장음표시 사용
2쪽
FRANCISCO VARGAs Muci ea EQUITI HIEROSOLYMITANO REGIAE CAMERAE PRAESIDENTI FISCIQUE PATRONO FERDINANDO LATILLE
PATRICIO CAPUANO SUPREMI S. CLARAE SENATUS CONSILIARIO DOMINICO FIGLIOLAE REGIAE CAMERAE PRAESIDENTI
FRANCISCO MARIAE MIRELMO CA FAETHEORIS PRINCIPI PETRO MARMULEIO VALETUDINARIAE COHORTI ARCIQUE AD CARMELITARUM PRAEFECTOV. VIRIS CLARISSIMIs TEMPLI NOS OMII AMPLISSIMAE UE DOMUS D. IACOBI APOSTOLI HISPANICAE NATIONIS CURATORIBUS IOSEPH UENTURA EIUSDEM NOS OMII TUM INCURABILIUM PRIMARIUS MEDICUS CHIRURGUsLUCUBRATIUNCULAM HANC GRATI ET OBSEQUENTIS ANIMI TESTEM.
CAlculos in plerisque humani Corporis partibus coalest
re, Anatomici, Medicique passim observarunt; at nusquam facilius, quam ubi urina intercepta aliquandiu haeret. Quod . A autem Diuili sed by Corale
3쪽
autem se se morbis vulgaribus Hippocrates, ex inero aniculae calculum extractum memorat, non dubitarem, ex urethra facile revera id accidisse: quae, communione loci, alveique extremi coincidentia potuit observatores decipere; qui proinde vesicae,sve urethrae opificium, pro uteri eiectamento accepere. Atqui inurethra ipsa, non tam promptam, nec tam facilem esse hujuς modi congestionem, di coalescentiam, is facile intelliget, qui reputaverit nativam ejus canalis levitatem, lubricitatemque: tum etiam pronum, citatumque, per eum, urinae effluxum. Ut . ut autem sit, cum mihi nuper evenerit, calculum satis insignem in Methra deprehendisse e re chirurgica fore put vi, quicquid de illius ortu excogitatum, quidve in eo extrahendo, aegroque curando, sit faelum , an publicum edere. In uno e nostrae urbis nivis, cui vulgare nomen. Pi-roaetoli, haud longe a. Sinensium collegio, domam habebat loannes Tavolarius, qui natus anno MDCxCI. sic arctum habuit a nativitate praeputium, ut naturali mictus effluvio resistens, in orbiculumque se expandens, lotium, non juxta urethrae modulum, emitti sineret, sed ab exiguo ipsius praeputii ore, quasi per siphunculum exsilire.. - - Trigesimo aetatis anno u rem duxit; cumqne ex maritali ministerio spes foret, ut, laxatis praeputii compagibus, glandeque detecta, vel ipsi generationi, ne dum mictui expeditior colis evaderet hymen linudquaquam votis arrisit :spemque omnem sesellit dilaceratio, eamque secuta haemorrhagla; conglutinatis siquidem inter se panibus , qaas concubitus divellerat , ipsa compactionis crepido angustum praeputii soramen adeo arctavit, ut nedum seminis iaculationem , sed vel erumpentem . lotii fluxum plusquam antea cohibuerit. Immo cum annum attigisset XLV. eo eXcr
Vir angustia, tantamque mingendi dissicultatem aeger expeditus est, ut singulis mictionibus ternos horae quadrantes ali
Rebus ita se habentibus, Tavolarius nonnullos medi- eos consuluit, qui, explorata parte, gentianae radicem prae putii foramini immittendam censuerunt : ea spe , ut, R illius insatione , aliqualis fibrarum extenso , ampliorque arcti soraminis hiatus haberetur . Haud 'rustra tentat una. hoc praesidium fuit ; quamvis enim praeputium non satis aperuerit, mingendi tamen dissicultatem, integro sanet decen nιο, quodammodo imminuit. Sed , poli tanti temporis db
4쪽
uturnitatem, aeger paxilli illius fastidio pertaesus, alios adtula, ut ipsum & eo liberarent incommodo, & sibi opem, quam
possent, utiliorem praestarent. Ex multis hinc illinc conquisitis consiliis, quod certe expeditius futurum fuisset, repudiatum est , longa scilicet praeputii incisis, per quam contracta hinc inda scissarum paritum labia, nullum amplius ure. thrae ori impedimentum afferre possent; & sic glans, hacts
nus delitescens, in lucem prodiret. At pusillus aegri animus, Panico timore perculsus, caltrum, omnemque cruentam chirudigiam perhorrescens, mitem, blandulumque medicum accivit; qui metui potius, quam morbo prospiciens , comiter eum adhortatus est , ut ad intermissum gentianae usum rediret rac non male secum agi putaret, si, usque ad extremam vitae diem, ea uteretur: hac amplius opitulatione adjecta, ut, quo ties hujusce radicis irritatione, pars recrudesceret, tubulum plumbeum urethrae, Per praeputii hiatum, aptaret, cujus du-
