Qui gesta pontificum Tungrensium, Traiectensium, et Leodiensium scripserunt, auctores præcipui, ad seriem rerum & temporum collocati, ac in tomos distincti, nunc primùm studio & industriâ R.D. Ioannis Chapeavilli canonici & vicarij Leodiensis typis e

발행: 1613년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

291쪽

A dremese, quod duobus milibus 1 nostra distat Ciuitate.Vt cognouit Pontifex quod Dux illic sua fixisset tentoria, ut super urbem irru ret improvise, ipse suos etiam ad bellandum ordinare voluit,in quibus 3o. milites fiunt inuenti, vidensque contra Ducis exercitum se manum habere nimis exiguam,timuit,& quendam aduocans Sacer- 'dotem Renerum nomine: Eya inquit cum lachrymin frater Civitatem ingredere, & pro nostro exercitu facias exorari. Vt autem Duci egressiisPontificis nunciatus est,timor tantus suas inuasit acies, ut sugae intenderent potius quam bellare. Quos cum suis Pontifex insecutus, eleuatis oculis hora prima Videt Dyoneses, hori.

Hoyenses, Fossenses. omnesque quos nocte Vocauerat, clivum mo ρε-.

V iis,qui publicus appellatur, descendere,qui proprius accedetes pariter iuncti sunt. Fugientium vero tanta fuit serocitas. t loca per quae transierant, igni relinquerent deuastanda. Vnde Theodericus de Vale uri,& alij quamplures mirabantur dicentes: O Ducis malitiam. Ipse fugit ante nos, & fugiens terram nostram incendere non formidat. Iratusque Pontifex suos alloquens aiebat : ut quid ultra na Pret cis. vivimus Z Cur Ducem non invadimus. Quid ipsum tam ferocitera nobis recedere permittimus 8 Est enim melius, si Domini & beati martyris sit voluntas, nos mortis dari periculo,quam viuere inhoneste.

At Henricus DuxArdennae prsfati Ducis patrinus quamplures Dux indem si alij respondebant in dolo Praesuli sic dicentes: Ad Ducis interitum manum adhuc habemus exiguam , sed fugientes potius insequa

mur.

Sequenti autem sabbatho, cum vir Dei in maiori staret Ecclesia, in D έε M. Se a quadam Demina luminare requireret, bene, ait mulier. sanctus eis victoria- noster promeruit ut nostro deinceps decoretur lumine, qui sibi se Dientes sic visus est reliquisse. At ille prophetico tactus spiritu sic respodit: Hora ista mihi in crastinum non dices talia,quia laus nostri martyris erit omnibus manifesta. Circa horam diei undecimam, sciens Episcopus Comitem sminia ros se, liso de Los apud Montegnies congregasse exercitum, misit ad eum, Ut ei Iιαιρ sese V in crastinum hora prima cum suis occurrere festinaret. Quo facto 1 Iri . profecti sunt inde,& super Iecoram fluuium in villa,quae Glaons dicitiar, fixerunt tentoria exercitibus congregatis,mis Is exploratoribus Episcopo renunciatu est, quod in custodia de Steppes requiescerent Brabantini. Ipsa nocte dormienti cuidam puellae apud Leodium a. raripis vir quidam clarissimus astitit,sic alloquens dormientem. Dic Vrbis ea/m pueramulieribus ut candelam faciant secundum longum & latum maioris Ecclesiae,factamq; in partes dividant,&accentas per angulos tem-φμμφ' pii constituant, quia ipuus non eritcousumptio,donec meae dioeceside Brabantinis plenarie tribuatur vitio. Factumque est ita et prius e nim euenit victoria, adhuc illius candele lumine non consumpto. Eea ΛNNin

292쪽

gili

Hugo venit in Steppes eum exercitu, se Aia quaeda ora semisone utura victorM. CAPUT CX. BECclesia beatae virginis sita apud Hastieres prope Mosae fluuiua loco certaminis quindecim ferme milibus dicitur separari. Ad hanc cum duceretur homo quidam possessus a Daemone, licet de futuro conflictu Ducis & Episcopi nulla ibi mentio vertaretur, summo tamen daei diluculo quo congressum est, coepit ide fremere,& ingeti cu gemitu terribiliter acclamare: Hodie,hodie victoria obtinebit B. Lambertus. Hora aute tertia qua certamen initu est. iterato arreptilius Voce edidit ampliore,modo modo poteter potitur victoria B. Laberius. Hora vero nona fine propinqua te certaminis. idem homo voce simul emittens & spiritum,Eya ait miraculose in bello obtinuit B. Lambertus. Et his dictis exspirauit. Nec dubitet le- Vctor sollicitus ipsum nequam spirit u,qui ad hora misero principabatur homini,ab aliquo Carteiliu futura hanc accepisse notitia praeordinatam a mo,& bonis spiritibus inspiratam . Praeterea cum quaeda fidelis anima super cotritione ista totius patriae contriti cordis hostias Domino immolaret, inter orandu somno deprimitur, cui altitit virgo gloriosa dicens: Cur in tantu antigeris ῖ Inclytus Martyr Lambertus ad omni u Sanctoru instantia a dilecto filio meo incis mutabiliter obtinuit, Vt ei de Brabantinis vitio plenisssima tribuatur.Sic Deus ultionu primum Ducis excessum Leo- dij perpetratum egit ulciscens libere, & nihilominus Deus ultionusecudum ipsius Ducis fore factum, quod reuersus Leodium complere parauerat, iuste & solemniter vindicauit. UIn prima igitur noctis vigilia Praesul misit praecones per totum exercitu, ut uniuersi surgerent,& procedentes vexillum idqueretur beati martyris ordinibus congr Satis. Nocte vero illa per duo pro ciscentes miliaria rarescentibus tenebris lucem imminere conspiciunt, & ecce Comes de Los & Episcopus appropiantes, amplexati sunt inuicem prae gaudio lachrymantes. Die autem Dominica Venit exercitus in custodia de Steppes, ubi Dux cum suis nocte praeterita fixerat tentoria , & respicientes barbari dioecesinum populum super se irruere velle,Vlulatum dirae v

293쪽

ΗvGO DE PETRApoNTE Lxv. EpIsC.LEon lit - . eis, tanquam desperati, emittere coacti sunt. Praesul vero sui exercio ius turmas circumiens, fieri prohibuit hunc clamorem. Nihilominus usque tertio aduersi rij clamauerunt. Suas quoque Episcopus allocutus acies,praecepit genu flectere, gloriosam virginem dc Latii martyrem deii otius exorare,ut ab instanti eos periculo eripere dignarentur, absolutosque a peccatis omnibus verbis huiusmodi an,

mabat.' Video charissimi quod absque certamine transire non possumus, sed securus loco poenitentiae initans Vobis iniungo praelium, in animam meam reuera suscipiens quod quisquis hic ruerit, beato con- ' ' iungendus martyri paradisi gaudio perenniter potietur.' Estote igi- 'tur fortes in praelio, prae oculis habentes quae & quanta vobis & ve-B stris,urbi etiam,&maximae Ecclesiae intulerint maleducta. Et iterum cum lachrymis dicebat: Hi ad nos cum multa Veniunt superbia v1que ad muros nostrae urbis nos non timentes prosequi, quos modo sicut scitis insequimur tali tantaque angustia compediti. Habeamus ergo fiduciam in eo qui suae matris meritis, bc nostri prece martyris a praesenti periculo nos potens est liberare. Et his dictis deuotu exercitum non mediocriter reddidit animosum . Interim vero cunctis cernentibus columba candidissima circum- , , .uolauit exercitum, quam milite Unam coeteillum Virtutum Veraciter o sim

arbitramur. exercitaem.

