Disquisitiones de structure et textura lienis : dissertatio inauguralis anatomico-physiologica quam consentiente gratioso medicorum ordine in Universitate Literarum Caesarea Dorpatensi ad gradum doctoris medicinae rite adipiscendum loco consueto publ

발행: 1852년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

scant, vel ad angulum ramificatione vasis effectum sitae sint, Vel denique peti0l0 satis conspicuo insideant, qui peti0lus tamen ipse animadVertitur arteria esse parvula. Firmitas vesicularum, quae valde Variat, in ruminantibus atque Sue Π0n exigua est, ut hoc casu vesiculae facillime separari et a partibus circumjectis, Si n0n t0tae, at maximam tamen partem sejungi queant. Η0c uti in selibus qu0que facile succedit, ita in h0mine multisque animalibus minoribus maj0r est vesicularum m0llities, ut eae Π0n nisi rar0, laesi0ne n0n illata, eximi p0ssint. De vesicularum lienis numero vix quidquam certius c0nstituere licet. Id c0nstat, earum multitudinem permagnam esse, ut, si quand0 Valde turgescant, t0la pulpa maculis albidis inspersa videatur. Omnium distinctissimae in ruminantibus apparent, dum in cadaveribush0minum, quantum quidem S0lit 3 pervestigantur, raro in conspectum Veniunt. Verumtamen vix dubium est, in null0 mammatium genere laustra n0s eas quaesitur0s esse, si m0d0 animalia statu recenti perscrutemur, eaque utamur cauti0ne, ut lienem statim p0st m0rtem deligemus. Multis in casibus, etsi ocul0s n0n armat0s fugiant, tamen, si ramulum arteriae e pulpa extractum, aqua ablutum, extensumque 0pe') Kali 10 humectaveris indeque micr0sc0pio simplici submiseris, cogn0Scere eas licebit. Pulpam cum vesiculis lienis si exprimas, qua in re videndum est, ut lien antea bene maceretur, tum rele s brarum 0btinebitur, qu0d trabeculis Vasisque ac nervis, si qua Di leti ab eculas stipant, efformatur. Quas trabeculas si hilum Versus persequare, eas crassitudine atque latitudine magis magisque increscere videas, inter se coalescentes, et relia efficientes magis magisque densa. Quo pr0pius ad hilum pergas, eo magis trabe cularum intervalla,

praesertim in equis bubusque, rara ac parva animadvertis, ut membranas offerant velut senesti alas, quae in parietes venae lienalis transeunt. C0ntra, si ad paren chyma versus trabeculas sequimur, eas angusti 0res atque tenui0reS exi Stere observamus, qua in re ad omnes regi0nes inter se decussantur, per t0 tum organon ram0S emittunt, et rami sicali 0nibus ad latera tendentibus multipliciter inter se c0njunguntur, e0que m0d0 pegma qu0ddam construunt, cujus in intervallis substantia splenis cum vesiculis ejus Silum habuerat. Si quis trabe culas usque ad tunicam fibrosam persequatur, illas pr0xime ad tunicam paul0 crassi 0res saetas videbit, quare tamquam sulcra tunicae repraesentant. Maxime evolutae cernuntur trabe culae in liene suis. Trabecularum forma Semper paululum e0mplanata est, earumque diametr0S transversa, etiam in uno e0demque animali, Valde Variare solet, quum et latissimas et angustissimas invenias trabeculas. Non raro illas arteriis nerVisque c0mitatas decursum inire certo cognoscimus, quo quidem in casu trabeculae genus qu0ddam vaginae, cui nervi arteriaeque ineludantur, praebere videntur. Equidem, ut hujuSmodi trabeculas nervis arteriisque praeditas appell0, ita celeras, se junctim decurrentes, trabeculas dic0 arteriarum expertes. N0nnunquam, quibus l0cis c0mplures inter se congrediuntur trabeculae, intumescentiam exiguam deprehendimus, eam speciem offerentem, quasi ramuli a nodo res0lvantur. Quamquam, permultum sanguinis paren chymate lienis contineri, expl0ratum est, quamquam injecti ibus multa venarum cava impleri p0sse constat, tamen venarum, prae-Ι quo pulpa cingens admodum pellucida sit.

12쪽

sertimque arteriarum, truncis sorte dissectis, splene inciso nullum talium cavitatum, lacunarum, luminumque, in in quibus Sanguis fluat, vestigium reperitur. Quam ab causam in liene bovis, ut in quo structuram facillime perquirere liceat, indagare conatus sum, quo modo vena lienalis ejusque rami proximi, dum iu substantiam paren chymatis intrant,

sese habeant.

De boris liene in senere.

