장음표시 사용
2쪽
Metropoliri Ecclesiae Neapolitanae Canoni ct in Regio isnvaso Neapolisavo Sacrae Soripturae Aterpretis
4쪽
F 'OSTI fratrem meum Michaelem p xuin quantam is Alsex o Symmacho Marachio , cujus recentem jactaram
si mixdum abstersmus lacrimas , debebat Enim vero simuI aeta is luet AE tim de Nosti obitu nuntiam aeeepit, fluviose
a me peIiit. at imaginem extinciri vira, quantum posset. Q cris, in consi-- , commentariumquν . in quo vitam ejus evo n rem . si bi transmittenda caer rem ia Amantismo fratri , quem si mei vimidium esse dixerim , vereor ne Rarce M Iusne dicam. Bon potui non gerere morem. Itaque ubi primum licuit, ex vi at Moochii eriles ab diligenti artifice exprimeretur et neque ad scνibendam vitam comparasi : hoe es, mihi ipse laqueos. queis caperer is Q ctarer , imeautus tuendi : nam qui ab ea funest ma debuissem averti regitatione. Euro memet in eam couoca conficiendus. αμ recrudescentis dolo is arerbitate Minam per te Sisae praesamsi me , carere potvissem s Caruissem certe, si Dam us Mazachis vitares trigima amplius abhinc annis, eo texere fusepisti . ad exitum perduxisses. Nunc ille tuas Commentorius m. tius est , in eoque non mediocris . exercitatior quidem.certe ,vitae pars deis sideratur, At o dispereant tot illae oeeupationes, quae aliae ex aliis te sine intermupone disinuerunt , ne opus . quod tr , Mazachioque Bon risecum , O mihi in praesentia perbelle commodum exstitisset, absolveres I mirum ea erat fati nec tas , ut qui ommum maxima vi Maadiotari obitu dolitur es eram, .niversam evus vitam conscriberem , eique scripIiani incumbens , aegritudinem mus diutius extraherem . Nam quo minus ego illinc inciperem. ubi is ansea desieras, deter Arus fui a predemi ma pictarum consilio , qui mel quavis oblata utilis sate detrectant, ad Gere manus egregio alicui archetypo, quod vel vesustas extrivis , vel quis alius casus imperfectam esse volair, Amisenim tam an ax aut temerarius exueret , iri asciam Raphis lis SAE
5쪽
bebatur etiam is hostos a me runt tuis, mi Sera ut Tufactas relinque. rem, meas industriae meae societate detererem. yam vero ad revorentiae rationem accessis etiam iusta mearum virium aestimatio . Cumeniis in erem. ρυμ me tuas scribendi Veneres, exquistismum verborum delectum, ac ph picuitatem qnantam maximam aequare ; cumque pariter honori dees, moo noll/m , nihil magis praeca υere debui, quam ne uvare cum compostus , inajori ludibrio exponerer . Inocirca Iolus , ac seorsum a rebus tuis, prorire volui, imitatus astutum coUOum. GVusidam pictoris, qui, ut a Plutarcho traditur , cum gallos depinxiisset, admonuit pu rum , ut gallas in proximo pascentes abigeret , ne ex .comparatιone ani mantium cum iu picetis , . Propius colligeretur discrimen , suaque pingendi infelicitas incacius in intuentium oculis incurreret. Habes fam, Vir elari me , quamobrem tuo ali levamento recusans , totum onus I collare maluerim . Nee porro te latere potes, ear laborem hune meum tibi mscribere voluerim. Namque, ut nunc mst um faciam . quod 3Dochius, dam vixit, quem pluris te faceret, aut diligeret magis habuerit neminem , tuque vieista paribus mutui amoris ae heu volentiae inciis cum eo decertarὶ 3 evm partem quidem hujux vitae priorem ex ruo eommentatio deteg-- , in posteriore vero ea de -- a rara narrarim . quae tibi ferme , . quam mihi sunt ex oratiora a par rim ineri, partim cresιιιι ratio sagitabat , tir furorae nem meam tuo
judicio supponerem. Itaque sit mari grati mei erga te animi o suis
a*emara non potes. Luo minus porro te mihi Usum eo Menti deneges, tuanngularis Minanitas. qare te fieremit a populo , supraque ceteros emeri, sat scio , suaserit. Equidem ic f ntio: tuam in exoticis unguis serentiam, historiae puni am norionem ι Me profuaedam philosophiae contemplatio. nem , esse tuarum laudum postrein me se vero is exquisitig ο humausta sis susu exeellere, is quodammodo triumphare. Indeque oritur ι la tua semperlenitas , tociusque oris ad comitatem compositio , ae tanta dicendinasiloquentia , ur jure merito re me non fa,nissam notrae urbis Sir nem universi praedisen'. Ne me cente asinare possimo, quotiesicumque ti
posti se , non suam Uuriud ne auo quis ne tuis recreatam, sed et ις '
la tua specie usi s exbilaratum. Namque hoc praeterea ribι genitrix na tura largita es, ut, cujusmodo intus es , in exterra etiam corporis θ bira , vulta'. rste ac luminumque jacta proderes. Atque hau tanta humanitas tua mihι plane avgaratur fore, at mens fio labor benigmea te avicipiatur; ct, quem modum numquam ad te accessi, quin disce Ferim maristior ν minam amimadverseombus tuis emendatior . prodest iu la
6쪽
ALEXII SYMMACHI MAZOCHII VITA.
