Joachimi Diederici Brandis Hildesiensis commentatio de oleorum vnguinosorum natura : in concertatione ciuium Academiae Georgiae Augustae IV. Iunii MDCCLXXXV, ab ordine medicorum praemio ornata

발행: 1785년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

amylum saltim ad plurimam partem Vehunt q), vel in ordinibus stinime naturalibus plantae seminibus oleo si S inueniuntur, quo rum reliqui ciues amylum Vel mucilaginem in semine generant, ut Arachis hypogaea zb et Robinia Pseudacacia ab in papilio-naceis. Plures tamen ordine S naturale 8, prae caeteris plantas oleo sas in censu habent. ΗOrum praecipui sunt 1. Siliquosae. Oleorum Vsui domestico inseruientium praecipuus fons, nec acriora huius ordinis semina blandi olei expertia sunt. Praecipuae plantae, quae hoc scopo inseruiunt, sunt Brassica Napus, campestris, Eruca et Oleracea, Raphanus satiuus et Raphanistrum, Myagrum satiuum, Sinapis alba et nigra b , Isatis tinctoria &c. di. Multis quosae. Plura semina huius Ordinis, etsi acria et aro

matica , Oleum Vnguinosum tamen continent. Ρaeonia

officinalis t), Aquilegia vulgaris do , Delphinium Staphys- agriuo, Νigella satiua f) et Illicium anisatum g) ex coadunatis

12쪽

dunatis cuius tamen semina cum his valde conueniunt hoc probare Videntur.3. Compositae. Helianthus annuus et multiflorus, Carthamus timctorius, Cynara Scolymus h , Onopordon Acanthium i) et semina lactescentia Centaureae benedictae, Cardui mariani, Arctii Lappae, Cichorii, Lactucae, plurimas saltim huius ordini S plantas oleo scatere testantur; ex seminibus Lactucae oleum eXprimi posse docet BogRΗΑΛvE h) et nouam huius ordinis plantam, quae Chilensibus oleum suppeditat eximium H, sub nomine Madiae satiuae describit MOLINA m)- , . I bellatae. Etsi harum plantarum oleum, in cotyledonibuS

latenS, raro in usum trahitur, plurimas tamen tale Veliere iam obseruauit GEOFFRou n) , et ex pluribus seminibus in Dispensatoriis exprimendum praescribitur. Oleum aetheretim, quod haec semina simul vehunt, eodem modo ac in Amygdalis amariS et aliis, in cortice tantum latet, et ex furfuribuS simili copia quam ex seminibus integris obtinetur Oo. s. Cucurbitateae fere omnes semina lactescentia proferunt, eX qUibus

oleum, illi Amygdalarum vel Olivarum subiti tuendum, eXprimere suasum est p . EX pluribus earum olim in pharmacopoliis

oleum

13쪽

oleum exprimebatur, hodie autem pro emulsionibus semina fui tim inseruiunt. Neque hic acriorum fructuum semina ut Colocynthidis, eXcipienda sunt, quippe et haec blande oleum vehunt q).6. Solanaceae. HyoscyamVS albus et niger, Sesamum orientale et indicum, et Nicotiana, plures saltim huius ordinis plantas semina oleos a proferre Vi credas suadent.

7. Tricoetae. Ricini generis plures, ut videtur, species r), Ja- tropha Curcass), Tragia inuolucrata t), Crotonis plures

culia foetida a), Hernandia ouigera a) &c. hunc ordinem ad oleosos referunt, eX columniferas Theam b) ct Tiliam europaeam c) ex triaitatis Aesculum Hippocastanum et Staphyleam pinnatam do in pluribus cum tricoccis conuenien

14쪽

S. Amentareae Fagus sylvatica Castanea Τ). Iuglans regia, alba,

et nigra e , Corylus auellana, Pittacia vera et Lentiscus oleos utemina proferre compertae sunt. EX glandibus Quercus Roboris oleum eXprimere docuit LE MERY f . Nonnullae huius ordinis plantae, oleo omnino foetae, et1um inanienti SVerum Vnguinosum elaborant, Vt Corylus auellana go. 9. Coniserae. Pinus pinea et Cembra, Taxus nucifera h) et ipsa harum plantarum indoles, plura semina Ole Osa eX hoc ordine promittunt. IO. Palmae. Plures huius ordinis arbores, regionibus calidioribus nuces suppeditant, quae amygdalaceae pro cibo inseruiunt, vel Oleum in plerisque ut videtur butyraceum fundunt. Phoenix dactylifera, Cocos nucifera et butyracea i . Et ais guine ensis fio prae caeteris hac ratione cognitae sunt. Num butyrum bambucinum I eX hoc ordine prouenit 3II. Pomaceae. In his Omnes forsan drupaceae, et plures hac-ciferae.