Vena lienalis, quam n0vimus Valvulis carere, in b0ve, pariter atque in ceteris animalibus, a nervis arteriisque disjuncta ad hilum lienis tendit. Verumtamen ante ipsum l0cum, quo in paren chyma ingreditur, arteriae, nervi atque VaSa lymphatica ad venae parietem sese applicant, quae, postquam primum du0s ram0s maj0res emisit, in regi0ne parenchymatis marginem anteriorem versus vix latitudine minuta ad alterum splenis finem p0rrigitur. Quodsi venam lienalem ita dissecueris Fig. 1 , ut is locus, quo arteria cum vasis lymphaticis nervisque secundum illius parietem currit, exadversus inciSionem Situs Sit, tum Vena eo, quo diximus, decursu aperta, quom0do se habeat, investigari p0lest. Vena ita dissecta, si usque ad alterum, id est, superiorem, lienis finem per entum sit, quamvis incisi0nem continuare obtingat, tamen venae parietes non satis firmi c0llabuntur, ut, venae quae ratio sit, disquirere amplius nequeas, quo accedit, qu0d ad ultimum, venae decursum secuturi, in incisi0nibus, utrum in cavo venae, an in ipso jam parenchymale versemur, certo Scire non p0ssumus. Videtur potius Vena parietibus omnino carens, nullo certo decursu, in parenchyma abire. In thac igitur venalienali dissecta parietem per brevius spatium integrum Ser ari, 0bservamus. Contra locum incisionis arteria cum nervis vasisque lymphaticis ita conspicitur, ut ea saepe videantur, venae pariete dirupto, in ipsum ejus cavum intrasse. Passim interdum paries in modum cribri s0raminibus majoribus vel min0ribus, plerumque circularibus vel ellipticis, adeoque fissuris similibus perruptus cernitur, quae foramina pro ram0rum pr0venientium luminibus habenda sunt. Per eas aperturas, siquidem praeparatum n0n motum in mensa jaceat spars dextra figurae L.), pulp0Sa lienis substantia pr0 minet, saepius etiam vesiculis iust ructa. Si parietem paululum sursum adtollas spars Sinistra figurae, R. , ista massa relabente, lumen rami pr0deuntis ibi adesse nobis persuademus. Brevi tamen spatio interjecto, Venae Superficies interna aliam omnino induit speciem, quum ea tantumm0d0 parietis pars, qua arteria nervique cernuntur, ut fasciculus primarius F , latitudine sua insignis, posteriore que venae decursu paulatim tenui0r, continuetur, ut venae parietes vaginam quandam cons irmare videantur, arteriam cum nervis vasisque lymphaticis sp) includentem. Utr0que hujus lasciculi latere venae parietem foraminibus tum majoribus su), tum frequentioribus, sorma diversissima praeditis, adeo Perruptum cernimus, ut idem in rete fibrarum transmutetur, quibus ex fibris quae fasciculo primario proximae sunt, cum eo connexae animadvertuntur. Ad ipS UIR , ,hilum magna parS lasciculorum retis memorati etiam majore latitudine excellit, maculaeque inter fascicul0sp0εitae pr0 rata parte minoris etiam sunt extensionis, ita ut imago membranae Draminibus

13쪽

perruptae initio adhuc deprehendi P0ssit. P0steri0re autem decursu magnitudo macularum inter lascicul0s sitarum magn0pere augetur, atque, numero et latitudine fasciculorum oculis non armatis c0nspicuorum minutis, Venae paries ab utr0que lasciculi primarii, cujus mentionem injecimus, latere in rete saScicul0rum, ma imis maculiS praeditum, transiisse videtur. Porro ad superiorem lienis finem etiam specie reticulata parietis venae a lateribus fasciculi primarii evanescente, passim tantum fasciculuS tenui0r decurrit, neque non ex lascicul0 primario processus laterales in paren chyma lienis intrant. Splen si immotus in mensa sit p0siius, intervalla minora majoraque, inter lascicul0s p 0sita, parenchymate pulposo plerumque e0dem m0d0 occupata videmus, quam in parietis foraminibus eo loco, quo Vena in parenshyma ingreditur, quo adde, quod in hac massa crebro vesiculae lienis m) plurimae c0nspiciuntur. Si autem lienem paululum t0llas, ut pressio parenchymate in venae pariete exhibita desinat, tum, massa, quam diximus, recedente, major pars Draminum inter fascicul0s sit0rum Venarum prodeuntium lumina esse cogn0scitur, per quae lienis parenchyma pressu pr0pulsum fuerat. Per quae lumina in venarum egredientium cava, nec raro in lumina ramulorum pr0Venientium prospectus patet. Neque vero hoc phaenomenon in omnibus observatur maculis inter fasciculos positis, idemque saepe in illa venae parte deest, in qua lasciculi jam rari cernuntur, specie parietis pulposa tamen hac re nullo modo c0mmutata. Quae loca si diligentius c0ntemplaris, super tales maculas lamellae tenues, adm0dum tenerae pellucidaeque decurrunt, quas easdem insuperficie interna fasciculorum ad venae cavum c0nversa persequi licet. Nonnunquam, microscopio simplici adhibito, margines fascicul0rum, praesertim lasciculi primarii arteriam c0ntinentis, paulatim sensimque attenuat0s lamella c0ntinuari, eique majorem latitudinem firmitatemque addere videmus. Τenuissima haec lamella apparet in parte superiore venae inter fascicul0s jam rari0reS, ubi quidem, quum non possit sejungi, nisi cum summa dissicultate, saepe e0 adducimur, ut ipsum lienis paren chyma sp) nobis obversari

