Puis PP. VI, dilectis filiis nostris S.R.E. cardinalibus, & venerabilibus archiepiscopis, & episcopis, ac dilectis filiis capitulis, clero & populo regni galliarum, salutem & apostolicam benedictionem.

발행: 1791년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

O Venerabilibus Archiepiscopis, o Episcopis, ac Dilectis Filiis Capitulis, Clem O Populo Regni Galliarum , Salutem O vo licam

benedictionem. HARITAS , quae , docente Paulo apostolo , patiens N. benigna est, tamdiu omnia suffert, ac sustinet , quamdiu aliqua spes remanet , ut perimansuetudinem iis , qui obrepere jam coeperint, erroribus occurratur. Verum sit errores augeantur in dies , eoque jam deveniant, ut res ad schisma delabantur , tunc leges ipsae charitatis , cum apostolici muneris , quo indigni fungimur , officiis conjunctae , postulant flagitantque, ut paterna quidem, sed prompta , essicax enascenti morbo medicina afferatur , patefacto errantibus culpae horrore , dc canonicarum Poenarum , in quas inciderunt , gravitate. Ita enim fiet , ut qui avia veritatis recesserunt , resipiscant , dc ejuratis erroribus ad ecclesiam revertaptur , quae veluti benigna mater Apertis ulnis regredientes amplectitur 3 utque caeteri fideles mature pseudo-pastorum fraudes evadant , qui aliunde quam per ostium ad

2쪽

ovile accedentes nihil quaerunt aliud, nisi ut fur

tur , mactent , N perdant. Haec nos ante oculos habentes divina praecepta ,

vix belli rumorem audivimus , quod philosophi

novatores in conventu nationali galliarum simul conjuncti, majoremque partem constituentes adversus catholicam religionem excitabant, acerbe quidem deflevimus apud Deum, communicataque cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus animi nostri anxietate , cum PriVBt3S ,

tum publicas preces indiximus. Hinc datis die sejulii 179o ad charissimum in Christo filium nos. trum Ludovicum Regem christianissimum litteris,

eum etiam atque eti3m hortBti fuimus , ut se acipiti costitutione cleri confirmanda abstineret , quae N nationem in errorem, & in schisma regnum induceret. Nulla enim ratione fieri poterat , ut politicus hominum coetus universalem ecclesiae disciplinam immutaret , sanctorum patrum sententias , & conciliorum decreta pessumdaret , hierarchicum ordinem everteret 3 episcoporum electiones arbitratu suo moderaretur, episcopales sedes destrueret, & meliori ablata , deteriorem formam in ecclesiam inveheret. Utque hortationes nostrae christianissimi regis animo altius insiderent , alias binas dedimus informa brevis litteras die IO ejusdem mensis ad Ven. Fratres archiepiscopos Burdegalensem , ac Viennensem , qui eidem aderant regi , eosque paterne monuimus, ut sua cum nostris concilia conjungerent , ne , si praedictae constitutioni Buctoritas quoque regis accederet, schismaticum

regnum ipsum evaderet , schismatici episcopi, qui

3쪽

ad praescriptam decretorum formam crearentur .

quos nos ipsi propterea declarare , ut pastores intrusos , omnique carentes ecclesiastica jurisdictione teneremur. Et quo dubitari minime posset, curas ec sollicitudines nostras unice ad res religionis referri , & quo inimicorum hujus apostolicae sedis occluderentur , praecepimus suspendi exactiones taxationum pro gallicis expeditionibus , ex pristinis conventionibus , perpetuaque consuetudine nostris ossiciis debitarum. Abstinuisset profecto rex Christianissimus a constitutione sancienda ; sed urgente atque impellenteo M ventu nationali tandem eo se abripi passus est , ut suam constitutioni auctoritatem adjungeret ,

quemadmodum ipsius litterae die 28 julit , die 5

septembris, dc die I 6 decembris ad nos datae

prae se ferunt , quibus nos etiam Atque etiὼm rogabat primo , ut quinque , deinde , ut septem ,

