장음표시 사용
141쪽
6 a Hieronym. Card. Gastald. Trach.
teretur, quae ad haec tam minuta descenderet.
Laborabatur ad Insulam Sancti Bartholomaei, crescente in dies turba aegrotantium. Qui praeerat Pater Angelus Cicarantius str nuam operam nauabat, multis occupationibus, M ossicise distentatus, in omnes se partes vertebat, & mire proderat aegrotis; sed af-io secto corpore durare diu non valuit. t Succubuit igitur oneriac ne obrueretur, dc periret, dimissus in Coenobium S Bartholomaei locuidoneo maxime,ac utili Praeposito fecit. Erat apud Patres Orator ij, qui Ecclesiae Nouae inVrbe dicuntur, Vir omni laude virtutum insignis P. Petrus Franciscus Scarampius. Hunc coepit studium pietatis, vi vellet Infirmis Loemocom ij Insulae inseruire, ac saepe id precibus obtinere tentaverat, sed non obtinuerat; quod non videbatur e Republica,tantum virum, exactς iam aetatis,in tam apertum discrimen conijcere, cum praesertim ille inter Patres Oratorij Prae sidem ageret, eamque familiam gubernaret. Nihilominus deficiente Patre CL carantio,& vacua illa Praefectura,quae magnum Virum exigebat,aCillo eius rei conscio in illius locum subrogari enixe postulante,meq, ad id obtinendum multis precibus rogante,& super hoc Sacra Sanitatis Congregatione consulta,visum est necessitati aegrorum, eiusti desiderio latisfacere. Data igitur ei facultas eli eo ingrediendi una cum altero socio eiusdem fami liae, a se pro libito eligendo.Hoc conis stituto,accepit a me mandatum id exequendi directum ad Commisi salium Loemocoma j cum praescripto, ut illum cum socio ad eam suscipiendam Praefecturam,in Loemocomium intromitteret.Cumque ego postea ad tradendum ei regimen L Emocomij, eo me, ut opus erat, contulissem, comprii alterum, quem elegerat socium,esse i P trem Virgilium Spadam, inter paucos clarum, Cardinalis Bernam dini Spadae fratrem, quem propter egregias dotes Innocentius PRDecimus Eleemosynarum Praefectum instituerat, dc post eius obi' tum,Alexander Pontifex eum in intimis habebat, multumque f. miliariter eodem utebatur,& varijs muneribus praeficiebat. Miratus sum nouitatem, dc dolui,quod, illa pia simulatione, in Loem
comtum, me inconsulto, ingressus esset. Magna vis charitatis, qua sancte dolos illos excogitat ad proximos, vel cum iactura vitae,su leuandos. Statui mecum de eo, uti par erat, fratrem commonefac re; sed meum consilium fama praeuenerat, quae ad aures Alexandri perlata, compulit eum ad mittendam mihi Schedulam manu propria scriptam, qua mihi enixe praecipiebat, ut statim cogerem Patrem Virgilimn Spadam Loemocomio exire, & in locum idoneum ad peragendam quadragenam secedere, ut quamprimum purgatus, committenda sibi nonnulla fraula negotia a Sua Sanctitate prius
142쪽
De Auert. S: Proflig. Pesh Politi Leg. 63
destinata exerceret. Parui actutum; illumque euocatum intra primos, & secundos Cancellos, de mandato Pontificis certiorem reddidi. Grauate illud accepit: sed obtemperare opus erat,
ac illud bene accidit, quod nullatenus erat suspectus, nisi quod eo se intromisisset ad praeparandum suum Cubiculum, in quo moraturus deinceps esset, ac idcirco facile factu, re emittere, M quadrarigenae assignare, quam peregit in Vinea suae Congregationis Sancti Philippi prope Portam laniculensem, quo caute deductus,& in de postea perductus ad Ecclesiae Novae Coenobium, dc suo Cubic Io restitutus fuit.
