De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

201쪽

esse non queant. Etenim honos ad laudatissima quaeq; , Virtutis & honoris veri cultores mirifice extimulat. Honos alit artes; omneSque ad studia incenduntur gloria; ut pulcerrime I. Tuscul.Tullius&Ovidius ς.Tristium: -Nonparvas animo dat gloria vires, E cunisfacispectora laudis amor. Quocirca quantopere nobis curae est, ut boni in republica cives degant; ut artes ac disciplinae quibResp.continetur, floreant; ut studia liberalia eorumque cultores clarescant: tantoperede illud pariter nobis curae esse debet,ut honores non negligantur, sed singulis rite distribuantur : itemque ut ii, quibus distributi fuerint, rite iis utantur. Ubi prima tamen, &ea neutiquam spernenda,cautio adhiberi debet,nempe

ut verum, non fictu,&ex vera non fucata ca 1a manantem .altera, ut sibi conveniente quisque' appetat honorem : tertia, ut legitimo fine acimodo,loco ac tempore appetat, eoque utatur:

quarta, ut non a quibuslibet, sied ab iis, a quibus

decet,petat.

Cavendum ergo est, ne specie recti una cum vulgo decipiamur, neve honoris insignia quae multi tapius sine virtute fiunt assecut0 pro solido honore amplectamur,& ut 3. Tusc. Tullius 3 ait, ne adumbratam gloriae imaginem pro expressae virtutis estigie, solidaque gloria capi mus. Proinde ex vera j ustaque causa, hoc est ex'

202쪽

184 DE P R:I V I L E G. a T Η o No virtute, qua sola verus honos acquiritur, & cui solitionos debetur, hic idem querendus est. Umide Philosophus , Ethic. yelatos ac stultos num' cupat eos,qui vestitu,gestu, aliisq; ejusdem ginneris ornamentis honorem captant. Verus. ni honos , cum virtute vera arctissime cohaeret: quam conjunctionem ac necessitudinem illa quondam conjunctio templorum Honoris ac Virtutis apud veteres Romanos exprimered huit quae nimiru templa situ suo ita coni uncta erant, Divo Augustino de civitate Deli Plutatacho, Livio, Cicerone, testibus ut non aliund ad aedes Honoris pateret aditus, quam per temmplum Vjrtutis: quam tamen duoru a Marcello prius extinctorum temploru conjunctionem Cajus Marius,devictis Cimbris , proris ad mintatem traduxit,hoc est, unum honori ac virtutis temptu consecravit,ut Plutarchus,Festus ac VH truvius meminerunt. Et haec de prima cautisrene:Altera est,ut eos honores appetamus,qui nombis conveniunt,& quibus digni, quibusq; pare&sumus: ne videlicet nostra nobis πιι imponnat,& ne majores quim mereamur, neve ali nos honores ambiamus non enim omnes C -jusvis honoris aeque capaces imp Fuerit aliquis honus miles: non propterea bonus dux.Et aliud est secundum Aristotele in Ethici Nicos cuQaliquid homini si inpliciter & in generemi nire aut bonum elle : aliud certae alicui personae bonum. Hono-

203쪽

Honores itaque pro singulorum meritis tri-,hui debent ac pro djgnitatis gradibus,proportionc nimirum Geometrica, non Arithmeticaν -άr π,ύχατ' αριθμον, . Ethicor. 3. & a. Polit.