rentii F. Campanus, fama doctrinae ac probitatis Italiam nobilitavit. Natus est XI. Kal. Novembris anni MDCLXXXIV. in pago Sunctae M riae prope Capuam hodiernam , loc
pletissimo ac frequentissimo , & ob
antiquae Capuae positionem maxime memorando. Posth mus XXIV. filiorum, eodem patre ac matre natorum,
fuit; ex ejusque puerperio dissicin imo Mara rita Battalia
mater occubuit . De qua sobole numerosa hoc sape dignum exstitit memoria , quod aut ante tricesimum vitae cujusque annum esse desierunt; aut qui tricesimum excesserant, ultra octogesimum fata produxerunt. In hoc vivaciore numero Alexius Symmachus fuit; qui quam fi mam corporis constitutionem consecutus a natura fuerit, immensi ab eo exhausti labores, strenue ad aetatem decrepitam perducti, declarant. Primam aetatem innocenter,
ac procul a puerilibus ludicris , exegit; tantaque supra aetatem gravitate , ut & patri non valde placeret, &aliis tardior ingenio suturus argueretur . Hujusmodi ta ditatis opinionem confirmasse puer videbatur , ex quo deprehensus suit, haud plurimum in Seminario Campano, quo eruditionis causa conjectus a patre fuerat, in grammaticis ac rhetoricis praeceptionibus profecisse . At revera culpa in saeculi vitio residebat: magistri, quos mittiter audiret , nulli tunc erant : tanta vero librorum inopia laborabatur , ut quascumque institutiones , ne A gram-
7쪽
a ALEx II STMMACHI grammaticis quidem exceptis , praeceptores suscepissent tractandas, eas nonnisi ex aliquo antiquitus scripto commentario recitarent; quae mendose , uti fit, a discipulis exscriptae, diri ore magistrorum interpretatione, si ita loqui fas si, explanabantur. De qua infelicissima temporum conditione conqueri Magochius numquam destitit ;& aetate jam provectus, ad barbari ei, quae eo te pore grassabatur , specimen narrare solitus erat ἔ se , cum Rhetoricis operam dabat , audivisse a praeceptore suo palam confidenterque disserente , Periodum quatuor membris constantem, idcirco a Rhetoribus dici tetracolon, quod scuti terra in quatuor partes distributa est, sc illa periodus, totidem partitionibus instructa , tetracolos , quasi terracolos, nuncupata sit. Adeo bonae litterae sine ulla reverentia prostratae jacebant. Iuverit autem id adnotasse , ut ex quibus infaustis initiis ad tantam litteraturae sublimitatem propria vi adsurrexerit Magochius ,
II. In his tamen grammaticorum ac rhetorum naeniis dum adoIescentulus detinebatur, saepe se dedit occasio , unde ejus acumen, ac praestantia ingenii splendesceret.
