Actor vero, qui praesumtionem pro se haber, a probatione liberatur, δι quo- ..ties porro Actor se in regula fundat, reus in exeeptione, probatio tum non actori, sed reo ex natura rei di sic ex Jure Gentium incumbit. g. IX. Iam vero evidens est,quid Inre Gentium sentiendum sit de eo casu, si furiosus aut insans damnum dederiti mi libet homo alteri resarcire debet damnum, quod dediti Ἀ-elpit futiosus vel infans: ego non restituo, quia furiosus vel infans sum. Quae ritio connexion sp Atqui nec doli

nec culpae sum capaX. CapaX tamen es, ut damnum dare possis. Furor tuus est: Inlantia tua est, ergo ad te etiam pertinent omnia,quae ex furore dciniantia Muuntur. Quae 'enim ulla ratio suadere Potest, ut furor dc infantia tua non

tibi, sed mihi noceati moties obligatio ex re venit, i e. ex . aequitate naturali, non eli coitractu, neque eX delicto, toties . etiam

10쪽

tium obluantur furiosi & infantes. Iure Gentium actio

datur ob damnum injuria datum. . Injuria vero In materia damni dati omne denotat,quod non fir jure. sussicit ergo,

quod furiosus infans nullum jus habeat damni mihi dai ἰα ideo, quia nullum jus habet, obligatus etiam est ad damnia se dεti restitutionem. Quid putas 3 furiosus & infamvult mihi damnum dare, nondum dedit: sum ne obligatus,

ut patiar, damnum mihi dari Z An impedire id rotam 3Possum utique. Sed urget furiosus. Possum resistere, possum repellere, etiam verberibu , si opus sit, & adhibitavi majore. Quia videlicet furiosus nullum jus habet dandi d,mnum, ego vero jus habeo defendendi rem meam. Ego, qui jure meo utor, furioso non facio injuriam. Furiosus etsi furiosus, cum nullum jus habeat, laquilam mihi facit. Igitur cum possim furiosum, etiam cum gravi damno corpori ejus illato, repellere, cur non possim petere restitu tionem damni dati ex botas ejus 83. X. Sequitur porro ex dimis, sontem amonli de repari. tione damni Iure Gentium non magis esse deIIEtiam alterius.

quam contremam, quia his non consideratur, an alter Inten

tionem habuerit damni dandi nec ne. Delicta vero ex in. tentione judicistur. Unde saepius ocimus, actionem hane ex aequitate oriri. Ne tamen urgeas; aequitatem hanc viis deri emtarinam, nisi fons specialior ostendaturi dicam,quod sentio. Danini in re sua dati reparationem petere ex Do- minio fluit. Dum enim res jure Dominii fit propria, non solum Dominus de ejus rei usu regulariter disponere, alios pro lubitu ab eo excludere, vel ad illum admittere potest, sed&rem vindicare, alienare, conservare, defendere, & igitur de damno etiam in ea dato satisfactionem petere.

SEARCH

MENU NAVIGATION