Iosephi Gabaleonis comitis Sarmatorii Ad legem Iuliam de ambitu commentatio

발행: 1744년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 로마

2쪽

PRINCIPI

HEREDI

4쪽

DOMINE CLEMENTISSIMET maxima mea fel, citas est, quod a prima aetate Regiae

studini Tuae addictus obs

quio

5쪽

quio fui, ita o Mentius num

disedens ex hisce Musarum omi fris litterarium specimen sub Se- renissimi Nominis brui aust,

ciis edere Dinnuti dico arcti

lem Regiae Celsitudinis Tuae eraga liberales di ipsinas omnes, b

nasque artes fauorem, non S m. nia modo Poloniaque inter tot alias

regales animi dotes sufficit, sed . . .

late iam per exteras etiam gentra

fama

6쪽

fama celebrat. Mibi vero res. denda etiam erat quodammodo r

tio studiorum, quae tamentis onum fouere ipse dignatus es. N

que argumentum ex Romano iure

et politia depromtum displiciturum, serabam, utpote qui, quam cara Tibi Int Romanae antiquitatis

. monumenta, cum saepe alias, tum

in udatissima sita peregrinatione

Tua Badida, cum admiratione

siderim.

7쪽

mus sub felicissimo Sacrae Regiae

Maiestatiis regno Regiam OH tudinem Tuam laetissimis rerum successibus frui iubeat. L ae x Kal. Februar.

A. MDCCXLIV

' . . . i

8쪽

LEGEM IULIAM

COMMENTATIO.

lla unquam respuhlica tam apte fuit ordinata, tamque praeclaris temperata legibus et institutis, quin in eadem ali successu temporis atque gliscere in dies coeperint vitiae Nec est sine caussa, ut ea demum publicae rei forma ac assiministratio si non optima, certe reliquis anteponenda Censeatur, quae omnium diutissime stetit incorrupta. Conditor enim ciuitatis quid praestire aliud potest, quam ut ad continendam rempublic accommodatos mores legesque ponendo palam faciat ciuitatis perpetuitatem sibi unice curae fuissep Serit arbores, quae alteri saeculo prosent s quae verba ex Statio, veteri auctore, cuius Opera interierunt, repetit Cic ERO :. sed quis spondere ausitvsdem aetatem esse laturas 3 Adeo angustis quippe priλ- Λ dentia

9쪽

AD LEGEM IVLIAM

. dentia humana terminatur limitibus, ut nemini morta lium quantumuis sapientillimo certam futurorum pra scientiam assequi contingat: tantum abest, ut fundator Imperii mala olim rempublicam disturbatura multo ante . prospicere valeat, nedum conprimere et extirpare Quid dicam de casuum fortuitorum cόncursu p An non thplurimum sibi vindicant in Imperiorum vel secundis rebus, vel aduersis 3 Praeterea uti humana corpora, sic rospublicas noui subinde infestant morbi, erumpente diuersis temporibus noua corruptionum materie. Verissime de republica Romana iudicat Liv Ius', quanto rerum minus, tanto minus in illa cupiditatis fuit: addi potest, in omni Imperio, quanto minuS opum , tanto minus vitiorum esse solere Modicis enim rebus. iacile habetur aequalitas, raraeque sunt inter ciues paucis contentos, labori et temperantiae adsuetos, dominationum prauarumque libidinum illecebrae. Sed ubi Jocupletata V deuictorum hostium spolii ciuitate, promotisque in immensum Imperii finibus, diuitiae crevere et magnitudo, Confestim Cum fortuna mu

iantur mores, ignotisque antea desideriis agitati ciues nullam nota viam tentant, qua se extollere pollini. Quem

10쪽

DE AMBITU COMMENTATIO. s

admodum humore eriguntur teneri languentesque caules, ita latentem in mortalium animis ambitionem inflant, eliciuntque diuitiae. Quare peruetus suit opinio, eaque in grauissimorum hominum, quos Graecia Latiumque tulit, scriptis saepe inculcata I nulla vitia aeque multum ad perturbandam rempublicam virium habere ae auaritiam, et ambitionem. Quibus tamen potissimum illac laborare videntur ciuitates, in quibus summa Imperii

penes multitudinem est. Nam plebs conuersionum amans,

amplificandisque peculiis. intenta, a liberaliori ciue se trahi facile patitur, et libenter illi petitos honores confert, qui blanditiis ac largitionibus reliquos vicerit . Qua licentia grassante, quis non videt grauissima incommoda importari P Exemplo esse poterunt in Graecis ciuitatibus Athenae, in quibus quamdiu virtuti honos erat, sub Arbstide, Pericle, Cimone, aequissimae florebant leges. At quem fugit paucorum impotenti ambitione libertatem, atque cum libertate Imperii maiestatem viresque fractas et sublatas esset Romanos quoque num sua augendi libiodo, honorumque et magistratuum fames pessum dediti Si enim Syllae ac Marii, Caesaris ac Pompeii spectes cer-

g collegerunt lora BARTHIus ad Claudian. de laud. Stilicon. L. II. v. II a. p. a a. Μ U R E T V s variis Iection. L. XVII. c. 3. et interpretes ad

SEARCH

MENU NAVIGATION