saltem per modum provisioniS, probaremus articulos qui parum inter se dissimiles totam novae constitutionis veluti epitomen complectebantur. Illico sane perspeximus, neutros articulos posse a nobis probari, Aut tolerari , utpote qui regulis canonicis adversarentur. Nolentes tamen , ut hinc inimici occasionem populorum decipiendorum arriperent , perinde ac si nos ab omni ratione conciliationis ineundae essemus alieni, volentesque eadem semper incedere mansuetudinis semita, regi declaravimus per nostras litteras die 17 Augusti ad ipsu in datas , articulos hujusmodi nos

sedulo perpensuros , dc in consilium vocaturos S. R. E. cardinales, qui simul congregati omnia ad trutinam revocarent. Isi porro cum simul his Aa

4쪽

convenissent die a 4 septembris, & die 16 decembris , ut primos , N alteros Brticulos expenderent, habito rerum omnium diligentissimo examine , unanimi consensione putarunt, sententias gallicanorum episcoporum super propositis articulis esse exquirendas, ut canonicZm quamdZm ,

si fieri posset, rationem ipsi indigitarent, quam hic apte excogitari posse locorum intervalla vetabant , veluti nos ipsi per alias nostras litteras regi christianissimo ante significaremus. Nostrum interea dolorem , quo vehementer assiciqbamur , non levis consolatio lenivit, dum interim major episcoporum gallicanorum pars Ausponte pastoralis sui muneris ossiciis adacta , 8camore veritatis incensa constanter adversabatur ipsi constitutioni , eamque oppugnabat in iis omnibus , quae Bd ecclesiae regimen pertinerent. Huic autem consolationi nostrae novus quoque cumulus accessit, ubi dilectus filius noster s. R. E. cardinalis Rupefucaldius , venerabilesque fratres archiepiscopus Aquensis , aliique archiepiscopi ,& episcopi ad numerum usque triginta , ut tot tantisque malis occurrerent, Bd nos confugerunt, die 1 o octobris litteris datis expostsenem miserunt super principiis constitutionis cleri , suo cujusque nomine subscriptam , consiliumque nosi trum Z opem postularunt, dc tutam agendi normam , in qua conquiescerent, H nobis exquisierunt, tBnqudm A communi magistro , dc parente. Illud quoque magis magisque nostram consolationem adauxit , quod alii episcopi bene multi , primis adjuncti, praedictam expositionem amplexi fuerant, ita ut cum ab episcopis centum triginta

5쪽

N uno, istius regni quatuor dumtaxat dissiderent νcumque tam ingenti episcoporum numero capitulorum etiam multitudo , dc parochorum sive pastorum secundi ordinis pars major accederet , hujusmodi sane expositio , concordi animorum consentione suscepta , totius gallicanae ecclesiis doctrina haberetur, Z esset. Equidem nos ipsi nulla interjecta mora tunc operi manus Admovimus, omnesque dictae cons titutionis articulos examini subjecimus : sed gallicanae nationis conventus quamvis concordesiliuis ecclesiae voces audiret, nihilominus tantum sitiit, ut ab incoepto desisteret, ut ipsa magis irritaretur episcoporum constantia. Videns itaque , Pldneque cognoscens , eX metropolitanis , & ex episcopis antiquioribus inventum iri neminem , qui confirmare se posse crederet novos episcopos,

per laicos , per hereticos, per infideles, per Judaeos in municipalibus , districtibus electos , veluti edita decreta imperabant ; vidensque insuper absurdam hanc regiminis formam nullo loco posse subsistere , cum sine episcopis omne ecclesiae simulacrum evanescat , de aliis magis absurdis edendis decretis cogitavit , quemadmodum factum est die Is , dc 17 novembris , dc diebus 3 , 4 dc as januarii 179 I. His porro decretis,

quibus subinde regiae etiam auctoritatis robur ac- Cessit , cautum est , ut , metropolitano , sive antiquiore episcopo consecrare novos electos renuente , quilibet alterius districtus episcopus eosdem electos consecraret. Quinimo ut unctopera , unoque temporis momento omnes probi