Remansit in Lormocomio Pater Scarampius; acat erat Vir acer, dc industrius, strenue se gerere coepit,& summa cum alacritate,Omnia charitatis erga Infirmos munia obire. Frequens aderat, usiduus ubique, nihil praetermittens, quod aegros, re bonum Loemo- comij regimen iuuare posset. Laborabat die, nocte vigilabat, tanta Contentione animi ,& corporis, ut omnibus admirationem sui, Scvenerationem excitaret. t Uertim ipse sibi parauit periculum, taex labore contraxit morbum plane pestilentem , qui cum se prodi- dimet, necesse fuit ei consulere. Extractus ex eo loco, licet inuitus, in vicinia, ut par erat, ad segregatam aedem e regione Palati j Sabelli constitutam,& tanto viro paratam, eXportatus fuit, ut ibi a suis Patribus, eidem enixe inseruire instantibus, quam diligentissime curaretur. Duo ei aderant, quibus ego unum e meis famulis addere volui, Vt melius eius seruitio consultum es.set , quia in uno eo Viro magna spes publicae incolumitatis vertebatur. Curatus anxie, ec attente a Medicis, superesse non valuit, quoniam altius, quam ut posset euelli, malum descenderat. Itaque
decurso aliquot dierum spatio, magno cum omnium dolore , Echaud dubia sanctitatis opinione, nullo ad salutem praesidio Sacramentorum desiderato, praesentibus suis Religiosis, quorum precibus rite Commendatus, ossicio Agoni Eantium persoluto, decessit. Sepulcrum visum est ei parari honestum pro tempore, dc clarum : Capsa ei fabricata lignea, inclusio conditorio plumbeo, delatum, debitis, uti mos erat adhibitis diligent ijs, Corpus in Ecclesiam Sanctorum Nerei, & Achillei,quae propria Patrum Oratori j est extra Vrbem in Regione Sancti Sixti sita, ibique idoneo loco tumulatum, grandi lapide imposito, inscriptione instar Epitaphij incisa, ad tanti, tamque de Republica bene meriti Viri memariam. Magnum sui apud omnes, qui eum nouerant desiderium reliquit; eiusque Patres , dc meus famulus ad quadragenam peragendam transmissi, qua peracta, incolumes euasere .
143쪽
. Ecce tunc temporis, quemdam ex meis famulis pestilens morbus occupauit, quo statim ad Loemocomium Insulae cum tota supel- transmisso, me, ac reliquam familiam, ut motis erat, do mi clauseram, nuncio ad Sacram Congregationem expedito. At. consulto etiam Pontifice, Reipublicae interesse iudicatum est , ut cautionibus meo arbitrio, familiae, dc domui consulerem Ego vero, adhibita Rheda, ad mea obeunda munia egrederer, vitato,quoad fieri posset, Commercio. Acceptis ad id literis Caesaris Ralp ni Sacrae Congregationis a Secretis, tutius esse duxi,mea Domo debitae expurgationi relicta, in aliam migrare. Ea fuit opportuna prope Templum Sanctissimae Trinitatis, ad Pontem Sixtum,quam pridem inhabitauerat Marchio Tarquinius Sanctacrucius, ubi Familiae meae praescriptis cautelis, prout ratio requirebat euem tus, a quo non immerito, eo quod domesticum erat periculum , magis verebar , nemo fuit,
144쪽
AD Contagium magis auertendum, Loemocomijs,ac Locis totius Ecclesiasticae Ditionis ; Transtiberino Clau-1tro, koma initio Contagij egressis, mox in eam remeantibus, ac rursus Loemocomiorum officialibus, ct ne in esserendis aegris,& mortuis fieret concursius, quomodo animaduertum. Constitutio Pontificis pro faciliori Pensionum translatione, ac Testamentorum sachione, resertur. Pro vinde-mijs cautiones; singularis Pietas Pontificis erga Conualescentes; Loem omia iuxta indigentiam disposita,& aliud nouum pro Valetudinarijs instruitiam, recensentur.
