Ioannis Iacobi Pauisii Calabri ... Disceptatio peripatetica de accretione amplissimo, ornatissimoque viro Iosepho Cantelmo populi duci dicata

발행: 1558년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 화학

1쪽

Εx Bibliotheca majori Coll. Rom.

Societ. Jesu

4쪽

PAVIS II CALABRI

P AT .AE V I N Ο GΥ MN .E S I OPHILOSOPHIAM PUBLICE PROFITENTIS DISCEPT ATIO PERIPATETICA

de accretione Amplissimo, ornatissimoque viro Iosepho Canintelino Populi Duci dicata. Nunc in lucem edita.

NON SINE PRIVILEGIO:

Apud MarcumAntonium Vlmum.

6쪽

AMPLISSIMO, A T Q V E

Nterpretatus sum publicὸ hoc anno vir amplissime, atque ornatissime in Patauino hoc Gymnasio cele berrimo eos Aristotelis libros, qui de ortu, S interitu inscribuntur: in quo rum interpretatione illud peropportune accidere solet, ut singilIatim de unoquoque accretio nis, decretis,nis genere disputetur: difficile sa-

7쪽

ne opus, S quod diu excellentissimos philos phos torquere potuit. Qua iri re multum studii,

ac laboris contuli: multa excogitaui, inuestiga utque: ac nihil eorum denique praetermisi, quae huius negocii esse arbitratus sum: eaque omnia in quendam commentariolum redigere curaui. Quod cum post ea multis saepe rogantibus, a que efflagitantibus, concedendum esset: idque in studiosorum manus tradere,atque omnino e

dere statuissem , mecum ipse cogitaui, cui potio simum illud dedicarem: cuius dignitate, atque ope S commendari, ab iis defcndi posset,qui aut errore aliquo inscitiae, aut malignitatis vitio ducti has sortasse lucubrationes nostras maledi cstis lacessent. Occurristi tu quidem amplissime vir, de cuius laudibus rectius me facturum esse existimo: si nihil proseram, quam si aut parcius eas attingam, aut si non Pared, attamen minus ornate: multo tamque plura sunt tuae & sori nae, & virtutis ornamenta, quam quae breui oratione,& ab eo, qui in ratione dicendi parum ex ercitatus sit: dicendo consequi possit. Quae qui dem eiusmodi esse fatentur omnes,ut ea Sc D ci amplissimo, S summo loco, atque illustri genere nato, qualis tu sane es, Praecipue conuenire, intel

8쪽

intelligant. Verum ut permulta missa faciam,

is certe es, qui cum litterarum, tum rerum cognitione mirifice excellis: tu enim in Philosophiae, ac Theologiae studiis multum, diuque Uersatus, quicquid in utrisque aut sanctum, aut mirabile existit: id tu ex intimis, abditissimisque eorum sontibus lusisti. Ommitto quanta cum doctissi morum hominu admiratione in poesi praestes:& proxime cum utriusque lingua scriptoribus

de laude contendas. Qui vero tui animi vigor, quae in summis rebus tractandis prudentia, ex iis, quae annis prope elapsis in uniuersae Italiae

pene oculis egisti, facile deprehendi potest. N

cum eo tempore validissimus Gallorum exerci tus , maximisque opibus, ac viribus instructus

Neapolim contendere subiectaque illius Regni' oppida inuadere coepisset: multa per te, & pryclara consilio, manuque peracta sunt. Qui enim tune a Philippo Hispaniarum Rege Imperatorei bello praefectus fuerat A luae Dux: tui sapientia, fide, ae praestantia fretus nihil unquam sine te confici voluit: tibique uni grauissimi totius belli auctoritatem detulit. Quamobrem irriti illorum omnes sane impetus, Regnum amplisimum conseruatum, tamque summam gloriam

9쪽

consecutus. Quae omnia tui animi moribus iustitiae, liberalitatique adiuncta cunctis te & laudandum admirabilem praebent. Quae autem tua fuerint erga me fratremque meum me

rita, longum esset commemorare. Quorum quidem cum memores simus,& quantopere tibi debeamus, non ignoremus, nostri erga te animi, tuorumque erga in nos meritorum,id voluimus extare certissimum pignus,atque monumentu . Qua itaque nos humanitate semper complexus, excipe,quae nunc tibi dantur: atque ita excipe, ut maiora etiam de nobis in posterum expectes.

Vale. Pal. Kal. Quintilis. M. D. LVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION