장음표시 사용
3쪽
5쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
ACADEMI AE EDINBURGEN E Praefecti :
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,
Societatis Regiae Medicae Edinburgenae Socius.
Nec calor est quisquam, cui non sit missus et aer :Rara quod ejus enim constat natura, necesse est Aeris inter eum primordia multa cieri. Luc RETIUS,Prid. Id. Septemb. hora locoque solitis.
7쪽
MEDICINAE THEO RETICIS, IN ACADEMIA EDINBURGENA, PROFESSORI DIGNISSIMO,
S. P. D. Cui potius quam tibi, vir optime, Praeceptor dilecte, amice, sud sum primitias dicare velim P Tu enim dyciplina medica insitui Geon Io juvisi, et dulci amicitia me dignatus es. Te quadriennium audiens musta didici, et beneficia, quae plurima enumerare possem, quorum nulla dies gratiam deleverit memoriam, a Ie accepi. Possemet meritas tuas dicere laudes, sta nomen tuum et crescens fama nihiI indigent praeconii nos,i ; nec tibi talium es animus egens, esse enim quam sideri doctus mavis. Accipe ergo, quaeso, amice, hoc qualecunque animi tibi devinctissimi, nec immemoris unquam, monumentum. Diu vivas, et floreas, tuis carus, omnibus acceptus, et Academiae Edinbur- genae insegne decus. Vale. Enis A. Prid. Non. Septemb.
9쪽
IGNIS apud omnes gentes, omnique pariter aevo, hominum sibi vindicavit animos ; hodie vero nihil magis
philosophorum studia in se convertit, neque clarius sui monumentum humanum ingeniam exegit, quam nova, quae tantum artibus et scientiis incrementi attulerint, super igne reperta : De cujus tamen natura, diuque atri S obvoluta ratione tenebris, nec inter veteres olim, nec inter recentiores nunc convenit ; sed aliis aliae sententiae sunt. Antiqui quidem, acri mentis vi speculari conati, et pro more suo conjectura prosequi, ignis Obscuram causam, cum sic minime caperent, mortales fugere oculos sere Omnes Praedicarunt, Penitusque abditam ultra hominum putabant aciem. Fuit illis, caetera praeclaris sane viris, hoc solenne vitium Ut, cum naturae speciem, rerumque causas cognoscere aggrederentur, Pro vero
periculis, et fida animadversione quaerendo, animi fictis indulgerent ; erroribus itaque sine fine impliciti, vanis fide habita commentis, veritatem vix assequi posssent. Ingenio praestabant, et virtute animi abunde profecto pollebant, antiquitus viri; sed
10쪽
cUm de rerum natura et causa agitur, eadem animi vis consilieXpers mole ruit sua, et nubes et inania captans, sine experien. tiae auxilio naturae subtilitatem longo intervallo non attingit. Alia enim est sententia hominum, I ex naturae alia, neque sui bene monuit magnus Bacon) fingendum, aut excogitandum, sed inveniendum, quid natura faciat, aut ferat. Experientia bis mille annorum satis superque demonstravit, sapientissimos etiari hominum naturae arcana conjectando rarissime detegere : Nimirum igitur, si malum iter infausto omine ingressi, ipsi duces
ubi tot viarum ambigua saliunt, errantium numerum expleant. Veterum exemplo moniti recentioreS, Cum rerum arcana explorare, partesque secretas accedere cupiant, pericula faciendo bene observando, et recte colligendo, naturam ipsam sequi ducem cautius didicerunt ; nam utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget. Hac sana ratione innixi, multi ingenio et literis clari viri ignis naturam felicius attigerunt, et hac recta demum insistente via, scientia caloris late provecta, per plurimas hinc inventa artes excoluere Vitam. Magnus olim Bacon, verae philosophia naturalis auctor atque Parens, cUjuS doctrina et vivida ingenvis prorsus miranda, Ut tum TeS erant, Videantur, Primus morstravit viam, quam postea, melioribus fatis, ingressi sunt Bo3Ieus, de hac re egregie meritus, Boerhaavius ingenio pauci lindustria et domina nemini secundus, et qui tantam sapientia vim, ultra que sortem hominum, prae se ferebat illustris NeutonuHos totum, nec parvae famae, sequitur agmen; omnes autea
supereminet illustris Blach, in Academia Edinensi Chemi:
Professor, chemicorum sui seculi facile princepS, quo non alti caloris effectus melius exploravit, de igne Plus inVenit, aut eligantius disseruit. Tantam scriptorum turbam longum est et recensere, et vix opnostrae ; omnium vero evolvere scripta, lectaque inter se coil ferre, vitae summa brevis vetat. Nobis igitur fatis fuerit sumn rerum fastigia sequi, et qua potuerimus cura, praecipuas de ig)philosophorum sententias breviter enarrδre.