장음표시 사용
7쪽
LINGUARUM ORIENTALIUM IN SEMINARIO PATAVINO PROFESsoRE ET ACADEMIARUM PATAVINIE ET UOLsCORUM SOCIO
PRAEMISSA EIUSDEM DE ARABUM ASTRONOMIA DISSERTATIONE
ANNO MDCCXC. SUPERIORUM. FACULTATE.
9쪽
AD LECTORE Μ. JUicumque liberaliter educatus Romam
proficiscitur, tam celebris Urbis tot antiqua monumenta ViSurus , is profecto , si aliquo eruditionis, doctrinaeque desiderio tenetur, Velitras quoque Sese conferre solet eo consilio , ut ibi Borgianum Μuseum tota Europa celeberrimum contempletur. Doctos, & Litteratos hospites benigne excipit illustris Eques Ioannes Paulus Eminentissimi Cardinalis Hater, eosque ad Μuseum admittit libentissime Haud ego mentionem hic secero de locupletissimo rerum antiquarum apparatu , qui
10쪽
locum illum tam magnifice, tamque luculenter eXOrnat, ut externum quemlibet contemplatorem Summa admiratione percellat . Ibi enim asservantur tot , ac tanta monUmenta vetustatiS, ut eorum praeStantia cum ipsa copia certare Videatur. Classes solummodo, quibus constat totius Musei ordo atque distributio, attingam levi-
ter, ut amplissimum hunc antiquitatis thesaurum facilius agnoscas, erudite Lector , Simulque intelligas quali, dc quam magno animo sit Eminentissimus Princeps STEPHANUS BORGIA , qui ex omnibus Prope mundi partibus, atque Oris priScorum temporum reliquias diligentissime conquisivit, dc ingenti pecuniae Vi tale, ac tam insigne Museum collegit: Unde jure ac merito antiquarii Europae
ferme omnes tantum Virum, tanquam Mec: natem Suum omni ossicioxum, eXistimationis studio prosequuntur.