1 Lamoremiorum sielectiores Regulira norma, pro recta administratione, Ut Contagio cauendo, publicata. a Pestilentis cuiuscumque euentus in locis Ecclesiastica ditionis, ut adSacram Congregationem nunci, peruenirent, prouisum. 3 Contagium euitandi causa Ediecto cautum, ut quicumque sciret aliquid de Transtiberino Claustro extractum, id denunciare
lantagii initio Roma egressis, reditus, nonnisi rauio diligenti ex mine, permissius. Larmoramio Insiuia, in locum P. Scara 3 defunm, P. Fabritius Falchetius procitur, deinde P. Cicarantius pristina valetu-ium restitutus eamdem Praefecturam reassumit. Loemocomiorum incialis, s Ministri ad exportandum AEgros, Ut Cadauera, quomodo cum Equιs, s Curribus per Urbem precedeban , s -
145쪽
66 Hieronym. Card. Gastald. Trach.
Oncurs2s persenarum, ad Uriales, s Currus Larmoromiorum
9 Pestiantiam Vrbi inesse negantium pertinacia, s de Medico exprimarist, huius opimonis Antesignano, historia. t o Constitutio Summi Pontificis pro faciliori pensionum Ecclesiasticarum translatione, G testamentorum factione. II Vinitoribus exteris, ac Ciuibus ad Vindemias se conferentibus
I x Valetudinari s e Loemocomis Insulae ad aliud Sancti Pancrati, procedentitas, de Natiuitatis imissima Virginis, Pontifex Alexander adesse voluit,s Paternam Benedictionem impe riuit. 13 Larmoeommm in Caslesto Pij I . ab insectione expurgatum Emueris suspectis d natur. 4 Loemocomium Sancti Pancrati, quadragenariorum multitudine . exonerari det seratum quare. I s Larmo mium nouum pro conualescentibus ad perficiendam qum dragenam mundam, spatio durum viginti, instructum. Ocuerat Magistra rerum Experientia, maximi momenti esse rectam Loemocomiorum administrationem, quorum ad me pertinebat Praefectura. Instituta igitur est accurata , re exacta Instructio t omnium, quae ibi obiri solent m
nerum , ut ea adamussina seruaretur; ac ut me-
cti est redacta. ςψntia et, in Drmani 'i. in uin, Vt singuli Conuictores Loemocomij suis se stationibus
tmelent , nec inde, nisi cum facultate, exirent. Loemocomi intrarent, ij omnia,quae
armorum post es ' 'φης ηςMO autem ullum genus
146쪽
rent,dc si quid opus esset inquirerent, , &praestari curarent, a C in primis Medici, re Chirurgi, dc Phlebotomi, ad quos ea cura praecipue attinebat. Quod si quis horum grauiter delinqueret, meo
Septimum, ut rebus cibarijs M vestiarijs Praepositi, de victu, revestitu recte, ac ex ordine omnibus prouiderent: Vestes tum lineas, thmaaneas, tum sericas uniuscuiusque describerent, ac notarent,
ne confunderentur, singulisque suae distribuerentur. Octauum, ut Praefecti Cancellis haberent suos libros, in quos
reserrent nomina ingredientium, dc egredientium ex Loemoco-mio, re quae genera rerum secum inferrent, aut exportarent.
Nonum, ut Sandapilarij, dc Fosiores praesto esse deberent in statione ibi assignata, vocati aduolarent , ut cadauera terra, fluuioue afferrent,dc sepelirent,haberentque sua, quibus dignoscerentur, signa. eaque retinerent, nec vel abijcerent, vel mutarent ἰ semuarentque in efferendis,&sepeliendis corporibus leges sibi praescriptas: utque Portitores cymbas, Aurigae Currus mundarent,ne quid sordium intra remaneret.