arbitremur, cum praesertim B0n rar0 accidat, ut vesiculae lienis convexitate satis conspicua in venae cavum promineant.

Hucusque in universum superficiem internam dissecti venae parietis descripsimus. Accuratius si perscrutamur, in primis adhibit0 micros copi0 simplici, n0nnulla praeterea osseruntur m0menta haud indigna, quae hic illustrentur. Nam locis attenuatis parietis venae, inter fascicul0s majores positis, praesertim in superi0re parte venae, lasciculi tenuissimi permulti, cum lasciculo maj0re connexi, reliS ad instar porrigi cernuntur. Deinde, ubicunque lasciculus primarius, arteriae truncum c0ntinens, latera versus dentes g) emittit, semper unum ramum trunci s) arteriae simul decurrere videmus, cum illoque in lumen rami vena exeuntis ingredi. I ali venae lienalis ramo aperto, processum dentatum lasciculi primarii Venae lienatis , pulp0so splenis paren chymate tectum, hanc sormam dentatam solum simulare intelligimus, potiusque pr0cessum fasciculo primario rami arteriam includente eadem omnino ratione, qua in vena lienati, c0ntinuari. Hic illic arteria, in decursum lasciculi latioris parietis Venae intrans, ramulum emittit, qui prope ad vesiculam lienis, c0nvexita e sua in venae caVi-

14쪽

tatem pr0minentem, accedit. Qua de causa inter retia lasciculorum distinguamus oportet

fasciculos arteriis, et plerumque ner is etiam praeditoS, fasciculosque arteriis carentes, a latere

lasciculi primarii, cui arteria lienalis inest, Sit0s. Aeque, ac truncus primarius venae lienalis, rami qu0que se habent, qui, illa dissecta, in c0nspectum veniunt. Τalis dissectio optime in ramis maj0ribus, ab initio dimissis, succedit; tamen, quum parietes tam parum s0lidi sint, incisio n0n l0nge c0ntinuari p0test, multoque prius, quam in trunc0 primario, difficultatibus, quae superari nequeant, impeditur. Ubique rami m0x in lienis paren chyma abeunt, in quo quidem cavitatum e0rum c0ntinuati0nes non amplius persequi licet. Semper in ejusmodi venae ramis dissectis fasciculus set, s) c0nspicitur albidus, quem retro usque ad parietem venae lienalis inprimisque ad lasciculum ejus primarium arteriam continentem Sequi p08Sumus, atque, quemadm0dum jam mem0ravimus, pr0- cessus dentati, a latere fasciculi primarii prosciscentes, fascicul0s conspicuos, quos diximus,c0ntinuant. Nec difficile est in his quoque lasciculis ubique arterias nerv0sque simul decurrentes observare, ut revera n0n sint nisi fasciculi primarii rami Venae arteriam nerv0sque includentes. In hoc etiam ramo processus dentali, col0re albido tincti, quamquam tenui0res, deprehenduntur, qui, si diligentius considerantur, ad lasciculum primarium ramuli vena lienati exeuntis, arteria nervisque instructum, ducunt, id qu0d, ramulo dissecto, apparet. Tamen observamus, quo l0ngius Venarum ramis callo progrediatur, eo magis fasciculos primari0s arteria praeditos latitudine minui, ut ad postremum e0rum ad latera extensi0nes n0n amplius c0gn0scere liceat. Quamvis difficillimum sit, h0s fascicul0s primarios usque in paren chyma persequi, tamen id n0bis persuadere possumus, eos passim per paren ch ma usque ad tunicam propriam pertinentes in eam se inserere. Praeter fasciculos primarios arteriis instruct0s rami initio e trunco venae pr0deuntes superficie sua interna, primum quidem ambitu min0re, interdum frusta membranarum amplis laraminibus perrupta ostendunt, quae tamen, ut in his ramis brevi post, ita in p0steri0ribus venae ramificationibus statim principio reti lasciculorum cedunt, cujus maculae mox augescunt. Et, quemadm0dum fasciculi ramul0rum arteria praediti fasciculis trunci venae continuantur, item fasciculi retis cum sasciculis venae lienalis connexu c0ntinuo junguntur. Omnia eadem ad ramisi cationes ramuli trunci venae, quantum quidem earum ea a persequi licet, reserenda Sunt.