AEqualisautem honorum distributio inter in saequales facta discordias ac iuditiones parit,

2ί.Caeterum in fine quoque adhibenda cautio estiquippe ut honor non per sie optetur aut pe- tatur, sed quatenus per eum magis idonei reddimur, &exsuscitamur ad virtutem consectandam,ad res preclare gerendas,ad munia pr clara obeunda, ad authoritatem nobis adversius improbos, & adversarios conciliandam,adm jorem occasionem & facultatem de Republi-m,deq; civibus & amicis nostris,adeoque de viris bonis, bene merendi obtinendam. Honorem autem per se appetunt ambitiosi, non prudentes ac viri boni , Philosophus Ethicor. I. c i&lib.s c.S.Cicero lib.1y. Epist. . ri Sed & modus in honore tenendus est: qui'pe ne immodico ejus desiderio angamur,sed ut mediocres honores modeste petamus eost adepti,moderate utamur ac laetemur. Sine caualsa denegatos, aequo animo feramus, Philos,

Phus . Ethicor. 3 Et eleganter Marcus Tullius Im.k de Republ. virtus honorem exigit ait non acerbe tam en,sed si ingrati, i idi aut ini-: Anici suis virtutem praemiis spoliant, ne illa sest

204쪽

tamen multis solatiis oblectat, & inprimis suo ipsius decore se ipsam sistentat. Mediocres sane: honores, ut olim Theopompus Pyliis suis irespondit,ipsum tempus adauget: sed nimios &immoderatos ipsium tempus abolet. Unde scies lin politicis suis praeceptis Plutarchus honestiGK lm us ac firmissim us honoris custos,mediocritas. est ait) ac simplicitas: immoderati autem ac nimis ampli honores, perinde atq; immoderatae & inconcinnae statuae cito subvertuntur. ciquoque, temporis,ac personarum,m hi nore persequendo ratio haberi debet: de quo pulcre Philoisphus 3. Politici s. Merita enim virtutis atque honoris suo quaeq; Ioco ac tempore ponderanda siunt,ac rite distribuenda: sic nimirum,ut in Senatu & Comitiis, aliisq; locis actionibus publicis, pater filio magistratumge-trenti: contra in locis & actionibus privatis,filii tus, quantumvis magistratum gerens, patriccidat: qua de re insignis Tauri Philosiophi apud

enim Athenas ad Taurum philosophum adu nisset p ses Cretensis, filius, dc ejus palmatque intet bos duos de sessione quςstio esset,propter ea quod filius magistratum gereret: ibi Taurus cum summa honorum & officiorum permiselatione, disserit, in publicis locis, m merihus res actionibus, patrum j ura,cum filiorum , qui in magistratibus sunt, potestatibus collata, inter quiescere

205쪽

quiesicere paululum & connivere: sedctim extra Remp in re vitaque domestica sedeatur, ambuletur, vel in convivio quoque familiari discumbatur: tum inter filium magistratum, ac patrem privatum,publicos honores cessare,naturales & genuinos exoriri ac vigere. Elegans ei usdem Gellii eodem loco exemptu est. Consuli Q Fabio Maximo,silio, pater proconsul obviam equo sedens venit: neque descendit, eo quod pater erat: neque lictores id jubere ausi. fuerunt.Sed ubi pater juxta venit, ibi tum Consul filius lictori ait: desicendere jube: de jussit lictor. Hic tum Fabius pater imperio lubens pa- ret,ac filium, Fabium Maximum,collaudat,eo quod imperium,non suum, sed populi Romani retinere voluerit. Postrema hujus materiae & argumenti cautio est : Ut ne honorem ab imperito vulgo, vel passim a quibuscunque, sed a viris bonis, laud tis,ac prudentibus,adeoque ad quos honorum collatio spectat non ab improbis,ignavis ac stupidis, petamus. Hi enim nec quid rectum,nec quid recto contrarium sit, satis intelligunt, ut pulcre: Plato in Theeteto, Aristoteles 3.Ethic.c.