episcopi , omnesque pariter parochi catholica

6쪽

religione incensi dispellerentur , cautum praeterea est , ut cum primi, tum secundi ordinis pastores omnes abrique refrictione jurarent, se consiti tutionem , quae jam edita esset , qu seque in positerum ederetur , servaturos ; qui autem id consitanter detrectarent , ii non secus haberentur , ac si essent e suo gradu dejecti, eorumque sedes , dc parochiae suo pastore carerent. LegitimiS Butem pastoribus Zc ministris per vim ctiam expulsis , licitum esset municipalibus districtibus ad

electionem novorum episcoporum dc parochorum

procedere ; hi vero electi posthabitis metropolitanis , dc antiquioribus episcopis, qui juramen iuxtminime praestitissent , directorium adire deberent , cui curae esset episcopum quemquem designare ad illos confirmandos N instituendos. Istius modi decreta , posterius edita , suprri

modum novo animum nostrum dolore perculerunt , nostrumque auxerunt laborem , ut ad haec

quoque nostra extenderetur sollicitudo in ea , quam tunc parabamus, ad episcopos responsione, nostrasque curas denuo excitarunt ad publicas Preces indicendas, Zc ad misericordiarum patrem exorandum. Haec ipsa decreta in causa fuerunt , cur galliarum episcopi, qui egregiis editis lucubrationibus oppugnandam cleri constitutionem susceperant , novas in vulgus litteras pasorales ediderint , omnesque industriae suae nervOS contenderint adversus ea , quae circa juramentum , circa depositiones episcoporum , circa sedium

episcopalium vacationes , circa novorum pBstorum electiones confirmationesque constituebantur.

Ex quo factum est ut tota ecclesia gallicana fatente,

7쪽

pc consentiente, haberi deberent juramenta civica tanquam perjuria ac sacrilega, non ecclesiasticis modo , sed catholico quovis homine prorsus indigna, Omnesque consequentes actus tanquam schismatici pro nullis, irritis, gravioribusque censuris obnoxii. Hisce cleri gallicani declarationibus, digna laude celebrandis , facta responderunt : episcopi enim

fere omnes , & Parochorum pars maxima sacramentum praestare invicta animi constantia detrec-IBrunt , Probe tunc Agnoverunt religionis inimici , pessima sua consilia omnia in irritum recasurA ,

nisi alicujus episcopi , aut ambitione ducti, Butis ecillis, animum pervicissent ; qui proinde rejuramentum de constitutione tuenda praestaret , di fac rilegas etiam manus ad consecrationes admoveret , ita ut ad schisma inferendum nil amplius deesset. Hos inter aliorum malitia, N. fraude devictos primus extitit Carolus episcopus Augustodunensis , constitutionis fautor acerrimus , alterfuit Joannes Ioseph episcopus Liddae , tertius Ludovicus episcopus Aurelianensis, quartus Carolus episcopus Vi variensis , quintus cardinalis de Lomente archiepiscopus Senonensis, ac perpauci secundi ordinis pastores infelicissimi. Ad cardinalem de Lomente quod attinet, is datis ad Nos die χs superioris novembris litteris,

juramentum abs se praestitum eXcusare contendens , illud non esse habendum pro animi assensu

assirmabat , seque valde in ancipiti esse praese ferebat, num electis manus imponere detrectaret ut eo usque abstinuerat), nec ne. Cum vero quam maxime interesset , ut episcoporum nemo ad electorum consecrationem accederet, utpote quM

8쪽

latiorem ad schisma communiret viam , e re visum est nostram ad episcopos responsionem , quae Pene absoluta erat , tantisper intermittere , nullaque interposita, mora die a 3 februarii cardinali rescribere , demonstrando eidem tum sententiae suae errorem in praestito jurejurando , tum Pinnas , quae per canones infliguntur , dc ad quas non sine animi nostri aegritudine manus admovere CO-geremur , eum cardinalitia etiam dignitate exuentes , nisi publicam offensionem tempestiva , ac digna satisfactione retractaret. Quod vero ad illius dubium pertinebat de pseudo electis conse-CrBndis nec ne , conceptis verbis ipsi praech