Itaque in universum dicere possumus parietes rami sicali 0nuni venae lienalis omnibus in rebus eadem esse ratione, qua illius ipsius, iis tamen discriminibus observatis, qu0d ramificationes ne initio quidem firmo certoque instructae sunt pariete, quod fasciculi primarii arteriam continentes tanto minoris sunt latitudinis, quanto longius ramificatio pr0greditur, tandemque non amplius ad latera versus extenduntur. Accedit quod lasciculorum tenuium maj0r est multitud0, crassiorum min0r, qu0dque superficies interna parietum Venarum Speciem pulposam I0nge insigniorem induit, eodemque mod0 vesiculae lienis frequentiores exiStu ut, quod denique lumina ram0rum provenientium, cum venarum parietes min0re sint firmitate,n0n tam crebra amplius observari possunt.

15쪽

Ex quibus disquisitionibus luculenter apparet, parietem trunci venae et ramiscationum proximarum in fasciculos vel crassiores vel tenuiore S disS0lvi, ex quibus unus, arteriam respondentem nervosque gerens, nonnunquam ramineati0nes suas usque ad tunicam propriam sequi permittit. Qui lasciculus dum primarius, arteria instructus, appellatur, ceteri cum illo conjuncti rete efformant maculis nunc maj0ribus, nunc minoribus praeditum, nonnullisque in casibus, quum ramul0s arteriae c0ntinerent, pariter arteriis instrueli dicebantur. Deinde maculas vidimus tantas evadere posse, ut retis imago n0n amplius distincte expressa sit, et denique inter fasciculos frequenter lumina ram0rum prodeuntium interposita esse. Diximus praeterea parietem venae lienalis, praesertim in ramificali 0nibus, valde extenuatum et mutatum videri, ibique rete lascicul0rum, qu0s, cum tenuissimi sint, etiam microscopio simplici vix conspicere liceat, sultum firmatumque, Speciem paren chymati lienis simillimam obtinere, et pr0pe fasciculum secundarium vel tertium, arteria instructum, Vesiculas lienis os serre, convexitate sua in venae cavum pr0 minenteS.C0gnovimus, si m0d0, quo diximus, Venam lienalem, ejusque ramificati0nes persequare, semper in lienis regiones deveniri, in quibus cavorum continuationes monstrare jam n0n contingat, atque, si quando cavum aperire liceat, n0n seri posse, ut ei talem addas firmitatem, qua ad structurae rationes diligentius examinandas 0pus sit. Quam partem, tamquam peculiarem, nomine paren chymatis appellatam, venas lineali ejusque ramiscationibus v - mia, quas sequi obtingat, cum vasis nervisque illam comitantibus, opp0nimus. Patet, cava venarum perquisitarum in hoc paren chymate finem suum non assequi, quum praesertim cognitum habeamus, sanguinem et massam injectam in parenchynia, qu0d cavernis carere videtur, penetrantem lacunas explere. P0Ssumus potius n0bis persuadere, solam mollitiem parietum, e0rumque c0llapsum manifestum, cuique, Venarum decursus exquirere conanti, impedimenta objicere, lienisque paren chymati Speciem, ut Videtur, cavernarum expertem densamque praebere. Qu0dsi h0c paren chynia, quod densum cavernis carere Videatur, perscrutere, ea Sdem videbis obvias esse partes, quas diximus in venae lienalis trunco ejusque ramis reperiri. Sunt eae fasciculi tenues, arteria vel praediti vel carentes, nomine trabe cularum dicti, vesiculae lienis, substantiaque, quam vocant, pulposa, nullo m0do a locis istis attenuatis et mutatis parietis Venae discrepans, quae jam mem0ravi speciem offerre paren chymat0sam, pulpae similem. Quas singulas partes si accuratius c0ntemplere, eas, exceptis vesiculis lienis, cum partibus similibus trunci venae lienalis, ejusque ram0rum lasciculis substantiaque parietum venae pulp0sa perpetua continuitate nexas esse intelligas. Itaque, ut exemplo utar, Si unum paren chymatis fasciculum traxeris, tum parietum venae dissectorum fasciculus intenditur, quo facto, si microscopium simplex adhibueris, fasciculos parietis Venae crassiores in paren chymatis fasciculos tenuiores dissolvi senties. Qui idem connexus inter venae parietem pulpo sum, substantiamque paren chymatis pulpae similem intercedere cognoscitur.