Pen.Seneca epist. IO3.&omnino Tullius 3.Tm scul. cum famam popularcm inconsideratam, ac vitiorum laudatricem, honestatissimulati ne veram ipsius honestatis formam corrumpere ait.Solida ergo laus abiis proficisci debet, qui

206쪽

ipsi met in vera laude vixerunt; secundum illud Hectoris apud Naevium, Laudari a laudatismonio a mala improborum hominum prole, non ab imperita plebe. Atque haec satis de honoribus in genere. Nunc tandem sed succincte admodum) de Academicis ac Philoisphicis in specie. s Tanta autem Philosophiae ac liberalium stoediorum laus est, tantusque honos, & elogia tanta, ut Principes quoque & Imperatores summi ab iis alieni esse neutiquam voluerint. Atque hinc fui parcissime de eo dicam Divus

Marcus Imperator, Princeps prudentissimus,ac Philosophiae plenus nuncupatur, l.Π. C. de his quibut indig .& φιλος. πατO', id est, siam mus philosophus,l.II. in fin. C de repud. Theodosius vero ac Valentinianus Imp. in i ς. C. de advota divers.judicior. & L3. de ossi c. magistr. offici sumam suam erga literarum studia,eorumq; cubtores, reverentia, affectionem, favorem, ac deo

votionem diserte profitentur. Sicut Arcadius quoque Imperator in d.l. 3. item Justinus &Justinianus in l. s. d. tit. C. de offic. magist officior.

Neque immerito sane his & aliis Impp ut jam

nunc audiemus Philosophiae ac praesertim Poeliticae studium tantopere cordi fuit. Enimvero Philosophia inventum Dei Opt. Max. est omnium bonarum & laudatarum artium mater ac Procreatrix; res omnino frugifera & fructuosa,

207쪽

ut pulcrd M. Tullius I. & s. Tuscul. I. de orator. ac 3. ossic. PhiloQphia est res religiose, ut stite JC μ l. I. β. q. ff. de extraord. cognit. Phi-IoQphia praesertim Politica J est res sanctimama. d.l.I. g. pres laudatissima, honoris plena &necessaria.l.4. C. de advoc. diverL judicior. l. 6.sin. C de postul. Et cum virtutum pratania, culintoribus earundem tribuenda sint, iri. in pr. C. de statuis,LI. C.pro quibus caussiervi: virtutum autem praemia non tantum honores sint, pro Iaudibus accepti,sed varii quoque insuper Academicarum promotionum gradus, variaque jura,beneficia,& privilegia,dona, immunitates, ldignitates, & ossicia: propterea haec universe &singula legibus & constitutionibus Impp. pec tiaribus, peculiari favore, alia, & amore, Academicis,hoc est, ingenuarum artium, legum ac virtutum studiosis, magistris, ac professoribus liberalissime concessa & confirmata fuere; ut 'inter alia ex prooemio Instit. Imperatoriarum, s.ult. patescit.Hinc immunitatem habent Magistri artiumque &Juris studiosi ac prosessores a

tutela & cura, a muneribus & oneribus civili-hus, mechanicis militaribus ac provincialibus,la. 9.I.de extraord. cognit.&l. 6II I. ad Q. usq;, ubi Cujac.& Gothost.Tde excusat. Et Constantinus Imp. l. 6. item Honorius ac Theodosius Impp.l.ult. C. de proscorib. ProsesIbrcs literai minc uno una cum uxoribus ac liberis, quim

208쪽

etiam rebus, quas in civitatibus iis possident, ab omnibus muneribus,sieu civilibus,seu publi-

cis, immunes esse praecipimus: ut nec hospites aut milites recipere, nec ad judicium deduci

vel exhiberi, nec injuriam pati debeant: adeo εquidem, ut si quis eos vexaverit, poena gravi plectendus sit. Hinc studiois disciplinaru liberalium quam qua indulgetur, ut agere possit, licet actio alimqui non ipsi, sed patri competat, i. cum filiussam. II. ubi Lorioi. eleganter Ede reb. cred. Hinc sumptus, quos pater filio, etiam emanc,

pato, studiorum causa subministravit, debitastu paterna pietate ductus: hi inquam siumptus, bene scilicet colIocati, in portione illam, quae ex patris defuncti bonis ad filium istum

pertinet,computari minime debent, i. quae pater filio emancipatoso. issam. ercisCImo filius quo ad expensas studiorum bene collocatas,hς- reditati paternae renuncians, sibi non praejud cat, nisi forte cum juramento renunciaverit, Bald ad i.3.C.decollation.