Nam si quid aliquanto dissicilius in diurnis lectionibus
incidisset , & praeceptores explicate tradere aut neglexissent, aut nequivissent; ipse condiscipulis nutu , dum in schola sub oculos erant magistrorum , significabat, rem
aliter ac praecepta fuerat, procedere: postea vero praeceptiones retexens, eos rite instituebat informabatque. Idque cum iterum atque iterum accidisset, moderatores Semin rii latere non potuit. In his Canonicus Buccardus erat; vir gravis, neque omnino a litteratura alienus; qui accersitum ad se Marochium a diligentia commendavit ;eamque ut magis magisque probaret in dies , exemplis
8쪽
loco Valerium Maximum ei obtulit legendum . Ades
scentulus autem historicum summa alacritate ac voluptate perlegit; nihil enim politioris antea latinitatis attigerat. Post triduum ultro Buccardum adit; redditaque lectionis ratione , impense rogat, ut quem alium ejusdem notae librum sbi , in schola frustra otianti, commodet . Quae pueri celeritas, sciendique inflammara cupiditas , hominem ad majorem sui admirationem excitavit, & sibi ipsi magnae fuit utilitati . Nam Buccardus cum ejus patre sudiose egit, ut Neapolim, ubi neque praeceptores optimi, neque copia librorum poterant desiderari, filium d
duceret. Consilium placuit; intereaque, dum commeatus ornatur, is e Seminario domum revocatur. Hic tum sorte erat Carolus ejus frater major , fortuna meliore Neapoli excultus; abs quo Alexius , ne tantulum temporis otiose deperiret, prima rudimenta graecae linguae accepit I quod maxime adolescentulum recreavit, nonnulla volumiana Ciceronis : a cujus lectione adeo jucunde vehemem terque se raptum esse sensit . ut Valerius Maximus, quem
pri inum legerat probaveratque , ei jam prae Tullio so
III. Annos itaque XU. natus Neapolim a patre deinducitur. Hic autem veluti assertus in libertatem , studia humanitatis per se, nulloque adito Grammatico, repet re statuit. Quare Cicerone sibi linguae latinae magistro unice proposito , in hujus lectionem accuratissime incubuit , tantoque successu , quantum ejus opera demonstrant. Praeter sermonis elegantiam, concinnitatem , &copiam, ex usu comparavit sibi celeritatem; ac saepe adolescentes aequales, lacessitos ut, quod maxime vellent, ex tempore patria linaua exararent, ipse eodem de a Α a gin
9쪽
4 ALExr a s r M M A ς HIgumento latine scribens, haud mediocri intervallo praevertit. Cum Latinis Graecas litteras conjunxit; pervigilique studio atque exercitio consecutus est, ut Graeco sermone aeque perniciter , ac Latino , uteretur : idque nobili experimento comprobavit. Cum enim ad philosophica studia a patre urgeretur; eaque, ut illa erant tempora , scholastico more tractata, adolescens gustus exquisitissimi fastidiret; hic, ut aliquo labore taedium falleret,
Graeca elocutione id, quod a praeceptore Latine dictabatur, confestim, S quidem apposite, reddebat: namque id ut prospere succederet, Aristotelem improbo labore voraverat . Ea res publicata & cum stupore excepta, impulit Archiepiscopum Campanum, ut Neapolim veniensa patre flagitaret, ut natum, cui munera ac dignitates pollicebatur, Seminario Campano resti tueret . At luculenta Archiepiscopi promissa flectere illum minime valuerunt , quo minus vellet , ut filius Neapoli erudiri pergeret. Itaque adolescens Mathematicis porro disciplinis vacavit; in quibus Glanneltasum habuit optimum quidem magistrum; sed ejus rudimenta, quae pauca con tractaque acceperat, industria sua latissime promovit. In his dum esset, duodevices mum agens annum amisit patrem cujus ne senex quidem sine desiderio meminisse poterat ;ejusque monita , quae puer imbiberat , identidem cum
voluptate repetebat . IU. Patre orbatus au steriorem vitae rationem secutus est . A nullo se domi inquietari passus , nec quem ε quam adiens , perraro in publico versabatur , totus sibi musisque suis intentus. Quo secessu domestico universae archaeologiae penetralia pervasit, linguasque exoticas addidicit . Porro studiis gravioribus, ac lacris praesertim
s nam Ecclesiastico statui se pridem desponderat J incin
10쪽
buit. Quibus in disciplinis quos praeceptores, & an ullos, audierit, ignoratur: nisi quod saepe dicere auditus est, quicquid olim adolescens didicisset, vigiliis suis acceptum retulit se & , cum praestantes doctrina viri ea tempestate in urbe floruissent, nulli eorum sinistro quodam fato operam dedisse . In his nominatim compellabat Dominicum Aulisium, celeberrimum Iuris Civilis & Canonici
in Academia Antecessorem , egregium Philologum , ac non poenitendum Philosophum; quem neque audivisse , neque vivum coluisse , piguit . Vnus omnino, ad quem Sacerdos jam factus itare solebat, & observare postea numquam destitit , Carolus Majellus .suit , vir innocentissimus, ad miraculum doctus, contemptuque sui, quam gestis ab eo summa cum laude muneribus, nobilior. Ad hujus amicitiam se contulit Magochius, eamque consuetudine quotidiana haud inutiliter fovit ; namque ab eo semper se discedere doctiorem amrmabat . Uicissim Ma-jellus , captus eruditione ac modestia juvenis , eum jucundissime complexus est: ac porro quanti faceret , hoc luculento argumento significavit . Accitus Romam a Clemente XI. Majellus fuerat, ut ejus opera Ponti sex Max. uteretur. Is autem ne Seminarium, quod optimis legibus,& litteris instituerat, plane deseruisse videretur; in Ma-etochium, quem veluti sui operis vicarium, ac successorem in moderatione studiorum relinqueret, oculos conjecit . Quare biduo antequam Romam proficisceretur, S minarii adolescentes in praedium Arenulanum deduxit ruficatum; ibique universis contuberniis in concionem vincatis , pauca de se , suaque discessione , ac multa de optimo genere Praefecti studiorum locutus est ; postremo in Maetochium , quem eo consilio illuc invitarat, intendens digitum, me , inquit , praestantiorem , quem sudiis