16쪽

Itaque, ea, quae c0 Imperimus, bre iter his c0mplecti licet: altera ex parte venae lienalis ramorumque proxim0rum parietes, id qu0d pervestigatio tum D culis s0lis, tum micro-sc0pio simplici instituta docuit, in lascicul0s dilabi, qui, trabe cularum Speciem referentes, passim arterias nervosque e0 miles asSumant, interque trabeculas Venae parietem pulpae naturam osse reniem distincta lienis corpuscula aut vesiculas 0stendisse; ex altera parte in parenchy- male prima specie cavernarum experti denS0que pariter diversi generis trabe culas, vesiculas lienis, pulpamque reperiri, p0strem0que trabe culas parietemque venae lienalis pulpo sum cum similibus paren chymatis partibus c0nnexa esse. Quae quum ita sint, facile in eam sententiam adducimur, ut elementa mem0rata, trabe culas, pulpam, vesiculas paren chymatis lienis, in iis regi0nibus, ubi cava arte m0nstrari n0n amplius p0ssint, similiter disposita, atque in venalienati, paries parietum lacunarum esse judicemus, quae ob mollitiem majoris parietum partis,larmam pulpae, quae Vocatur, reserentium, jam cavernarum naturam retinere nequeant, potiusque paren chyma praebeant aequabile, Specie densum, trabe culis impletum, vesiculisque lienis instructum. Quo m0d0 si structuram lienis c0gitaveris, is quidem existimandus erit systemaqu0ddam cavernarum ven0sarum, tunica propria circumdatum, efficere. Ilunica Fbrosa credenda fuerit ad cavernas ven0sas pertinere, dum trabecularum systema n0n, sicuti ad hunc diem opinati sunt, arctissima cum tunica propria ratione contineatur, sed, quemadm0dum simplex ejusdem post pulpam remolam iuvestigati0 docuit, ad truncum venae lienalis pelaris. Trabeculae putandae erunt fasciculi esse, tum trunci venae lienalis, tum qui ubique ad venae parietes p0 siti sint, ex quibus n0nnulli, iique crassissimi, SimuLarterias nerV0sque c0ntineant. Denique pulpa cum Desiculis lienis nihil aliud suerit, nisi partes tenuissimae mollesque parietum , quibus h0c cavernarum systema sit circumdatum. Cui sententiae quatenus adstipulari

p0ssimus, quis certius c0gnoscatur, 0pus erit, ut, singula tum parietum venae, tum paren-ehymalis elementa exploraturi, ea, texturae structuraeque rati0ne habita, inter Se c0mparemuS, illa, quae injecli 0nes ostenderunt, in usum n0Strum c0nVertente S.

Ini estisationes in boris liene institutae.

. Parioti η Purioi Practo rari*quo Proximaviam ramisio aliora iam in fis Orio Bovim aDOMPatior clo*OPivito. De venae lienalis structura antequam meas ipsius observationes describam, quae hac in re Κ0lliker' perscrutatus est, praemittenda esse arbitror. Qui 0bservator quidem

17쪽

- eandem amplexus est 0pinionem, et jus alii qu0que auctores pr0 dierunt patr0ni, qua in hilo Iienis tunica sbrosa ad vasa lienalia transire, eaque, Faginarum peculiarium, quae vaginae vasorum dicuntur, specie, ad similitudinem capsulae Glissonii, usque in ramificationes tenui0res stipare creditur. In nonnullis tamen mammatibus, uti in bobus, equis etc., auctore Κdllikery), vaginarum alia est rati0, quippe quae in min0ribus Venis 0mnino deficiant, in majoribus tantum ab eo latere, ubi arteriae nervique Silum habent, inveniantur. Itaque, illisi fides habeatur, in bubus s0li duo venae lienalis trunci pr0pe hilum vaginis persectis utuntur.

Eodem testante, venae min0res substantiae lienis excavationes Videntur, quod earum in parietibus multae trabeculae inter se communicantes reperiantur, inter quas Substantia lienis rubicunda atque prominens posita Sit. I amen Venae min0res adhuc superficie 0mnino laevi ac Splendente, quae ab epithelio 0rta sit, praeditae dicuntur. Vaginarum structura, uti Κolli-ker judicat, trabeculis 0mnin0 est similis, praeterquam quod, non in omnibus casibus, in quibus trabe culae muscul0s c0ntineant, ut l. c. in b0Ve, e0sdem in vaginis quoque occurrere opinatur.