mus, ne eo usque progrederetur , ut novos episcopos ob quamvis etiam causam necessitatis institueret , novosque ecclesiae refractarios adjungeret , de jure enim agitur , quod unice spectat ad apostolicam sedem juxta tridentini concilii sanctiones, quodque arrogari sibi a nemine potest episcoporum , aut metropolitanorum ἱ quin nos illo , quo fungimur , apostolici ossicii munere declarare cogamur , schismaticos simul esse tam eos qui confirmant , quam eos qui confirmantur , nulliusque roboris futuros illos actus omnes ab utrisque prodituroS. His peractis , quae supremi pastoralis ossicii nostri ratio postulabat, resumendum per nos fuit responsionis opus , quod jam laboriosius ac diuturnius evaserat propter multiplices , quae se mutuo subinde exceperant, novitates : illudque , Deo adjuvante , absolvere ita vBluimuS, ut, Omnibus articulis ad examen revocatis, neminem Prorsus lateret , novam cleri constitutionem eκ

9쪽

nostro , & apostolicae hujus sedis judicio , quod

gallicani episcopi a nobis exquisierant, quodque galliarum catholici peroptabant , ex principiis coalescere ab haeresi profectis , adeoque in pluribus decretis haereticam esse , & catholico dogmati adversantem , in aliis vero sacrilegam , schismaticam , jura primatus, dc ecclesiae evertentem , disciplinae cum veteri tum novae contrariam , non alio denique consilio eXcogitatam Atque vulgatam , nisi ad catholicam religionem prorsus abolendam. Ad hanc enim unam profitendam libertas omnis adimitur, legitimi pasi Eres submoventur , bona occupantur ὁ dum reliquarum sectarum homines in sita libertate , bonorumque possessione conquiescunt. Quamvis

haec omnia luculenter demonstravimus , A mBnsuetudinis tamen via minime recedentes declara-Vimus , nos hactenus continuisse , ne abscisios ab ecclesia catholica auctores male ominatae

constitutionis civilis cleri declararemus, sed una simul illud repetere debuimus , quod nisi quisque errores , A nobis jam patefactos , detestetur , quemadmodum haec S. Sedes in hujus modi

casibus peragere semper consuevit,) cogeremur inviti eos omnes schismaticos declarare , qui vel essent hujusce constitutionis auctores, vel eidem juramento adhaererent, qui in noVos pastores praeficerentur , qui electos consecrarent, Z qui ab illis consecrarentur. Illi enim , quicumque essent, legitima missione , dc ecclesiae communione

carerent.

Quemadmodum autem , salvo dogmate , dc salva universali ecclesiae disciplina, ita animo com-

10쪽

parati sumus , ut inclytae Galliarum nationi , quoadusque licet , obsecundemus , sic cardinalium , hac de causa advocatorum , consilium se- Cuti , dic ea repetentes, quae christianissimo regi Per nostras litteras jam significaveramus, hortati sumus episcopos, ut ii, quorum oculis res ipsae observantur , nobis desuper agendi rationem quamdam exhiberent, si inveniri fortasse poterit, A catholico dogmate , disciplinaque universali minime dissentaneam , in nostram deliberationem Atque examen adducendam. Hos ipsos animi

nostri sensus significavimus carissimo in Christo filio nostro regi christianissimo , ad quem n

simus etiam nostrae ad episcopos responsionis eXemplum , eumque hortati in domino sumus , ut in consilium adhibitis sapientoribus episcopis , magis Aptam medicinam asseret morbo , qui e regia etiam auctoritate profluxit, N. eum denique certiorem effecimus , non in illos , qui errori Pervivaces haerebunt , ex debito pastorali ossicio ea praestituros , quae in eadem necessitate positi deces res nostri praestiterunt. Utraeque litterae nostrae ad regem , & ad Episcopos datae die Io martii extraordinario cursori traditae sunt qui insequenti mox die discessit. Interim die Is ejusdem mensis adveniente huc ex Gallia cursore ordinario , allatum

ad nos undique est , die χη februarii Lutetiae Parisiorum fuisse schismati culmen impositum. Illa enim die augusodunensis episcopus jam per-jurii crimine infectus , dc reus defectionis ob dimisiam auctoritate propria, N. coram laicis ecclesiam , capituloque suo , omni commendationum

SEARCH

MENU NAVIGATION