DE reliquis ordinibus ne a potiori quidem aliquid determinare audeo. Nonnulli quidem plura genera seminibus oleosis

includunt, quae tamen hac ratione cum concivibus, minUS COI4- uenire

15쪽

XIII

uenire Videntur e. g. Columniferae praeter lana dictas Theobroma Cacuo et Gossypium, Oleraceae Rhigophoram Mangle et Lauri genus, Personatae Antirrhinum maius m), Lomen taceae Guilaniadinam Moringam , Asperifoliae Lithos permum ossicinale n , Verticillatae Saluiam hispanicam o) et. s. p. Plantae, quae pericarpiis Oleum Vnguinosum secernunt, magis adhuc in natura solitariae, sibi similes iri ordinibus suis vix coniunctas habent; sic olea europaea et Daphne Laureola p) naturam satis diuersam habent, et in distinctos ordines hinc reseruntur. g. 9-

OMNIA haec olea tam animalium quam vegetabilium etsi originem adeo dissimilem trahunt, in plurimis tamen ita conueniunt, ut ViX Vllus constet character genericus, qui certos inter

illa poneret limites. Omnia eX phlogisto vi salis acidi cum aqua coniuncto et parte sorsan terrea q) commixta sunt. Acidum istud pinguedinis in solidis saltim oleis tam in sebo bovillo quam in butyro e Cacao r), simillimum compertum est. Num differt in fluidis 3 In oleo aquatilium saltim differentia non magna esse Videtur s) cum oleis vegetabilium fluidis eXperimenta hucusque scio

B 3 nulla

16쪽

nulla, quae eo scopo et qua par est cura instituta sint, ut acidum ex illis cum reliquarum pinguedinum acido comparari posset t). Hinc ut ad rem chemicis hucusque dubiam illustrandam aliquid saltim conferrem, sequens institui eXperimentum AD eliciendum eX Oleo Raparum acidum, methodum elegi, ab Ill. CREEL indicatam u): Olei Raparum libram Vnam, cum lixivio caultico ex salis tartari Vnciis quatuor a me ipso confecto, miscebam et per plures dies ad digerendum reponebam; saponem inde obtinebam viridem, consistentiae syrupi spissioris. Hunc in aquae destillatae libris quatuor dissolvebam et per biliorium coquebam. Solutioni ebullienti, Aluminis pulueris uti tantillum iniiciebam, quo, efferUescentia maXima Orta, Olei pars tenax viridis in superficiem eructabatur. Oleum istud hauriendo tollens, denuo Aluminis uncias circiter quatuor, paruis semper dossibus, i 11-uciebam, usque dum in liquore Omnino Claro omnis effervescentia cessaret. Hunc liquorem per fit trum traiiciebam et ad evaporandum reponebam. Sal inde Obtinebam albidissimum, qui tamen in cry1tallos redigi non poterat, in calore sortiori nigrescebat. Huius salis Unciis tribus, in retorta, acidi vitriolici concentrati unciam unam et dimidiam suprafundebam et vas recipiens celerrime applicabam; sine Caloris adiumento, vapores albidi in vas recipiens iam transcendebant; leni calori retortam eYponebam et, solutis post triborium Iasiis , acidi fumantis haut cantis drachmast) Reeentiorum non milli in hoc acido praecipuam disserentiam quaesiuere JANs κω Di f. cit. p. II.), et in oleis vegetabilium ae id iam sacchari suspiacati sunt Cel. Succom Phys csi techn che Chemie Leipe. s. a 65.); quod tamen exueri montis comprobari non potuit Cl. KEsTR 'Mn in CRELI s Chem. Annal. 1 M. St. III. p. zz9.' . I mvs in Comment. In I.

Bonon. Tom. VI. p. AII., ex oleo olivarum acidum nuper obtinuit, satis concentratum, quod acidum vitrioli esse contendit - rationibus tamen quae rem omni analogiae aduersam vill probant.

17쪽

drachmas circiter tres obtinueram, quod acidi pinguedinis charaacteres vix dubios prae se ferebat. Praeter signa acidi generalia 1 Valde fumans nullum spargebat odorem sulphureum, sed illum acido pinguedinis proprium. ab Solutionem sacchari saturni praecipitabat et praecipitatum partim in acido Nitri resoluebatur.

3 Idem contigit cum Mercurio sublimato.

Cum sale tartari valde effervescebat et massam salinam constituebat, quae primo quidem in crystallos redigi non pota erat, calcinata autem leniter et denuo in aqua destillata soluta, crystallos sistebat illis terrae foliatae tartari non dissimiles. VΑs recipiens nunc denuo applicabam et ignem augebam, primum liquor transibat acidus, sub turbidus, qui odorem sulphureum spargens acidum vitrioli phlogisticatum inmixtum habere indicabat, et tandem guttulae olei nigri empyreumatici; in retorta massa nigra resinosa in aere libero humescens remanebat. Ex hoc experimento id saltim probatum esse videtur: alidum pinguedinis in oleis vegetabilium unguinosis sui is non plane abesse, Vtiacidum sacchari e contrario tam in pinguedinibus animalium quam vegetabilium non omnino deest ss) , et hac ratione saltim nullam intercedere differentiam genericam inter olea vegetabilium et animalium. IN aliis partibus constitutivis remotis varii hanc differentiam genericam quaesiuere, Vti CHARDENON tib in parte terrea,

18쪽

FR. HoFFMANN et alii in alcati volatili pinguedinibus animalium inam iYto, sed ne in prooemio nimis longus sima, huius aliorumque Opinionum disquisitioni supersedeo, quippe quae neque eXperimentis comprobatae neque illis aliorum chemicorum congruae sint.