Ad meas observati0nes qu0d attinet, vena paulo prius, quam in hilum intret, magis separata juxta arterias nervosque est posita, parietibus sui S persectis circumdata. Inserius, vasis nervisque magis magisque inter se appr0pinquantibus, Vena jam p0ne arterias nerV0Sque, atque sub iisdem sita cum illis simul in paren chyma immergitur. dam, vasis siccatis in hilo, quo loco propius inter se accedunt, persectis, si inde micr0sc0pium adhibueris, sacile est lumina lasorum, nerv0sque transVersim disSect0S cogn0

inter se connexa. Arteria sa) nihil, qu0d mem0ratu dignum sit, offert, atque tunica media, musculis circularibus praedila, crassitudine excellens, maximam partem crassitiei parietis obtinet. Nervi dissecti su) massam praebent specie granul0sa, quam quidem saepius certo e0gnoscas in figuras polyedricas distribulam esse. Acid0 aceli 0 in usum vocato, quos nerVisympathici proprios sibi vindicant, nuclei oblongi apparent permulti. Nervorum dissectorum superficies speciem obtinet persimilem speciei, quae lasciculis laevium sibi arum muscularium dissectis pr0pria cernitur, quae quidem similitudo tanta esse s0let, ut aliis indigeamus Subsidiis, quibus revera fibras nervorum sympathicorum dissectas adesse persuadeamus. Praeterquam qu0d in hilo lienis lacile est cognoscere, ne i 30s, neque fasciculos musculares, diSSecto Sesse, praeparato ope acidi nitrici tra cland 0, quo laeves fibras musculares haud difficulter agnosci 0nstat, subsidium ejusmodi maxime id0neum n0bis suppeditatur. Figuras polyedricas brevi apparet imagines esse complurium fascicul0rum, in ner 0rum truncis exigui S c0acer atorum. Vena lumine sv eximio excellens tres offert tunicas. Quarum extrema, tunica adventitia nominata, plerumque in venis crassitie celetis praestare solet. Haec sacillime frequentibus fibris elasticis transversim dissectis cognoscitur, quibus quidem, sicuti, A et Nos adhibitis, Observamus, minor fibrarum muscularium copia admixta est. Ad tunicam mediam parietis vasis librae elasticae in tunica adventilia n0n tam multae adsunt, saepiusque omnino deficere videntur, ut strato tenui telae c0njunctivae, sibi is spiralibus instructo, cedant. Quod stratum

18쪽

ad tunicas interiores transitum efficere credendum est. In tunica media parietis venae dissecti, quae multo angustior est, n0n nisi paucae fibrae musculares, decursum transversum tenentes, discerni possunt, quas tamen adesse, A addito vel Nos adhibito, certius etiam intelligere licet. Τunica intima cernitur limbus tenuis esse, nulla imagine distinctiore praebita, quum praesertim rete fibrarum longitudinalium elasticarum certo expressum non inveniatur Quae in arteria venaque insunt fibrae musculares, quum 0pe Nos tractarentur, omnino

ejusdem c0gnitae sunt Drmae, qualem Weyricli ') descripsit. In persecando si propius ad eum accedas locum, quo vasa in paren chyma intrant Fig. 3), ubi quidem arteria nervique venae magis magisque se applicant, nervi dissecti nyarteriaeque sa) majore min0reve ambitu stria quadam cincta eernuntur x , praecipue fibraselasticas transversim dissectas nec non musculares continente, quae stria directo tunica adventitia Α) parietis venae continuatur. Praeparati totius imag0, microscopio repraesentata, optime describi p0test eas rationes 0bservand0, quae jam arteriae nervoque eum pariete venae intercedant. Per majorem ambitum luminis venae dissectae, quod magnitudine sua excellit, venae paries, nisi quod crassitudine paululum accrevit, eandem, atque antea, naturam ostendit. Τunicae primariae cognoscuntur, quarum adventitia diametro transversa aucta est, tunica media contra non amplius inventa. Eam regionem Versus, qua arteria nervusque Venae se

acclinant, altera ex parte R) hujus parietem repente crassitie adm0dum augescere cernitur h), ita ut tunica intima si), uti in reliquis venae parietis partibus, simpliciter lumen proxime circumeat. Deinde tunica adventitia eum fibris suis elasticis se ac muscularibus sm , stria,

quam Supra mem0ravimus, arteriam nervosque cingente, continuata, extrema est ora dissecti