Huc imprimis pertinent insignia illa Frid rici primi Imperatoris privilegia, bonarum literarum studiosis ac professoribus in Auth. habitita . ne filius pro patre.concessa, & intra quim iquennium quidem absentibus etiam studiosis concessa: Ubi Imperator disertissime profitetur, licet omnes boni laudem ac protectionem me

reantur,

209쪽

s T ii D I O SU R. E T P st op E s s. mireantur, ingenuarum tamen artium studiosos ac prosessores, ut puta quorum scientia mundus illuminatur,& vita tum Deo, tum Principi, ejus ministro,subjectorum ad obedientiam informatur, specialiter sibi tanquam Imperatori curae esse, ac peculiari dilectione & protectione sua & successorum, ab omni damno εἴ ii juria defendendos. Deinde privilegii loconpsis Feculiariter prae reliquis hominum genesibus concedit,iuto,secure, ae sine periculo,&venire& habitare;Imo ut Dd. interpretantur, & adire di abire, & accedere & recederet neque hoc ipsiktantum, sed parentibus quoque, fratribus ac δε- roribus ipssis in Academiis studiorum ergo de gentes invisentibus: im6& nunciis ac famulis

Tertio privilegii quoque loeo ipsis peculi,

riter concedit,ut avectigalibus,portoriis,& aliis oneribus penitus exempti sint adeo quidem,ut nec pro sua perisna, nec pro libris, aut aliis r hus suis, quas scilicet no habeant venales,l: C devectigal. &commissi vectigal ullum exolvere debeant. Quod si vero illud publicanus ab iis exigat, infamem eum Dd. ex hac constitutione fieri demonstrant, &insiuper ad restitutionem quadrupli teneri. 'Quarto & hoc privilegii loco peculiariter ipsis concedit Imperator: It ne ullo pignorationis aut repressaliarum jure, motibus ac legibus

210쪽

rsa DE PRIVILE G. ET HONOR.

municipalibus introducto, vel perBnae, vel res

upsiorum, teneantur aut capiantur: idque nulla i sin contrarium consuetudine admittenda.

Quinto a quovis damno&injuria peculiar,' ter prae cunctis aliis ipsbs desenQs cupit acan. cit. Imperator: idque sub condemnatione in ..quαruptium restituendum, &insuper sub infa- ae ipso jure irrogandae poena,ei, qui inj uriam in tulerit consti tuta: qua de re conser Jnstiniarum Constu. ad Antecessor. & l.η circa fin. C. de ostio magisti ostic. Imo vero Dd. ex dicta Auliud abita, colligunt, edi qui injuriosium quiddam admittit in domu Studiosi vel Doctoris, sacrulegium comittere, adiacrilegi instar puniri deberet vide Rebuffde privilenstudioc privileg. 1 o p Qu i n etia ex j am d. constit. non ii solum puniuntDr, qui injuriam intulerunt, sed magistra- tus quoque veljudices negligentes, qui injuriam illatam illis, non ulciscuntur, nec serio puniunt eos,1 quibus studiosi vel professoris injuria affecti sint: Etiamsi magistratus ec judices non ex dolo, sed ex negligentia istud facere omiserint Quanto igitur magis ex constitutione ista puniendi magistratus ac judices erunt, si ipsimet, , qui protegere ac vindicare studiosos debent, im a. juriam eis inserant: nempe, ut Dd.placet,lum

Poena quadrupli, tum privatione dignitatis &infamia: idque non tantum, si ipsi met injurias intulerint,aut eas, de quibys constat, non serio

SEARCH

MENU NAVIGATION