장음표시 사용
2쪽
Apud Henr. & Viduam Th. Boom. Λ. M. DCCXLII.
4쪽
tis instituto, Regibus iniqui , vox erat Excellent. Domiane prolata ore Marci Catonis Cen foris, Reges omnes de genere esse bestiarum rapacium. Ipse autem Populus Romanus, qui Afria
canos, Asaticos, Macedonicos, Ps
chaicos caeterosque a spoliatis gentibus cognominatos cives , totum fere orbem terrarum diripue rat , qualis bellua erat ' Non mi- x nus
5쪽
ΕPISTOLAnus ergo quam Cato sapienter dixit Pontius Telesimus. Is praesto ad Portam Collinam contra 'lum circumVolans ordines exercitus sui; vociferatusque , eruendam delendamque ipsam Romam , adjiciebat , nunquam defuturia Raptores Italicae libertatis Lupos , nisi Sylva, inquam refugere solerent, esset excisa. Profecto utrumque .avere dictum esto, Homo homini Deus,& Homo homini Lupus. Illud , si concives inter se , Hoc, si civitates comparemus. Illic justitia, Scsaritate, Virtutibus pacis, ad similitudinem Dei acceditur; Hic propter malorum pravitatem, recurrendum etiam bonis est , si se tu
ri volunt, ad virtutes Bellicas vim& dolum, id est , ad ferinam Tapacitatem. Quam etsi homines pro
6쪽
convitio invicem Objiciant, more innato, facta sua in personis aliorum, tanquam in speculo, sinistra dextra; dextra sinistra existimantes; vitium tamen esse non sinit profectum a necessitate conservationis propriae jus naturale. Quod autem Catoni, viro sapientiae celebratissimae , Odium pro Judicio, Affectus pro Ratione imponere in tantum potuit, ut quod
ges facere iniquum censeret, mirari fortasse alii poterunt: ego sane in ea opinione jam diu sum,t neque egregiam sententiam Un- quam fuisse quae placuit populo neque sapientiam vulgari maj xem vulgo agnosci posse , quippe quam vel non intelligunt, vel im
7쪽
Ε P I S τ ο L Amanorumque facta & dicta cel bria , non Ratio, sed magnitudo, & saepe illud ipsum lupinum, quod
mutuo exprobrant Historiar, comis mendavit , quae una cum publicis actionibus actores per cursum seculorum devolvit qualescunque.
Sapientia vera nihil aliud est quam
in omni materia veritatis scientia. Ea vero cum a memoria rerum per appellationes certas & definitas excitata derivetur, non animi
acris repentini impetus , sed Bationis rectae, id est, Philosophiae opus est. Per hanc enim a
rerum singularum contemplatione ad praecepta universalia via a peritur. Quot autem genera rerum
sunt, in quibus Ratio humana locum habet, in tot ramos se diffundit Philosophia , diverse tamen pro
8쪽
DEDICATORIA. pro diversitate subjectae materiae nominata. Nam quae de figuris tra,ctans, GEOMETRIA ; de motu , PHYsi CA; de jure naturali, Mo-RAL i s dicitur, tota PH I LosoPHIA
est : quemadmodum mare, quod hic Britannicum, illic Atlanticum, alius Indicum , a singulis litoribus
appellatum, totum tamen est Oceanus. Et Geometrae quidem prO- vinciam suam egregie administraverunt. Quicquid enim humanae vitae auxilii contingit a siderum observatione, a terrarum descriptione, a femporum notatione , a
longinquis navigationibus; quicquid in aedificiis pulchrum , in propugnaculis validum , in m chinis mirabile est ; quicquid denique hodiernum tempus a prisca harbarie distinguit , totum feru bene
9쪽
EPISTOLA beneficium est Geometriae. Nam quod Phetficae debemus, id debet Pssica eidem Geometriae. Si Philosophi morales munere suo pari felicitate functi essent, non Video, ad felicitatem suam in hac vita quid amplius contribuere humana industria posset. Cognita enim,
pari certitudine , ratione actionum humanarum , qua cognoscitur ratio magnitudinum in figuris, ambitio & avaritia, quarum potentia falsis vulgi circa jus& injuriam opinionibus innititur, inermes essent , frueretur
que gens humana pace adeo conis stante , ut non videatur nisi . de loco, crescente scilicet hominum multitudine) unquam pugnandum csse. Nunc quod bellum gladiis vel calamis perpetuum est:
10쪽
DEDICATORI A. quod non sit juris & legum naturalium major scientia hodie quam olim: quod sententiis Philosopli
rum utraque pars suum jus tueatur : quod alii Iaudent, alii vita. perent eandem actionem : quod idem nunc probet, quae alio tempore damnat, & sua facta in aliis aliter aestimet: signa manifestissima sunt, nihil profuisse ad scientiam veritatis quae hactenus scripta sunt a Philosophis moralibus ; placuis .
se vero , non illuminando animum , sed venusta & secunda affectibus oratione, opiniones temere receptas confirmando. Huic e
go Philosophiae parti idem contigit quod viis publicis , quibus omnes ingrediuntur, euntque prorsum & retrorsum , alii animi causa inambulant, alii rixantur, sed' s nihil