venae parietis. Denique inter has duas tunicas substantia adest b) magis perspicua ac pellucida, spatium inter utramque positum obtinens, in quo medio arteria perseeta, nervusque inclusa jacent. Quae substantia, si diligentius investigetur, stratum intelligitur telae conjunctivae, fibras spirales c0ntinens, offerre, jamque, postquam tunica media evanuit, pro Strato telae c0njunctivae, hoc loco valde luxuriantis, habenda est. Ea, uti jam m0nuimus, inter tunicas adventitiam et intimam sita, a tunica adventitia ad ceteras, interiores, parietis venae tunicas quasi transitum parat. Prout incisionem vel longius vel pr0pius Ι0co dicto institueris, ab altero parietis venae latere sL) hiatus sti) relinquitur vel angustior vel lati0r, tela conjunctiva, quam descripsimus, impletus. Qui hiatus situm tenet inter striam tunicae adventitiae,

qua arteria nervique circumveniuntur, et tunicam adventitiam partis tenuioris parietis venae. Is hiatus si sorte amplior fuerit, accidit interdum, ut in praeparato Vel truncus nervorum, Vel etiam pars arteriae libera jaceant, stria, quam diximus, tunicae adventiliae non circumclusa. Nec rar0, qu0 loco venae paries in crassatus est, praeter arteriae maj0ris dissectae lumen min0res qu0que deprehenduntur, quo adde, quod praeter majorem nervorum truncum etiam coin plures Separati cognoscuntur. Arteriae nervique persecti, micr0seopio Si utare, nullam speciei disserentiam offerunt.

lin Weyricli: De textura et structura vasorum lymphaticorum. Dorpati I 85l. Fig. s. b. 23 l. c. pag. I 2 et I 3. Fig. 4 et 5.

19쪽

In dissecand0 si usque ad eum adscenderis l0cum, quo tunicae venae in filamenta diss0lvi incipiunt, imago micros copio oblata respondente rati0ne c0mmulata apparet Fig. 4) ' . In universum non facile est, talia praeparata prim0 adspectu perlustrare, quum lumen venae n0n, uti antea, t0t0 ambitu tunicis integris cinctum sit, sed l0 eo earum singuli fasciculi transversim persecti s. d) in c0nspectum Veniant, ex quibuS iS maxime cernitur, in quo arteria nervique dissecti in sint. Qui lasciculi dissecti lumen ad c0r0nae similitudinem cingunt, lacunis interp0silis quadam substantia repletis P , quae plerumque a pulpa paren chymatis vicina distinguinequeat. Omnium primum Si eum c0nsideramus fasciculum, qui, quum arteriam persectam nerv0sque contineat, a me antea in parte dissertati0nis prima lasciculus primarius arteria nervisque instructus suit appellatus, lacile animadvertimus ejus in universum satis similem esse naturam, atque l0ci in crassali parietis Venae modo descripti. Cernimus tamen, hiatum exanuisse, tunicamque adventiliam cum partibus Suis fibras musculares et elasticas continentibus arteriam nerv0sque circumcludere, utrimque tunica ad Ventilia resp0ndente partis tenuioris parietis venae, quae c0ntermina est, c0ntinuatam. Pariter ejuSdem partis tunicam intimam partis parietis venae in crassatae tunica intima, ut prius, c0nlinuari Videmus, ut jam in crassatum illud telae conjunctivae stratum, cui lumen arteriae lienalis dissectum, nec n0n nervi persecti crassiores tenuioresque includuntur, perfecte utraque tunica, m0do dicta, cingatur. Quum l0cus parietis venae incrasSatus utrimque paulatim attenualus in parietem tenui-0rem, adjacentem continuo transeat, tunicas ad Ventitiam inlimamque ea in re ab initio s0litam crassiliem servare cernimus, strato telae c0njunctivae b Sensim extenuat 0 sere evanescente b' . Quemadmodum jam in vena aperia fasciculum primarium arteria nervisque praeditum utrumque latus versus extendi paulatimque tenuari vidimus, item, micr0s copio utentes, in vena transverse dissecta ejus parietem sensim attenuari animadvertimus Fig. 4. D , tunica adventilia magis magisque tenuata ad p0Stremum desinente, jamque sine paulatim in conterminam Venae parietis partem abeunte, quae pars amplius a pulpa paren hymatis distinguinequit, atque, sicuti diximus, lacunas inter fascicul0s dissect0s jacentes explet. Ceteri fasciculi, in luminis circuitu siti, in transversum persecti, qu0rum quidem nonnulli etiam lumen arteriae tunica adventilia ipsa circum elusae ostendere p0ssunt, qua de causa fasciculi secundarii arteriam c0ntinentes nominari queunt, pariter se habent, ac pars lenuior fascicul0rum primariorum, arterias nerv0sque gerentium, m0d0 commem0rata. Tunica intima quum tam difficulter in praeparatis conspiciatur, haec eandem osserunt speciem, acsbrarum elasticarum fasciculus dissectus, larma elliptica, magis minusve in longitudinem extensa, praeditus. Non raro hic quoque alteruter hujus figurae suis sensim acuminatus apparet, quae res fascicul0rum rationi in Vena dissecta jam ante descripta resp0ndet, qui vel ab hoc vel ab illo latere lamellis ni agis magisque tenuatis continuantur. Acido acetico, meliusque etiam nitrico utendo persuadere nobis possumus, omnes eos lasciculos fibras musculares, quae lae es sunt, continere, quae modo sbrarum elasticarum decursui respondente axi