Ipsa quoque deuota mulier quae Virum Dei geniterat, intenta in vigiliarum precibus,vidit in aetas medio gloriosum martyrem armis fulgentem aureis,clypeum in humeris gestare clarissimum. Hastam quoque vibrare auream N equo candida nimo infidente, quem glo- riosa virgo in venerando praecedebat habitii,& ad bellum quatocius armat . properabant. Citiis quoque qitidam in acie ipsum euntem martyrem confessus est veraciter se vidisse. Episcopus autem per turmas transiens exercitu benedixit. Pro eo autem quod noliri flexissent genua, deridebant eos aduersarij ,& d, 'cebant: Isti prae timore nos adorant. Frater autem ipsius Ducis Guilhelmus nomine,ipsium accersiens V sic allocutus est. Chare frater, si m ihi velles acquiescere, ad Domi- cMlel f

num tuum Episcopum, in quem deliquisti, pergeres. & petita venia ἴ χ'

ex toto te ipsius subijceres ditioni. hiem Dux indignando respuens, Divino eum perurgente iudicio: Eya inquit miter iam Victus es. Ille vero cum lachrymis aiebat: Gloriose martyr libera me hodie a morte : cuius martyr fulas sitscepit lachrymas eum a morte libe- rans, eo maxime,qui sicut praedictum est, ornamenta maiori, Eccle- siae fideliter excussisset de manibus pessimorti m.

Aegidim hausim hoc caput ex Auctore vitae S. Odilia Itb 3. c. II. Vide quo, Reneru

294쪽

nux μων - autem suDer monticuIum suas ordinauit acies; ut in no-

stros ex descensu grauius possent infringere,ipse autem arma sua antea reijcies, ut fugae posset intendere, si necessitas se offerret, praestolabaturque horam, qua solis radius nostrorum reuer- beraret ocuIos, sed nubem misit Dominus in eorum auxilium quae 'rabes Hires stetit in acre quamdiu conflictus exercituum perdurauit;praecepit---eis c. que Dux ex suis militibus quinque pedites incedere, ut in Comitem -- Lms' de Los repente irruerent, &deiectum interficerent improuise. Dicebat enim: Si Comes victus fuerit,reliqui nobis resistere non valea festisnm bunt. Mabebat Vero ipse Dux non minimam copiam militum et eis evd .no ctorum, peditum quoque magnam multitudinem, & etiam multas erexig-. acies exercitus peregrini, factumque ex Dei prouidentia, ut nostris manus esset exigua, suo sequens victoria non humano brachio,sedullis ibon. pio magis martyri co ferretur. Illo quidem in tempore iam inquinat is Mis, gentos & eo amplius milites diffusa erat Hasoaniorum progenies. cs iam. & in hoc pugnae articulo cum nostro Pontifice quindecim tantum adfuerunt. Brabantinis autem ad praelium praeparatis, praecepit Episcopus Gisia kia suas acies similiter prς parari. QuosTheodericus deWalecouri miles derra .ari acerrimus decenter componens & ordinans, praecepit peditibus ut ordinat acies pariter conglobati pro muro essent militibus retro tequentibia , focitque suarum hastas Iancearum acui,&in terram figi , dc in directu

contra milites teneri cuspidem lancearum, inuitansque&Radens ad praelium, Charissimi aiebat nolite dimigere; nam cum a nostris procul sitis terminis, si a prodesse non poterit. 1ed coniuncti stantes in ordine timorem abi jcite, non est enim Deo dissicile saluare in Dpluribus vel in paucis. Sed do si quis militum metu mortis super vos redierit, & nostrum ordinem transilire voluerit, equum eius figite, ipsum omnimodis reuerti in praelium compellentes. Quod & fece

runt.