Decimum, Ut nemo ministrorum Loemo comij inde exiret, nisi cum facultate,& ad certa munia obeunda. Si qui hoc modo exijssent, recta irent, dc redirent, nec quoquam diuerterent, nec quidquam ab obui s cuiuscumque generis acciperent, & auferrent: Si secus facerent, punirentur. Vndecimum, nequis omnino e Ministris Loemocomij rem ullam, nec nummariam,nec pretiosam ex auro, dc argento sumeret ab ijs, qui essent in Loemocomio, vel ab alijs,qui extra illud essent: non prohiberi tamen detentis in Loemo comto,quo minus uti possent suis pecunijs, dc ornamentis aureis,& gemmeis, mea cum facultate. Si vero In posterum repertum aliquod esset, quod, vel casu,vel dolo, aut aegroto, aut defuncto ereptum fuisset, id continuo, aut superstiti, aut defuncti haeredibus restitueretur. Duodecimum, ut nemo Custodum Portarum,& Cancellorum quidquam ex rebus, quae importarentur in Loemocomium, acciperet, neue quisquam ex ministris quouis titulo rem ulla in ab ullo in Loemocomio donatam sibi, habere posset, ut omnis auaritiae suspi- Cio remoueretur. Singuli sua essent mercede contenti, neque amplius exigerent pro munere ossicij, nomine Reipublicae erga miseros aegrotos, exhibendi . . Quae potissimae normae, ac leges, ceteraque in Edicto pro Loe-mOcom ijs, quae tunc existebant,decreta,in alijs forsan construendis essent obseruanda . Si quis autem ullam earum violare auderet,iustae ab
147쪽
stae ab eo serent poenae repetendae. Haec die 6. Septembris mensis constituta, & publicata . Die sequenti, septima eiusdem, alio Edieto cautum , Ut de quo-α cumque Pestilentiae t euentu in locis Ecclesiasticae ditionis, illorum
Gubernatores statim monerent Sacram Congregationem Sanitatis Romanam; re tamen bene perspecta,& explorata, ne id temere fieret, sed ut mali serpentis pernicies auerteretur.3 Biduo post indidium, ut quoniam suspicio erat i extractas esse res quasdam, ex locis Transtiberim suspectis, quicumque de eo aliquid sciret, is Sacrae Congregationi denunciaret, dc pcrsonam, re
4 Praeterea cautum die r s. eiusdem, ut quae t personae,post initium Contagij, Roma exierant, re volebant redire, ijs sine diligenti ex
mine aditus non daretur, quamuis ex locis fanis venirent.
y Mortuo,uti superitis diximus, P. Scarampio, necesse fuit alium ei substitui. Interim, dum alius quaerebatur, suffectus fuit P. Fabricius Falchetius Neapolitanus ordinis Patrum Ministrantium Infirmis Magdalenae vulgo dicuntur) qui itatim est intromissus, ne quid cessaretur. Paulo post eodem regressus est, cum iam persecte conualuisset, Pater Angelus Cicarantius, a quo id munus,& susceptum alacriter, dc gestum feliciter usque ad finem Contagij. Erant in praedicto Loem omio Sedes,& Sellae gestatoriae, Sandapilae , Feretra, Carpenta, & Currus, atque ad maloiem commoditatem fabricati sunt minores Currus, operti lineis velis, cera obductis, quos unus ducebat Equus . Hi ad portandos aegrotos miti bantur, & ad defunctos esserendos expediebantur. V idere erat,accepto nuntio de aliquo, vel infecto, vel mortuo, volare Equos,& ad