l) Quae incisiones institutu dissicillimae sunt, commodumque est, Venam cum pBrenchymate pro Si me adjacente circum corpus cylindraceum, in eam illatum, secari, ut postea venae lumen clare intueri possi8.

20쪽

venae l0ngitudinali parallelae porriguntur. Fibrarum muscularium larma eadem est, quae ante in tunica adventitia parietis venae observata fuit. Intervalla inter fascicul0s parietis venae interp0sita, jam m0nuimus, substantia quadam repleri P , quam non 0mnino a pulpa paren chymatis adjacente clare intern0scere contingat. Quae difficultates primum eo nituntur, quod omnino tunica intima in venae pariete integr0, nec non in fasciculis, exceptis fortasse illis, quibus arteriae nervique insint, parum conspicua est, neque nisi ora quaedam minus distincta, pellucida apparet. Deinde inter fasciculos, praesertim pr0pius hilo, permulta sunt lumina venarum pr0deuntium, in quae lumina, quemadmodum in describenda vena aperta jam docuimus, lienis paren chyma prominet, unde fit, ut, vena dissecta Si Siccetur, n0n semper certo decerni queat, utrum superficies libera venae dissectae, an parenchymatis pars inter trabe culas propulsa adsit. Ubi fasciculi persecti paulatim finibus tenuati in substantiam illam, quae a paren chymate vix discernatur, exeunt, ibi facillime sperari licet, 1 re, ut tunica intima, si qua relicta sit, conspiciatur. At in praeparat0 Sicco de ejusdem ind0le nihil certi c0gnosci p0test, ut ad alias investigandi rationes sit c0nfugiendum. Segmenta transversa in posteri0re venae decursu, ubi quidem fasciculi tenui 0res

numero crescunt, observanti plus objiciunt dissicut latium, quum perraro c0ntingat, ut praeparatum, quod Simul totam e0mplectatur venam, obtineamus. Veruintamen, Singulis segmentis ex venae ambitu sumpti S, de commutationibus, quas in p0stero Venae decursu ejus parietes Subeant, n0nnulla c0gn0 Scele licuerit. Numerus lascicul0rum dissectorum, venae lumen c0ronae ad instar cingentium, eum in m0dum augescit, ut fasciculi crassi 0res multitudine diminuantur, majore min0rum turba in conspectum veniente. Inter lasciculos crassiores ii, quibus arteriae nervique maj0res vel minores in sint, maxime sunt conspicui. Fasciculus arteriam lienalem continens sensim a latere in partes parietis venae tenuiores, magi Sque membranaceas extendi desinit. Stratum telae c0njuncti ae, in qu0 arteria nervique includuntur, minuitur, fibrisque elasticis existentibus, habitum tunicae adventitiae dissectae, fibris elasticis ac muscularibus praeditae, qualis sub micros c0pio apparet, induit. Similem speciem minoresqu0que fasciculi venae parietis, arteria nervisque instructi, praebent. Fasciculi tenuiores in Segmentis transversis paulo apparent magis pellucidi, id qu0d inde Videtur evenisse, qu0d fibrae musculares, pro p0rtione retium fibrarum elasticarum, in iis auctae sunt. Saepius talium lasciculorum segmenta cernuntur, qui a lateribus in lamellas lenuiores extenuentur. Substantia, inter fascicul0s posita, nulla re a prius deScripta discrepat. Ut vena lienalis, ita pari modo proximi ejus rami, cujus sint rati0nis, in Segmentis transversis perquiri p0ssunt, quamvis hic qu0que investigati0 non minu S, quam in p0stero venae decursu, magnis implicita sit difficultatibus. Segmenta Venae ramorum majorum pr0pe venae lienalis in paren chynia introitum pr0deuntium aliter se habent, quam rami posteri0ri decursu demissi. Pariter in trunci initio alius est venae paries, alius in l0ngiore decursu. Majores venae rami, ubi fasciculi adsunt oculum s0lum n0Π sugiente aequae Sunt naturae, ac vena lienalis eo loco, quo ejus paries in fascicul0s dilabi incipit, hic qu0que fasciculo primari 0 arteria nervisque praedito inter reliqu0s in praeparalo excellente.

SEARCH

MENU NAVIGATION