Quoniam autem aeger, ex frequentissimo usu, tubulum hunc plumbeum facillime immitteret coli, sorte fortuna eo tandem immissus descendit , ut totus se abdiderit in urωthram . Hinc factum , ut fistula plumbea, quae aperiendis tum urethrae, tum praeputii oris, ac pr. e expeditiori mictui, inservire debeiat, meatum ipsum urinarium, mole sua, excaecarit . Ad antiquas hinc angustias remeante praeputio, urinaeque semita. Plumbo obstructa, mingendi facultas duplici coepit impedimento praesecari. Cum hinc ardores , doloresve in dies succrescerent , aeger ad gentianae opem iterum frusstraque recurrit. Interim sive quod doloribus occalluerat, sive quod chirurgici cultri metum animo ejicere nunquam potuit, ad eam segnitiem, secordiamquc silentio abductus est, ut per sexennium, & ultra, nunquam, de plumbo illo ex trahendo, conii lium ceperit . Morbo subinde ingravescente, eo res devenit , ut pridie idus Novembres MDCCLxII. aeger per quam difficulter micturire caeperit, immo post bi. duum omnino lotium suppressum est; magnus hinc exortus rigor, cum vehementi febri , mentulaeque tumor mirum in
His tu ritus Tavolarius, affinem suum arcessivit Ioan . Tho mam Bon incontrium , virum in re medica praestantissimum, qui novissimam morbi causam, aliam sorsan, quam abditum plumbum existimans; ut aestuantem aegrum reficeret, primo
5쪽
phlebotomiam praescripsit, oleiq. dulcium amygdalarum, eum violarum si rupo propinationem: peni deinde, ac pectini, jam tumidis, malvae cataplasma, ex lacte, & aqua storum iambuci paratum, apposuit: indicta insuper frequenti malvacei M. cocli potione . nec non clysteris identidem ulu , ipsi auctoe
fuit, ut chirurgorum consilium, re operam advocaret. Cum haec audivisset aeger , amicum chirurgiae professorem consuluit, quippe qui vetustum ejus praeputii vitium bene callebat. Hic, parte inspecta, cum penem, lapidis instar, sere obduruisse videret , colorem ex purpureo nigricantem praeseserentem , resolventia medicamenta admoveri jussit ; ἱκ . cum ne sic quidem durities illa evinceretur , ad ultimum remedium, amputationem scilicet membri, 'deveniendum esse centuit . Sed malactica quaeque vana suere : visque morbi omnia id genus praesidia frustrabatur. Tumor enim grassari iam caeperar, ac penem pubemque , & inguina, atque scrintum iptum invaserat. Haec autem omnia ad xiv. diem No. Nembris, cum sebris incremento, omnimodaque urinae suppressione, perdurarunt. Eadem die, diversis tamen horis, ad aegrum vocati sui mus ego , di Philippus Palumbus , non parvi nominis chirurgus: uterque in ei fuimus sententia , latii desectus , atque progressae in attiguas partes luis , aliam non es le causam, quam plumbeum illum tubulum, urethrae inhaeren Iem, qui nisi extraheretur, atque urinae liber exitus pateret, par tes affectas facita in necrosim dilabi posse . Inclinante autem die, ut spatium captaremus , praesentiora remedia excogitandi , susceptam curae rationem vel in crastinum servari placuit ; uno tantum cauto: ne Icilicet magnam aquae vim
aeger, ut antea ustuum , hauriret . maxime namque per timescendum erat, ne exundans inde urinae copia paries magis magisque urgeret, atque intenderet.
Postridie ad aegrum visendum accedens , ibi duos alios, aeque claros chirurgiae professores offendi, Pompeium Piraωgrotam , di Caietanum Martinellium ; sed erat ibi etiam aegroti assinis Medicus Bon incontrius . Enarrata hinc omni bus morbi causa , partibusque diligentissime inspectis' , ae
perquisitis, una mecum omnes in eo constiterunt , tubulum plumbeum sexennio & amplius, aegro tacente, in urethra de titescentem , omnino extrahendum esse ; arque ad id omnes
vires impendendas, unanimi iudicio coactusum; alioquin ge'
6쪽
nitale membrum, simul cum vicinis partibus, brevi gangraena
At obstruentis plumbi situs erat ignotus, diuque haesit,
tum, in media ne, an extrema parte urethrae, aut in aliquo
ejus peculiari situ, num in collo vesicae, an in . sphin flere , vel cirra perinaeum latitaret; omnes enim hae partes ini
muerant, atque extensae videbantur. In communi hac haesi.