domos unde erant conductores vocati, conuolare, admittere compora, dic siue ad Lormocomium, siue ad locum tumuli perducere. Praesto erant in Domo Cancellis vicina Ministri multi nomine Commissariorum, quibus praeerat Commissarius custodiae Cancellorum, Ioseph Martagna, Capitolinus Notarius, ad quem Praelati Regionibus praepositi mittebant nuncios de Infirmis, vel defunctis 6 suis in Iocis,quibus acceptis, i illico Ministri Loemoc ij ad id idesignati, Sellas, Feretra, bc Currus parabant,& in destinatas tibi d mos ibant: Singulos Currus, rebellas comitabantur singuli minores Commissatij , cum Satellitum custodia,ex eis, qui magno numero prae portis excubabant, ut si quod accideret in via obstaculum, aut periculum, auerterent, ac remouerent,ac ne Vespillones,lc Rurigae usquam extra locos sibi designatos diuerterent, aut mora rentur : deferebatur item nota a Commissario data, ut discernerentur,dc
148쪽
tur,&Currus,&Ministri, quo melilis ab obuijs vitarenture non deerant quippe homines, aut Indigenae, aut Exteri nimio plus curiosi, qui videndi, inquirendi causa accedebant; immo necesse
7 fuit ob turbam emtςnatam eo concurrentem,cauere, t nz quis auderet ad huiusmodi Ministros,Currusque appropinquare. Ad cautio-8 nem maiorem,&Vt longius ambulantes recederent,t singulis Equis Curruum, Sc Sandapilarum appendebatur tintinnabulum,cuius sonitu homines monerentur, quid veniret, quid afferretur. Sed tanta erat curiosorum, praesertim initio Contagij, multitudo, Vt Opo tuerit eam seuerissimis legibus,dc poenis coerceri. Et quidem nondum satis comperto malo,difficile admodum fuit vulgo persuadere pestilentiam esse, nolentibus multis credere, laborare se quo nollent corripi) Contagio; ac ut fit, nemine credere volente, quod magis timetur,&aduersatur. Atque ut hac in parte paulisper, vel ad iu-1ium molestae narrationis diuerticulum immoremur, erant multi, etiam graues, & prudentes Viri, qui sibi persuadere non poterant, Morbum iam vulgatum, dc notum Pestilentiam esse. Negabant id quidem pertinaciter, t & assirmantes irridebant, inter quos Medici nonnulli, haud ignobiles numerabantur,quorum opinio Vulgi
mentes in suo errore magnopere confirmabat. Qua in re id maxime omnium memorabile . Medicus cprimarijs Vrbis, Ioannes Prescia, tam tenaciter huic adhaesit sententiae, ut in vulgus diceret, Contagium hoc, quod vitabatur, merum somnium, re commentum esse, dc frustra remedia quaeri, dc adhiberi; se non negare
Morbos, & quidem periculolos existere, sed eos inde ortos, quod populus ob antecedentem caritatem Annonae malis cibis pallus fuerat, qui ab Exteris in Urbem importati, illud genus morbi ingenerauerant. Hoc quod sibi persuasum habebat, persu 1dere pergebat alijs, nec cessiabat priuatim ,&publice loqui, ac populum a necessarijs cautionibus auertere. Adeo ut moneri, dc reprehendi opus
fuerit, mox prohiberi, ne quid huiusmodi auderet loqui. Sed ille,nescio quo studio ductus, minime dicto abstinuit. Ingerebat
haec ubicumque erat, opportune, intempestiue, nullo metu, nullo respectu,&quod multum authoritate valebat, populum haud mediocriter commouebat . Quare vistum fuit e Republicata, quoniam ille multos aegrotos invisebat, ic curabat, qui morbia luia pectis tenebantur, & facile poterat Contagio corripi , dc alios inficere, comprehendi eum, dc auferri e publico, dc in Loemo comiti in inferri. Idque mihi serio praescriptum, eo tamen honesto praetextu, ut eo introductus medendi gratia diceretur. Expectata occasi ne, imperata sum executus, dc Medicus insignis Prescia fuit in
149쪽
o Hieronym. Card. Gastald. Tract.
