장음표시 사용
2쪽
ut quidam minus recte autumant) lapsus Sanctorum in publicum educere, si praesertim Virtute Superna selicius inde emergant, quo sese in- feliciter immersere. Sid Apostolorum principi negatio, quid infidelitas Thomae obfuit, postquam uterque, ille lachrymas oculis, hic ore laudatissimam prinduxit consessionem) De Marcellino Summo Ecclesiae Ρraesul fasti evulgant , Cum in immani ibia Diocletiani Imperatoris persecu- Σο. spmtione terrore perterritus , Deorum sy
3쪽
mulachris ibus adhibuisset , eum biius peccati mox tantopere paenituisse, ut Sinussam ad Concilium pluris morum uisoporum venerit cilicio
indutus tibi lacho sprofusis sc russuum palam confessu est. tam tamen damnare aurius es nemo, sed
, omnes una Voce clamarunt. Tuo te
ore , non nostro judicio , judica , nam prima desis nemine judicatur: Petrum quoque propter eandem animi
infirmitatem deliquisse, Ο Θ Deo β
milibus lachrymis veniam impetrω- se. Ecquid dicemus de SS. Casto& 2Emilio , quibus etiam Dominus , ut ait S.Cyprianus , ignovit Zquos in prima congre spone devictos , victores insecuui praelio reddidit , ut fortiores ignibus ferent , qui ignibus ante cessissent , o unde superatiesent,indesuperaret.Omitto HyP
4쪽
politos, Pancharios, Iacobos in
tercisos , Uslhazanes, & ne alter sexus desit , etiam Aureas, Christetas, Callistas,&sexcetos alios, equorum numero noster hic A- Upios censendus; qui, quantum posset humana imbecillitas, &quantum Divina praevaleret gratia,luculenter in se utrumq; exhi
buit . Fracta fides ab eo Christi, data Mahometo, impium sand
opus vel ab ipso nomine disso- Baias, quod ALiPiUM pollicebaturpium: At ubi coelestes impiatam conscientiam stimuli sodicare coepissent, & vero hos illa ad m,sisset, ecce pius iterum ALlPIUs, iterum pium Christi mancipiu,st Papael quantum λ quo λ ad sedirum, ad saxa, ad flammas, ad undas : Vidisses in uno Atario Cle-
5쪽
mentes, Paulos,Stephanos,Lau rentios. Ita abunde expiata impietas, ita resarcitum cum lucro damnum . Age nunc Lector,
ALIPIUs, num majorem gratiam, quam amiserit, receperit tum calculum kr, ubi acta ALipii perlegeris . Vale.
Reimprimatur si videbitur Reverendissimo Patri Μagistro Sacri Palatii Apost. Caraeeiolus μαωρ. Capuae necig. 'imprimatur. Fr Gregorius Selleri Ord. Pred. sac. Apost. Pal. Magister.
6쪽
Nno Dominicae Incarnaistionis supra millesimum sexcentesimo tertio , &quadragesimo. Venerabilis Frater ALIPIus a Sancto Iosepho Clericus professus Conis gregationis Fratru m Eremitarum Di scalceatorum S. Augustini, Panormi oriundus, annos septem & viginti natus , jussu Superiorum Neapolim ex Monasterio Drepanensi pr0fecturus, adjuncto sibi Socio Fratre Dominico a S. Maria ejusdem Instituti converso professo, pelago se commisit, cumque navis qua vehebatur in altum fui siet progressa, in Tunetanorum, ac Tripolitanorum pyratarum consi e-ctum delata, ab iisdem, simul cum illis omnibus , quos vehebat, est capta, ct naisero servitutis Maho metanae jugo crudeliter addicta. Dividentibus velo pro suo solemni pyratis, quam
7쪽
tunc cecperant praedam, memoratus Venerabilis Frater ALIPIus Tripolitanis obvenit: Hinc Tripolim perductus,vinculis,caeterisque quibus Christiana mancipia apud Barbaros subjacent, poenis, est mancipatus, quas toto novem mensium spatio constanter sustinuit, & Christiane toleravit. s. II. Hoc emenso tempore , nescio quid humani passus, suadente cum primis communi generis hoste, S interiorem mentis aciem deludente , sponte Urbis Praefectum Bassam Barbari vocant) convenit, coram quodi aliis ossicialibus ultronee Catholi cae Christian que fidei publicum nuntium misit, Sacrum Baptismum, &quam hauserat a Parentibus Religionem , quaque se Deo obstrinxerat, arctius religiosam professionem publice execratus . Denique habitu eiusdem gentis indutus, nonnihil pecuniarum a Turcis accepit .
8쪽
f. III. SIc mancipium Satanae devotum
ultra quadrimestre spatium vitam egit, quum superna in turpissime lapsum respiciente Clementia , eundemque optimis Reverendi Patris pacifici,Strictioris observantiae Franciscanae Religiosi, Missionarii Apostolici, optimae vitae exemplis, & efficacioribus verbis moVente, ac com
pellente, saniorem mentem induit, &ia quam miseriarum Lernam impegisset, clare advertit: hinc crebrioribus iisque vehementissimis, Christi da castra iterum subeundi,agitatus stimulis, praefatum Patrem Pacificum is . conveniendi, ad ejusdem genua procidendi , gravissimumque illius arbitrio scelus Publicani ad instar, quod
patraverat , deflendi, constendi, expiandique occasionem vestigare decrevit, quo ab ipso criminis tam atrocis vinculis, facultate Pontificis Romani , qua potiebatur, exemptus, de
9쪽
errati a D Eo optimo Maximo veniam obtineret, & gravitati sceleris, ex praefati Patris sententia , praescriptoque abunde satisfaceret. Coepit igitur pluribus sese, suspiria altum ducens, mactare lachrymis, quo facinoris patrati nexibus solveretur : unde alter velut filius Prodigus pedibus supra nominati Patris, gra Vissimo,ac pene desperato morbo pharmaca opor tuna requirens , submisissime accidit , se ad omnia, quae Pater praedictus decerneret , funditus exhaurienda paratissimum fore, candide protestatus
VErum Pater Pacificus crimenta hoc graviter, & ea qua par erat trutina ponderans, censuit in eodemsblvendo doctioribus inconsultis minime sibi procedendum: unde & poenitenti ALIPIO respondit , quamvis certo crederet ipsum ob publicam Christianae fidei negationem, ad so
10쪽
Iemnem teneri palinodiam, nolle tamen hoc ipsum juadere, aut injungere, nisi sapientiorum vota consuleret. Interim tamen tantae noxae veniam,
ipse lachrymarum imbribus a DEO, quem tali lapsu non leviter offenderat , assidue flagitare non desisteret. Sic locutus ALIPio Pater Pacificus omnis morae impatiens, litteras ad R. P.
Cosmam , Coenobii Massiliensis sui ordinis Antistitem vulgo Guardianum) & ad R. Ρ- Paschalem Parisiensem, ejusdem Instituti Theologum,
Ianuario mense, Anno I 54s. eXaravit, obnixe precatus, ut de modo tenendi trium a Christianae fidei tramite Apostatarum reductione s quos inter Primus, praecipuusque censebatur Α-LIPIus) bene instrueretur, & quid de professione ejusdem fidei publice facienda ab iis, qui illam publice abjurassent, sentirent, certior fieret. Ergo prς fatorum Doctorum per litteras audita, captataque sententia, auctor fuit saepe memoratus P. Pacificus ALIPIO, aliis