Videntes autem barbari nostros paratos ad praelium. cum tantos abolliati impetu montis descenderunt crepidinem , Ut eos procul retroire telum is compellcaeent,prostrato quidem Comite de Los ab illis quinque mist Iitibus a Duce, ut dictu est, antea praeparatis. Quem frater eius Henricus tunc Clericus pro stratum cosiderans, in equum reposuit,illorum aliquibus interemptis, totumque pondus praelii versum est in Comitem,ec secuta, & tertio sic prostratum :quem quidam nostras intuens

295쪽

A intuens de securi, quam tenebat voluit percutere ipsum aestimans Brabantitati m. Sed mox Vt Vocem audiuit clamantis, ego sum L dovicus Cometiretraxit ille brachium, & in equum Comitem rele

uauit.

Tunc Henricus Dux Ardennae, ut timorem nostris immitteret: Eyamiteri quid agitis Z Q id hic ultra moramini P Praesul noster captus est, & Comes interemptus. Qtio audito ipse Comes: Mentiris ' ait Deo perfide, quia ego incolumis equo insideo ,& noster Episc pus iuxta nos est. Veruntamen sic Ducis Henrici mendacium gentem Comitis commouerat, quod tota in fugam conuersa est, perseuerantibus in praelio Leodiensibiis, & pro sua vita 1uoriamque cer- g tantibus, de sua quidem virtute nil praesumentibus, sed patroni sui cum spe & fiducia nomen inuocantibus. Cuius audito nomine, sta- b imisviati. tim nostris hostes terga dedere fugantibus, ex quorum numero plurimi prostrati sunt,&tria Sc amplius millia interempti. Vnde Ver-

Mi Ilibus ut caessis numeres tribus adde ducentos 'Brabantos, duo bis millia capta 1cias. Ad eorum autem vestigia quos prius nullos aestimauerant , com- Nostris μοι plosis manibus veniebant supplices, orantes &deprecantes,ut eo- μpplices. rum omnem inuaderem substantiam, & seruata tantum Vita, totam eorum progeniem deinceps perpetuae sebiicerent seruituti qui scelerum per eos Leodij patratorum non immmores deprecantiu Ia-ς chrymis intendere non volebant. Dux ipse fugit de acie, quod viro Dei per visum primo mane fue- DaxFraba ν-rat praeostensum .. Ducem autem cum quidam sequeretur indigena, Lambertus de Ho*oilo nomine miles, nam&ipse vir Belial, vide, . .

manu periequentis eriperet, ex abrupto ObulanS Indigenam inter---, secit. Peruenit autem Dux Louantum obuiam habens luctam mul- αι

tam matronarum plorantium & dicentium t Vbi fiant Domine filii & parentes, marita & nepotes . noti & amnes, qiros tecum pridie a nostris abstractos finibus abduxisti Quibus ille male sibi conscius, olim,aiebat, praedam Leodiensium multis plenam diuitijs cum gau- et D dio suscetistis. Vultis ergo lucrari semper,& nihil unquam perdere P Et inde regrediens venit Tilemoni: depraedatus sum gentem dicebat: Melius e1t ut vestra rapiam , quam si superuenerint, & r, piant alieni. Praeter hoc autem gens Comitis Ludovici quae diffugerat, sciens quod terga dedissent barbari, reuersa est ad locu certaminis, sociosque suos scilicet dioecesianum populum non inueniens, Omnes quos qui paAlo auteillic mortuos inuenit spoliauit armis & vestibus;factumque, est ut fugerat eaebas cum nostri fiigientes cessassent persequi, ad ipsum locum reuersit :sunt, sed sicut praedictum est, iam dicta gens abstraxerat spolia occi- '

Celebrata est ergo haec victoria, hora sexta, Dominica qua cant

296쪽

Ps. . lis. tur, Iustiaὲs, Domine ct rectum sciminum 3.Idus Octobris, id est in ubgilia Calixti Papae. Vnde Versus. At Brabantini caeduntur nocte Calixti. Et magister Theodericus maior Decanus: Millenus bis centenus, duodenus & Vnus Annus erat Christi, lux solis nocte Calixti Legia vicisti,Brabantia victa fuisti.