Loemocomium deditistus. Simul ac se vidit eo loco inclusum, do iere,&queri, dc lacrymari coepit, dc gemitibus Laemocomium ima plere, praeter decorem,praeter aetatem erat quippe maior quinquagenario) ac qui antea clamabat nullum esse in Urbe Contagium. nullam Pestilentiam, tantum pollingressiam Loemocomij pauorem de vicina Pestilentia concepit, ut sese inter medios Commissarios ,& Ministros conijceret,aegrotos, dc infirmos omnino Vltaret , ac ne
compelleretur ad eos ingredi, fugit,seq; abdidit intra Turrim Cymbalorum Coenobi j S. Bartholomaei; nec ibi restitit, ted ut melius absconderetur, dc dissicilius inueniretur, ascendit I cum lainen si iis pinguis, ec obesus esset, per arctam scalam, in iupremam partem turricular prope Cymbala, & inter Campanas se abscondit, ac secum sustulit partem extremam scalae, ut praecideret aditum, dc ascensum ijs, qui tentarent ad se venire, sicque comprehemdere. ibi reliquum diei, quo ingressus est, dc partem noctis cum egisset, dc compertum esset ibi latitare, iussus fuit descendere, dc in assignatum sibi intra Lamoc omium Domicilium se recipere ', negauit se descensurum . Tota ibi nocte magno cum suo incommodo fuit. Mane denuo monitus , dc iussus descendere , noluit, tam obstinate in proposito persistens, ut necesse suetit Satellites eo cum Vespillonibus mittere , qui magna vi palearum incensa sumum in altum eijcerent, quo ille su D focaretur, nisi descenderet. Id remedium profuit nam ut vidit congeri palearum struem,dc lucere ignem, statim, quam subdux
rat lcatam dimisit, per eamque e Turri campanarum descendit. sed adeonaeticulosus euasit, ut omnino a conspectu aegrotorum abstineret, ac vix coactus, cum alijs Medicis, curationem illorum suscepit. Videre erat hominem antea impavidum, dc securum peric ii, qui coeteros irrideret, bc sugillaret, tamquam nimis , dc credulos, & timidos Contagij,tanta correptum formidine, ut non posset adigi ad curandos infirmos, alijs Medicis,&praesentibus, dc comi tantibus. Verum , dc vereoindia, dc respectu motus, postea ad curam eorum accessi, tot praeseruationis, dc praeparationis modis excogitatis, ut admirationem excitaret. Praeferri iubebat facem ardentem cicera, dc vas aceto plenum, in quod immittebat m nus antequam appropinquaret ad aegrotum,pulsus tentandi causa; indumentum si si aptauerat c lino nouo infula Cera macerato,quo bene coopertus, ut videretur Inlutus, visitabat Lue correptos . Nec tamen vlira profecit,quam ut nonnullos solum infirmos inuiseret; ac ceteris prorsus abstinuit. Paulo post denuo ad Campanarum turrim se recepit, re omnium euitauit consortium, nemine salutato.
150쪽
Itaque praeceptum est ei, ut schedulam scriberet, in qua exponeret genus illud mali, quod saeuiebat,ad faciendam de eo Sacram Congregationem certiorem, quae tam periti Medici iudicium expectabat. Id ille tanta exaggeratione descripsit, ut non solum Pestem
esse fateretur, sed etiam .quo metu erat correptus, praediceret Vrbem sere ea morbi saeuitie depopulandam. Postea, cum quiescere non posset, tandas pro se curauit preces adhiberi eorum, quibus in Urbe ex ossicio medebatur serant autem viri multi primarij,dc Religiosi, dc Moniales in ad elabendum ex Loemocomio, ut demum Sacra Congregatio,eius, dc instantium precibus annuerit. Exurit, sed cum omni cautione , dc sine suspicione periculi , permissus domi suae peragere quadragenam . Visum fuit aequum, hominem illum dimittere, quod senex, e morbidus erat, ac pene ad laborem illum inutilis , herniam patiebatur, & ingentes ex ea dolores sentiebat, debilior fiebat in dies, quoniam propter formidinem Contagis, non alio cibo, quam pane, M ovo, non alio potu, quam aqua utebatur, ne quid, quod intra Loemocomium esset, manducaret.
Egressus, ad ingenium redijt, melius habuit, & insignis Pelhi lentiae praedicator extitim, eoque haud parum profecit, quod coeteros ad vitandum Contagium reddidit cautiores. Eo tempore quo Tribunalia erant suspensa, M ob Contagis timorem vix ad contractus, etiam inter senos, Notarij,& Testes praesto Io esse poterant, i Constitutio a Pontifice edita fuit de transferendis Pensionibus Ecclesiasticis, dc condendis Testamentis, alijsque vitiinis dispositionibus, ut quod requisitas formas, V. solemnitates praeseriptas impleri dissicillimum esset, Indultorum conditionibus moderatis, ac iuris Ciuilis, dc Statutorum rigore temperato, facilior transserendi, S disponendi fieret potestas. Dies Constitutionis fisit i 8. Septembris,eiusque Exemplum, ut prae oculis habeatur, utque tanti Pontificis ad publicam utilitatem, & priuatorum Commodum, studia quisque admiretur, non immerito subijcitur.