ΝΕ0vg in partibus constitutivis proXimis, Olea vegetabilium, ab illis animalium, Omnino differunt. Harum praecipuae sunt 1 Materia viscida, quae per rancorem eX Oleis deponitur et quam primum GE OFFROY uu propria encheires1 in lampadibus obtinuit, cel. DE MACHY x postea accurate descripsit. TenaX est, leni calore nigrescit, in aere cum nitore siccescit, omnem cum aqua et spiritu Vini respuit miXtionem et in oleis dissiculter tantum soluitur. Cel. DE MACHY aeque illam in pinguedine aquatilium, alcati volatilis vestigio, vix conspicuo, commiXtam inuenit. Σ) Materia dulcis a cel. SCHLEI E primum in oleis vegetabilium detecta et ab ili. praeceptore MVRRAY descripta ty) nuper etiam a cel. inuentore e pinguedinibus animalium obtenta est z).

IN aliis tamen partibus, heterogeneis quasi , lium ab illis animalium differunt.

κ) L. supra citatis.

19쪽

XVIII. Materia ex corticibUS praecipue, Vel eX paren chymate seminum, oleis admisceri videtur, et proprietates illis impertire, quae sinceris Oleis non conueniunt, saepius, si corteX acrimoniam habet, noxias, Sic e. g. eX seminibus Ricini non decorticatis olei eXpressi guttula in lingua ardoris sensum iam procreat a), et noXios effectus nuper adhuc in oleo

Ricini obseruatos b) huic materiae potius quam improbae adulterationi adscripserim. Idem fere de nucleis Been et glandibus Fagi sylvatici obseruatum est, et in seminibus, quorum corteX similem acrimoniam non habet, colorem saltim, odorem et saporem oleis imperiit. Suadet inde cel. OETINGER c) glandes Fagi in mola prius enucleare, et cel. RO-21Εκ ) simili scopo seminibus Raparum lixivium causticum infundere, deinde solutione Numinis illa abluere iubet eo.

Pro ratione modi, quo eXprimuntur olea, quo harum materiarum ab DuNANT in Porsenal de Med. Tom. XLIX. p. s. Abhan ingen

e) Id tamen memorandum mihi hic obuenit, olea ab his partibus heterogeneis immixtis, dissicilius liberari, quar' varii chemici crediderunt. Summa cura methodum a Cel. STRvvE Bern ches Magae in L. I. St. I. p. Ios.) indieatam, repetebam, et oleum Lini repetitis vicibus aqua feruente et arena miscebam et saepius agitando per biduum digerebam, color tamen et odor, postquam oleum per sil trum traieceram, vix mutati fuerunt, essentit mihi in ho et Cel. ORTiΝGER I. c.' neque successit, ut odorem spiritu vini, quem repetitis vicibus cum oleo Lini miscebam et agitabam, omnino demerem, omni spiritu per evaporationem se parato , odoris vestigium semper remanebat. Eodem modo Cl. GREEN CRELi. N. E. Tom. VIII. p. 113. non successit, odo rem hunc nauseosum, repetita coctione oleorum cum aqua, delere.

20쪽

XVIII

riarum maior vel minor copia illis admiscetur, vel ipsa plus minusue destruuntur, eaedem oleorum species saepius valde inter se differunt. a. In animalium pinguedine similis pars heterogenea immiXta videtur , quae cum gelatina animali forsan conuenit g).

Ex his partibus heterogeneis praecipua, inter pinguedine Sanimalium et vegetabilium Olea, repetenda esse differentia videtur, quae praeter odorem et saporem Originis, animalis vel vegetabilis saepius testes non ambigui in hisce praesertim se eXserit

1. Pinguedines animalium pro ratione consistentiae multo citius in rancorem Vergunt; hinc eorum Usus in medicina internus, quem denuo suasit cel. HAGsΤRogat h) ad eos saltim casus limitandus videtur, quo inuoluendi et emolliendi tantum scopus nullum a rancore minitatur periculum. a. Ad putredinem partes illae animales corpus simul disponunt; hinc earum Vis nocendi in morbis acutis nOXam, quam olea Vegetabilium per rancorem afferunt, longe adhuc superat.

3. Alimentum melius forsan, eX eadem caussa, a pinguedinibus animalium eXpectari potest, hinc usus pinguedinum animalium

SEARCH

MENU NAVIGATION