ANNOTATIONES.

I. Hausit seri hoc caput ex auctore vita S. DUM lib. 3. cap. u. 2. Renem S. Iacobi hu- temporis Friptor victoriam in Stenes de Duce Bra--tia habitam historicos o lucidenter docribit, ctparricidaria habet,qua lictori nneque miscuda, neque inutilia erunt ad h oriam hamperitia intelligendam' placet Visiam hoc loco illim verbis ascribere. Sic ergo ille: Sicut ea quae scripsimus de obsidione, captione, & expoliatione Ciuitatis Leodaensis, matron rum & virginum violatione sapiunt, quantum ad nos, confusionem: ita ea quae ictabimus de laudabili victoria quae facta est, ut credimus, meritis patroni nostri B. Lamberti, Dei sapiunt laudem, dc nostram

releuat lonem .

Ferrandus igitur Comes FIandrensis 8c Haynoniensis,qui se fide-iutarem Episcopo pro Duce Lovaniensi conitituerat de satisfactione, paululum respiram a bello Regis Franciae, mandauit Episcopo

Domino suo, quatenus se ad pugnam praepararet, & in terram Din Ccis intraret, quia paratus & ipse erat in aliam partem, quae propin quior ei erat, intrare,eoquod praedictus Dux nimium tardabat de satisfactione: quod & secit. Nam illam partem terrae quae interiacet Flandriae & Bruxellis coepit deuastare& cremare. See audito Regis Franciae reditu pedem retraxit accepto opere. iAudito itaque Dux Brabantinus eius recessu, infremuit, &quam- . citius potuit exercitum suum adunavit, & ex insperato Hasbaniam intrauit, utramque Waleuiam & Turines succendit, turrim Ualeis uiae tamen capere non potuit; & sic contra Waremiam direxit, vibiam succendit,castro nocere non potuit.

Praecedens itaque exercitu suo subsequente seria sexta illucessente, iter suum versus Tungros direxit,& omnes villas quas in eun- Ddo in hac parte Iayrae oppositas inuenit, spoliauit, eccombussit. Iayram autem non tranuuit, nec aliquid terrae Comitis Lossensis

nocuit.

Veniens itaque ad villam,qus ouille dicitur, exercitum suum ordinauit, sed a Tungrensibus ex altera parte pontis est diu detentus, ibique diu bellatum est. Et quia Tungrenses non poterant Vltra bellum sustinere,nec resistere multitudini, reuersi sunt ad suum oppidum. Quidam autem cum supellectili sua & uxoribus, & paruulis Ecclesiam intrauerunt,quidam autem cum Comite de Los abierunt. dc in Dissilired by Corale

297쪽

Α & in castro, quod Chalinoni dicitur, se & sua saluauerunt. Exercitus autem Ducis Iayram transiens oppidum Tungros violenter imtrauit. spoliavit 6c uiccendit. Et quia Ecclesiae & turri propter λrtisilinos bellatores viriliter se defendetes nocere non potuit, ad Vil- Iam praedictam Ouille redi jt, ibique nocuit. Mane autem facto partem exercitus sui, ut Ecclesiam & turrim Tungrensem frangerent, misit, sed non profecerunt, quia a parte nostra viriliter eis resistentibus triginta mortuos dc totide captiuos de exercitu suo reliquerunt. Nocte illa post diem feriae sextae mandauit Dux suis per praecone ut diluculo se praepararent, quia Leodium volebat ire, iterum framgere & spoliare , & de racemis, qui tunc maturi erant, comedere. B Sed Dominus qui potens est con ulla principum ad nihilum redigore, aliter ordinauerat, quia quodam terrore perculii Sabbatho tota die recedentes,& villas sibi oppositas comburentes, & exercitum Leodientem videntes sibi oppositum, ad caput suae terrae sunt reue