ratione, euidam placebat perinaeum pungere ; sed ab hoc e-slio ut discederemus, duo suasere: primum excedens, partium tumor, qui incommodum huiusce operationis situm, appara. tumque, aegro dissicilem iaciebat: alterum, quod ex hac pumctione effectui potius, quam morbi causae, medicina adhiber tur ἰ exuberans quippe urinae pondus eo praesidio extractum fuisset, minime vero plumbeum illud repagulum . Quapro. pter tutiorem, a me latam, sententiam omnes sequuti sunt, aperiendi nempe praeputium , ut detecta glande , per urethra seramen, plumbum insectari, aptoque instrumento detrahi posset. Itaque ad operationem manum admovens , aegrum sinpinum iacere tulli : serfice dein reciso praeputii latere supe mori inferior namque pars freno vincta, crassior erat, at que obesior specillum in urethram immisi, quod vix trans mWaia glande , solidum offendit obstaculum . Adhibui cito ferrum illud, quod Ioan . Andreas a Cruce hastam , Hilda nus speculum eaecum vocat. At frustra ; nam & ipsi sol, dum illud nihilominus obstitit. Re perpensa, uno ore omnes assirmavimus, plumbum, sexennali adhaesione, adeo carni adglutinatum esse, ut unum, cum ipso pene, quali membrumessiceret. Quamobrem necesse suit, glandem ab ore sursum incidere , eandemque hastam iterum immittere; quod cum etiam frustra tentassem , dentatam forcipem intrudere cinactus sui; eaque, non sine im nodico nisu, aegrique dolore, lis pidem quendam oblongum, non parvae molis, extraxi, conbeam quasi formam habentem, scabrum, atque friabilem. Cum unusquisque, vice plumbi, lapidem extractum aspice
ret, sanequam mirabamur, mentemque animumque nunc huc,
nunc illue dividebamus , haerentes, an in imo urethrae sum do plumbum illud adhue lateret. Ut anxia hac dubitatio ne excuteremur, iterata specilli immissione opus erat; iam que ad eam peragendam animum induxeram. Sed mihi minram fecit illa non levis suspieio, fore ut plumbeus ille rin lus
7쪽
huius in ipso lapide Meuleretur, eoque propemodum coopeuriretur. Et quidem, fi acto lapide, patuit rubulus, subtiliori
lapidis parte circumquaque refertus, in eoque concretus.
De lapidis hujusce ortu, mole, ac forma, priusquam plumbum tapertum fuerit, quisque pro libito suum protulit
judicium. Cum vero constiterit , quod in medio fere Vere. . tro tubulus ille insederit, ac plumbea sua inertia , per se xennium naturali mictus esiluvio obsti terit, eius coalitionis ratio iacile filii excogitata. Siquidem urina, plumbeo arae re praepedita, ac micturientis conatu, per tubuli foramen , vel inter tubuli, urethraeque angustias erepere, & exilire eo, Ela ; ut istis expediretur anfractibus , secerni certe oportebat; plumboque illo, corpulentiores lotii partes, veluti quodam colo sejungi. Cum hinc secretae partes, utpote arenaceae, ac sabulosae , facili negocio plumbo adhaerescereat , tubuli oramen sensim obstrusere . Ad aggerata proinde quotidiano latio ipsarum partium adhaesione , obductoque ab ipsis unde quaque tubulo , hic lapidescere, atque calculi initar co Iescere caepit. Qui, sexennali mictus aggestione, cum ea O longa excreverit isma, qua ipse urethrae modulus ῆ ipseque
erepentis urinae fluxus siverint coalescere , eo tandem adau ctus est , ut unciali serme crassitudine , urethrae ductum , per palmi sere quadrantem, Omnino obstruxerit. Quoniam vero penis valde intumuerat, ac rubro quo dam, & sane livido erat colore sustulas; atque glandis apex quodammodo necrosim minabatur; non abs re duxi ejusdem veretri superficiem leviter exarare, atque, ut aiunt, scarificare; ut, qua data porta, sanguis essiveret, & vaserum obstrudito minueretur. Hoc enim praesens necros obstaculum videbatur. Jussa insuper venae apertione, solitam aquae epotationem vetui, ne urina quoque, copiosius inde secreta, exuberaret . Cui curationi sedula Bonincontrii, ad sui assinis salutem tuendam, atque provida, consilia accessere. Eadem die major urinae vis , ac liberius emissa, mit, rata febris, partiumque assectarum tumor paullatim decrescere caepit i Uno tamen incommodo angebatur aegrintus, urinae nempe ardore, per incisas, atque a lapidis divultione laceratas, partes permeantis. Veruntamen solis, illiti seque de more partibus, x Iv. post die , sebri liber is fuit ;& quamvis ulcera non occalluerint, ad cicatricem tamen tendere videbantur , lotiique ardor plurimum deserbuerat. Tot
