장음표시 사용
6쪽
CO ADJUTORI MONASTERIENSI, 'S. R. L PRINC I P I, COMITI PYRMONTANO ET LIB. BARONI DE FUR STEN BER Christianis Theodo μου a Plutobe ex Lenia en , Canoni aetata ensis gloriam in febritarem.
ANEGYRiu, Celsissime Princeps , quam Ioannes Horrion e Societate Iesu vir doctis 1mus Theodo
7쪽
typo , multisque munditiis ornatam expolitam Tibi sisto gravibusque de causis eam Tuis potissimium auspiciis denuo
in publicum produco, atque per Omlam Germaniae nostrae,imo totius Europae vel potitas orbis terrarum regioneS atque . provincias ostento. Etenim non sellam genius meus tot nominibus Tibi obstrictus atque mancipatus hoc mihi suadet& imperat, sed etiam summa virtute atque doctrina clarissimorum N immortalium virorum, Leonis Allatii, Lucae Hol- stenti, Rottendorssii, utriusque Grono-vii, wallii, Masenii, Heinsit, Holter- manni, Corvini & aliorum, qui suiSoperibus quantumvis luculentis semperque
victuriS aeternum nomen Tuum praestri. bendum esse censuerunt, gravis ima auctoritas, & heroica indole, Virtutς ac C
ruditione Tua subnixum judicium ad idipsum
8쪽
ipsum me excitat tu impellit. Videriint enim viri illi sapientissimi, totaque Res publica literaria intelligit, neminem hac tempestate facri Romani Imperii Principem esse, qui optimarum literarum studia , virosque summis ingeniis exquisitaque doctrina pmditos magiS amet, &in sinu atque deliciis habeat, eorumque lucubrationes ad confluentes Luppiae& Ali nis velut ad Permessidos undas de volantes, majori comitate excipiat, quam Episcopum & Principem Paderbornensem. Quam quidem longe amplissimam laudem ac gloriam tuam etsi livor & obtrectatio conetur arrodere ; maXimorum tamen Imperatorum ac Principum,
Iulii faris, Augusti, Vespasiani, Tra-jani , Adriani, Antonini, M. Aurelii, Caroli M.' Ludovici Ρ1i . Iriderici I. Maximiliani I. aliorumque laudatissima
9쪽
CXOmpla praeclare tuentur, qui doctissimos aevi sui viros, Sallustium, Titum Livium, Athenodorum, losephum, Plutarchum, Arrianum, Suetonium, Cornelium Tacitum,utrumque Plinium, Egin-hardum , Paulum Warnefridum , Ottonem Frisingensem, Cuspinianum, Stabium, Pyrcamerum, aliosque historiarum N antiquitatum scriptores eximia benevolentia sunt complexu Quamvis
autem haec erga bonas literas egregia voluntas in principibus viris clara semperaeternaque sit habita, ea tamen in Te miliato pulchrior enitescit, quia Tu ipse es omni liberali doctrina politissimus, quam assidua exercitatione 6c continuis ab ineunte aetate laboribus atque vigiliis Tibi comparasti. Nullum est enim illustrium disciplinarum .genus, in quo non sis diligentissime versatus, ita ut novem Musae in
10쪽
in Te uno bonis artibus universis erudiendo atque exornando certatim omnes industriae inae nervos contendisse Videantur. Testem xolo non tantum Germaniam nostram, sed etiam Italiam, & inprimis urbem Romam, ubi exquisitissima eruditione Tua non sollim imi si ibsellii viros, sed etiam majorum gentium Praesules, Principes, Cardinales, ipsum denique summum Pontificem Alexandrum, VII, quantum erat hominum literatorum literatissimum , adeo Tibi de-
vinxisti,ut inter primores cubiculi Pontificii ministros allectum familiarissime Te semper. adhibuerit , & quidquid ex immensis stupremi imperii curiS dc occupationibus vagui se temporis obtulit, id Tuae potissimum consuetudini, ac suavissimis de re literaria sermonibuS impenderit. Plura dicerem, nisi vererer gra-