si . Modo sulficiat haec de Duce perfido scripsisse, qui quadraginta

villas veniendo & recedendo cobussit, inter quas Eccleuae, dc Curiae nostrae de Dono Cirici non pepercit. Lodovicus interea Comes Lossensis Leodium venit, Episcopum& ciues perterritos consilio & auxilio animauit. MultiplicaturEpiscopi exercitus, Sc de diuersis partibus Episcopatus Venerunt quo quot vocati fuerunt. Et quia Hoyenses& Dionen ses nundum v c nerant, quos nostri expeGabant, Episcopus nocte Hoyum venis, εο accensis facibus Sc luminaribus, eos quasi cum lachrymis,Vt quantocius venirent, monuit, quia Dux & exemitus eius Hagiebant, qui terram B. Lamberti combusserant; quod & secerui. Secutique Episcopum, se summo diluculo Leodie sibus adiunxerunt,sicque tota die exercitum Ducis grauauerunt, & libetereis fuissent saepe congressi, sed propter absentiam Comitis Lossensis, qui necdu Venerat non sunt permissi. mi Comes apud Bruistemium castrum suturi congregabat exercitum .

Fuit autem in eodem exercitu Dux Ardennae,sed utilius,qui Voc, uerunt eum, fecissent eum remansisse. Fuerunt autem Duces exercitus nostri Theodoricus de Rup

D forti, Hugo de Florines, Arnoldiis de Morolli man , sed illi de dono Martini, paucis exceptis,non interfueret,qui, sicut credimus, nofuerunt digni; nam sicut audemus praesumere pacem fecerant perfidi cu perfido Duce. Itaque tota die, hoc est Sabbatho. exercitu nostro collecto processerui.& in villa.quae dicitur Lens supra Iayram illa nocte iacuerunt. Comes vero cum suis copijs iacuit eadem nincte Bruistem ij. Missis itaque de nocte inter Episcopu & Comite nunciis, decretuest, Vt media consurgerent, & summo diluculo exercitibus suis comiunetis in loco, qui Steppes dicitur conuenirent, quod & secerunt.

Ff Fuitque

298쪽

Fuitque aliquis de nostris, qui Ducide nciauit ne recederet, sed Dominum iuuna, Episcopum Videlicet, qui ei pugnando congredi Λvellet,expectaret. Comes etiam ei mandauit,quatenus Domino suo satisfacturus Veniret ratioquin hominium eius deponeret, quia Dinmino suo,videlicet Episcopo iure suo deesie non posset. Congregatis autem exercatibus nostri suas acies ordinauer ut,C mitemque Lomensem in capite belli posuerunt stipatum iis militibus: Theodoricum vero de Rupeforti in alio capite cum Dionensibus & Fossensibus: in medio autem Leodienses & Hoγenses, "'uot venerant de Episcopatu bellatores .Dux verti libenter effugisset, nisi timorem superbia vicisset. Suas itaque acies etiam ordinauit,& monticulum unum, qui aliquanto altior erat, occupauit, Bac sic nostros in valle constituit, ut de iolem oculis suis oppositum habere cogerentiir. Hos etiam qui fortiores & potentiores erant, sui exercilius milites monuit, ut si Comitem possent capere, Vel interficere, ipse eos remuneraret incredibili remuneratione. Arma quo. . que sua deposuit, quae cuidam militi nomine Henrico de Holdebe fes induenda tradidit, ut esse Dux putaretur, &ipse sine armis meius celaretur. Vtroque Vero exercitu sibi inuicem appropinquate, nostri pedites fixis in terram lanceis, & cuspidibus ante positis,quasi murum de se ipsis secerunt. Et aduersarijs clamantibus, &ipsi sortius clamaueriint, puluereque sibi inuicem in oculos iniecto in con

certationem Veniunt.