8쪽
Tot tantaque igitur arrisere argumenta curationis, brevi ac felieiter cessurae, ut aeger cibo refocillari caeperit. Sed intra paucos dies sebris iterum exarsit; cumque t mores duo, in pube unus, alter in scroto emerserint, ac emarcuerint; ex illorum suppuratione Κbrim exortam esse, cum
aliis iudicavi ; quandoquidem pure ex iis ejecto, sinu busque
ipsis detersis, fibris aestus oblanguit, licet, nunquam aegrum deinde dimiserit; qui praeterea ea stomachi nausea , & laa-puore assiciebatur , ut quicquid estulentorum ei riserretur ,
Sane multis ab hinc annis podagra laborabat , eique pedes, & crura aedemate ingravestebant ; cumque humores Isti, huius curationis tempore, evanuitant , ex inopina hac metastasi , Medicus Bon incontrius non temere conjectabar, sebrim enatam esse . Et vero exitiosum gegm suille hunc aedematis retrocessiam , quo vitalioribus corporis partibus t heiam iis, ipse ad interitum tendere visus est, vel ex eo facile dignoscebatur, quod licet praeputii, ac penis ulcera
probe abstersa forent , eoque seno niterent colore , ut moκ cicatricem ductura cerneremur ; is tamen Non minus expectore , quam ex venire multam fame I egereret . Quod
cum per sex dies , magno cum febris ardore, & gravi capitis sopore, eum incesserit ; tandem m. Kal. Decembres MDCCLXII. die uero xxx Ix. post calculi extractionem, prosecto immedicabilis oecubuit is Ex hactenus dictis , duos sere morbos recensuisse mihi videor , alterum quo mictus , alterum quo spiritus aegroto praereptus est . Sed non mihi animus erat, utriusque morbi historiam perscribere. Quae de secundo sum adiecta , non sane lubens adieci . Siquidem eum Elisera ejus morbi vis, subrepens & inopinate devenerit , ut spem omnem aegrotam
ii Tavolario, ac vitam denique ipsim ademerit; ex hoc ipso quidem coactus sum, vel leviter hujusce accedentis morbi exitium perstringere; quod operae, a me , in ejus I buriaeuranda , impensae , si tu propemodum certo orbaverit . Hinc nonnisi patemiora saevientium ejus virium signa per sensui, quae, pridie quam extremum obiret diem, aeger, ex creta sanie, ac aestuosis febribus, depromsit.
Ceterum quod amicorum impulsa apud me statui, iblud sane erat, ut quae in primo, eoque non unius anni mor bo, eiusque curatione observatu digna via sant, studiosae
9쪽
iuventuti proponerem. Sane species haee morbi eum mihi aeque ac abis, ad medelam accitis, rara sit visa , non dubito quin aliquid novitatis vel iis afferat, qui medicinam
morborumque caulas, ex id genus chirurbicis, anatomicisve observat ion ibus, haurire moris habent. Scis, innumeras calculorum spocles a nostris auctoribus referri, sive internis, sive externis causis enatas. Et praeter olaum Borrichium,
tium, μ) aliosque viros Clarissimos , qui medicinae , ac re, publicae bono, plurimas huiusmodi observationum centurias collegere; locupletissimus quidem , & ut in ceteris omnibus, ita & in hac re est accuratissimus Morgagnius se) ; verum inter millenos ab ipsis notatos lapides, nullum, quod meminerim, in urethra virili efformatum reperi. Quodque speciei huic inest undecumque singulare, & admiratione dignum, summa certe aegroti patientia , qui ultra sexennium perta lit, occlusum plumbum, ipsa se urina sensim aggerante, eo usque obstrui, ac lapidescere, ut mole sua totum quasi ardithrae ductum oppleverit. Post emo quicquid gratiae mihi habuerint adolescentes, quod hane observationem eis, veluti parvam , pro tenuitate mea, symbolam, inter multiiuges, magnificosque huius generis, ab aliis extructos, apparatus, contulerim; satis mihi superque erit, si amici , qui ous morem gessi , eandem, pro
sua erga me benevolentia, veluti merum observantiae argumentum excipiant.
a) Dissertario de lapidum generatione in macro, O mkrocosmo. b) Additio ad Olai Borrichii disertationem . cὶ Obse ariones medic. G1rurgicae. d) Observationes variae. ὶ De sedibus , re eausis morborum per anaramen indagatis. Icones integri huius calculi, ac duorum eius frustorum, nec non tubuli plumbes, in uno ipsoru in concreti, litera Asgnati , videsis in adjecta tabula num. I. II. III. In qua etiam exhibentur instrumenta in chirurgica operatione ad libbita, nempe num. IV. Specillum. V. Speculum Caecum. VI. sortex. VII. forceps dentata. Diuili od by Cooste