Interim venerat Episcopus ad suos, & ut peccata sua confiteren- tur dc culpas suas dicerent, monuit, & sic eos absoluit. Cumque ad recipiendam absolutionem essent inclinati, irridebant eos Brabam tini & dicebant; Ecce misecordiam petunt, & ut eis misereamur se nobis inclinant. Comes vero Lossensis impetum belli videns imminere, accessit proprius cum sua phalange: dcclamans tertio titulum sui Comitatus, scilicet Loz,audacter hostium cuneos penetrauit, dc ut socii sui sequerentur, manu innuit. Statimque totum praedij pondus versum est in Com item. Et m i l ites Ducis iacui praeconceperant, eu m cape re, Vel interficere conati sunt, quo cum paucis sese defendente in aduersariorum medio, venit frater eius Praepositus Traiectensis cum aliis suis fidelibus ei in auxilium,3c prostratum ex equo,cui pes Vnus truncatus suerat, iterum alio equo imposuerunt, dc eum qui Ducis armis se induerat interfecerunt: Et cur cera qua uir a facie ignis, sic fluxerunt aduersarij,qui ad ipsum capiendum Venerant,dc in ore gladii ceciderunt. Interim istis in aduersarios strage facientibus, alij qui in alio erat capite, videlicet Theodoricus de Rupesorti & sui socij aduersarios etiam sibi oppositos virtute armorum fregerunt, dc strageni etiam ma8nam de eis fecerunt. Sintiliter etiam Leodienses dc Finenses, δέ quotquot venerunt nostrae

299쪽

nostrae partis auxiliatores, similiter impetum fecerunt in eos, qui sibi oppositi erant. Et sicut lupi rapaces solent gregem ovium discerispere: ita Leodienses iniuriarum Ecclesiae & sibi illatarum memores. 1ecuribus, cultellis, & gladiis Brabantinos euiscerant. Dux autem & complices sui videntes belli impetum , nec se posse ferre attendentes, in fugam se verterui, tam equites, quam pedites. Et passim capiebantur, qui erant pedites. Et hoc notandum, quod nostri non intendebant praedae, sed occisioni partis aduersae. Cumque Dux Ardennae videret parte cognati sui tam misere succumbere,fugam simulauicte venientibus Comitis hominibus dixit, fugite, miseri , fugite, quia Dominus Vester est mortuus, de Episcopus captus. Qui timore tanti rumoris perterriti aliquantulum retro redierunt,sed iterum audito rumore Victoriae, velociter ad pugnam reuersi sunt. Et quia iam nostri aduersarios caedendo & interficiedo per miliare unum persequuti fuerant, mortuos illi inuenerunt, despoliauerunt, & quicquid in plaustris hostium repererunt rapuerunt. Itaque fuga illa profuit urbsequentibus, nocuitque praecede-tibus.

Fugientibus itaque Brabantinis, Dei iudicio, & B. Lamberti meritis milites nostri quotquot erant equites equis ferro tectis insidentes fugientes, pectoribus equorum inbssis prosternebant. quos nostri pedites leuatis loricis , & saleis depositis, securibus , & cultellis statim interficiebant, nec de spolijs eorum curantes, pedema persoquutione non retinebant; sicque usque ad Villam, que vocatur C pelli villa, & ad aliam, quae Hallens dicitur, eos caedendo dicassuedo sunt persequuti. : Fracta itaque Ducis superbia, ipse cum paucis se transtulit ad tutiora suae terrae loca.

Celebrata est aute haec historia hora sexta,Dominica die, qua promissae introitu cantatur. Iustia es Domine; tertio Idus Octobris hora vero nona ciuitati Leodiensi innotuit r& statim campanae, quae diuimutat extiterant, longo tractu pulsatae sunt, matronaeque, puellae, de viduae ciuitatis ornauerunt faciem templi im mensis luminaribus,dc1, pluribus cereis: Et cithara,quae Versa fuerat in luctum, plorationeq; propter confusionem ciuitatis, modo couersa est in gaudium exultationis & Iaudis. Nec illud praetereundum est, quod Qt, qui tempore belli cIarior solito micantibus radijs oppositus erat bellatoribus nostrae partis, quadam nubecula se texit, & ulterius.nostris non nocuit. Vespertina autem hora appropinquante, Episcopus'& Duces belli, totusque exercitus a caede amaleeli irarum , id est Brabantinorum

rediere. Reuertentes autem inuenerunt campos passim stratos cadaueribus occisorum denudatorum, ac manibus, pedibus, capite, ac

quod miserum est dicere) ipsis genitalibus truncatorum, quos illi, qui prius dolosa Ducis Ardennae persuasione fugerant, alijs h Fit stem.

300쪽

stem persequentibus sic mutilauerant,haud dubie memores iniuri, Arum,ac stuprorum sibi sui seque ignominiose illatoriin . Illa nocte Epitcopus cum exercitu suo in villam, quae Hantat dicitur, vemens, ibi iacuit, & eam spoliauit succenditque. Et cum foristiter calirum impugnaret,malo & inutili Vlus consilio,eos qui intus erant auramento tibi astrinxit,iisdemque in eo relictis illius deditionem accepit.

Sequenti autem die cum vellet exercitum versus Louantum dirigere,Comite Loilenti sortiter instante, Ut oppidum quod Liewes dicitur primo dirueret, annuit & totam terram,quae ex hac parte ad Ducem pertinet, eundo succendit, & sic ad Liewes peruenit. I unc primo Trudonentes exierunt & villam Uewes spoliarunt & com- abusserui,& quicquid in ea erat de Iignorum materia tam in aedificijsquam munitionibus, in usus suos transtulerunt.

Diruto itaque Oppido Liewesi & exercitu quasi tripliciter multiplicato, cum 1equenti die Vellent Versus Louantum procedere; venerunt ex Hoyo qui Victuatiam exercitum deferebant, conquerentes se ab iis, qui in Hanui erant, caesos & spoliatos esse: quare exercitus iterum redivit in Hanutum, asgerem eius diruit, turrim effodit,& vix petitione multorum obsessos permisit ii Iaesos abire. Nunc de numero occisorum & captiuorum volumus scribere sicut ab eis, qui eos tumulauer ut,veridica relatioe audiuimus hic suit.

occisi sunt adii inctis his qui Tungris,& veniendo & redeundo ceci- derunt, duo millia & quingenti; captiuorum verb numerus nobis adhuc est prae multitudine incognitus, non autem ijs qui eos ad grauissimam redemptionem coegerunt. Dux autem videns se consulum esse, & populum Quis fiigiente a facie veIaturae irae, terramque suam sub potestate Episcopi constituta esse,accessit ad Comitem Ferrandum Flandriae, eumque humiliter coepit implorare quatenus omnimodis laboraret,ut Episcopus a sua terra recederet & ipse duos filios suos obsides daret,quoad Episcopo sicut prius promiserat,satisfaceret. Quantam verti ibi colasionem a Flad retibus Dux passus est eidem insuli atibuς, longu enarrare esset.

Comes igitur Ferrandus statim cum Comite Bononiae ad Episcopum acces ut,& magna cum instantia trcugas usque ad proximum

Purificationis beatae Mariae festum obtinuit, accepitque Episcopus V duos filios Ducis obsides,& sic recessit. Fuit autem Episcopus in terra Ducis diebus deceni & triginta duas villas ei combussit,& sic victor existens, per Dei gratiam, Leodium rediit. Et consilio cum maioribus diligenter habito vix obtinuit, ut adhuc ad laudem resumerentur omana, quae propter spoliationem ciuitatis a perfido Duce fuerant suspen sa. His omnibus non interfui, sed a veridicis relatoribus audiui, qui

intermeriint,quia eodem tempore eram Mosellae constitutus in se trum procuratione.

Omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION