Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

LIBER ERΤIUS . Botta perfidiam Genuensium, qui neque colloquii , neque inducia-ium jura servarint, suamque in illos indulgentiam praedicat, neque interim popularium animos literis, nunciisque tentare desistit. Deduci praesidiis, evocarique tota Cisalpina Gallia milites, atque ad se adduci jubet. Omnibus circa locis pecunias imperata quos ad

eos, qui erant e nobilitate Genuensi, agros pertinere cognoscit, illos habet praeda loco, ut maxime irasci nobilitati videatur. Qui Genuenses , Luguresque arma posuerint, iis veniam pollicetur, reliquis malum denunciat. Quibus rebus consectis , levis arma turae pedites, quorum magnum habebat numerum, praemittit , eisque, ut Ligusticas iterum fauces transcendant, imperat, injiciendique terroris Cauba omni caedibus , incendiisque

12쪽

s DE BELLO IΤALICO, permisceant. Illi primo impetu Ruscinone, Campoque frigido potiuntur, dissicilesque alios, atque opportunOS in illis montibus aditus occupant. Cum longius progredi vellent , ab

Hieronymo Balbo quit Ieroselymitano, qui e , coacta Ligurum manu, advolarat , repulsi sunt; cum arcem Maseniam ad deditionem

minis compellere tentassent, defendente Anfrano Saulio, non potuerunt.

Genuenses sua apud Langenta praesidia posuerant. Hostes subnubtilam nacti tempestatem prima luce ad Genuensium stationes, triplici im structa acie, improvis accedunt, Liguresque subita re, illatisque ignibus

perterritos in fugam conjiciunt, O temque decimum occupant , ipsumque expugnare angensium pagum summa vi conantur . . At Gaspar BD sidon-

13쪽

rat, ea re nunciata, militum, Ligurumque contractas copias ad Pontemdecimum ducit , Augustinumque Pinellium, qui illi in itinere Occurre rat , adoriri a latere hostes jubet. Impetu facto, multis interfectis, loco hostes pelluntur , depulsesque ad eorum usque naunitiones Genuenses insequuntur, atque ad angensium deinde pagum conversi, liberatis suis, fugatis hostibus , in sua se praesidia

recipiunt. Laterea Genuae SenatuS, cum, accepta ignomini dilata ultione, iratiores reverti Austriacos videret,

pro magnitudine periculi defensionem parabat. Franciscum Auriam proficisci in Britanniam jubet, qui cum Rege agat, in Genuens tumultu nihil publico factum consilio, populumque Pars II. B li-

14쪽

to DE BELLO ITALICO, licentia militum , vecordibusque dia cum minis efferatum ad ista descen disse demonstret, atque omnibus, qui bus possit, modis abalienatam malevolorum sermonibus Regis voluntater

ad pristinum erga Rempublicam studium revocare conetur. His acceptis Auria mandatis proficiscitur commodaque per summam hyemem naviga tione usus in Galliam exit Narbonensem, atque ex itinere Belinsulanum aestuantem dubitatione propter Varios, qui de rebus Genuens1bus e fluebant rumores ad submittenda auxilia Senatus nomine confirmavit Lumtetiam cum venisset, cognoscit ibi, ut in Britanniam transmitteret, impetrari a Britanniae Rege non potuisse,

quod gratissimum sibi quidem Ge,

nuensis Legati adventum re, sed vereri diceret Rex, ne daret ea re am

15쪽

L1BIR ERTIUM. IIsam Austriacis ad suspicandum. Qito cognito Senatus optimum factu censuit, Auriam in Gallia remanere, Dciles qui apud Gallorum Principes, Regemque ipsum Galliae aditus habe ret. Legatis item aliis scriptum ab

Senatu est, ut orbonios orarent Reges, atque adhortarentur, ut celerrime Reipublicae subvenirent , quos tamen ipsa temporum inclinatione, re lictaeque secietatis pudore dc communis cauis cura incitari existimabat e plurimumque ei rei extemplb profuiss. se certum est Joannem-Franciscum

Pallavicinum, qui Reipublicae apud Galliae Regem Legatus erat, singulari dei selertiaeque, existimatione florebat. Muros Urbis aut vetustate parum utiles ad praesentis suin belli, aut diuturna pace neglectos refici, ccommuniri jubcbat idoneos deligebat Pars II. B ij homi-

16쪽

1L DE BELLO IΤALICO, homines, qui cives hortarentur m aes ut suae, dc communis salutis causa arma sumerent, brevique tempore tota est regionatim decuriata Civitas, nobi lesque ipsi potentiores, Onam in tanti perturbatione iblato dignitatis discrimine , promiscue describebantur

Nautas, mercatoresque in summa Dritate, quam praedatoria classis , debelli metus adauxerat, praemiis, atque immunitatibus alliciebat , ut essent, qui Britannos fallere, frumentumque

in Urbem importare auderent. Pec ni deerat, haerebantque in ea expedienda Patres vehementer, cum i-Ves, universis imperatis pecuniis, ad

tributi nomen obsurdescerent quotidie magis, Georgiana exhausta mensa, fides concidere publica videretur. Tum Brignotius Dux , de Senatus sententia , cum esset ea de causa Conciliuni ML

17쪽

L1BER TERTIUS. 13Minus coactum : Non recte consuli

posse Reipublicae , dixit, cum privati

ad consulendum sensus asseruntur. Si Patriae salutem , si ejus conservatae gloriam quaererent, ingressi Concilium obliviscerentur omnium suorum , curam abjicerent rei familiaris. Maximas a majoribus aedificatas , Ornatasque classes, maximos esse factos privatim sumptus, ut transmarinas imperio Genuens provincias adjungerent: quid

posteri dubitarent, paulu sum conferre

argenti, non ut augeantur pes ei

publicae, sed ne deleatur nomenci non ut hostem in longinquo Oriente scrutentur , sed ut a patriae moenibus, teistisque repellanici nequicquam privata servari, si publica conciderint :eam esse erumpublicarum rationem, ut bona, malaque earum ad Omnescive pertineant: oportere eos, qui Reir

18쪽

DE BELLO ITALICO, Reipublicae praesunt, Omnia, quaera rant. non ad iropriam ratisitatem, sed tali communes bonum conferres aequissimumque porro haberi, ut qui

reliquis i honore, ' atque Opibus rantecellunt, amore etiam' erga patriam,

liberalitate praestent. Ego equidem, inquit, ad lunc Irincipem docum, inclinata belli fortuna, cum Ocare

non eram P. C. tam ignarus rerum,

ut multa Reipublicae mala impendere posse, titubantibus sectis, auctis hostium copiis, non praeviderem, eum que me fortasses futurum Ducem intelligebam, cui vigilandum prae dete' ris, nullique rei pro Mepublica lar cendum esset Sed recreabat me praestantissima Senatus sapientia, ex cujus auctoritate ' ordinis Rempublicam ' gerere debebam, tantum me, amplis simo praesertim accepto beneficio, pa'

triae

19쪽

L1Bgi TERTIUM IJ triae debere existimabam, ut Vitam, nedum pecuniam, ejus salutis causa profundere jucundissimum ducerem. Hoc quidem tempore, quanquam tempestas Opinione ea major coorta est, de omnia in tantis Reipublicae tenebris, metuenda sunt, tamen eo sum animo P. C. ut neque deesse patriae, neque superesse velim. Hac Ducis oratione, ubi extra ordinem

habebatur nam moribus Genuensium Duci verba publice facere, nil ex S. C. non licet de ub maximiana sui, optimeque caelati argenti pondus

ad Monetam deferri ipse jusserat, de

voluntaria statim facta erat omnium Senatorum collatio, tanta innata est alacritas, ut adjuvandae Reipublicae

certamen excitaret omnium animos,

Wpro se quisque factum, signatum

que argentum contribuerent, Matronaeque

20쪽

is DE BELLO ITALICO naeque pis opulentae, atque optimates, ne in amore patriae suis cessisse viris viderentur , auribus gemmas, collo monilia detraherent, atque in publicum conferrent. Insignis cum

primis extitit Augustini avotti, Josephique Durati liberalitas, quorum

alter iv millia xv. alter millia aureorum Reipublicae donavit. At plebs immoderatae libertatis viti inselescebat more suo latroci-inandique cupiditati defensionem patriae, atque Austriacorum obtendebat odium. Simulans enim occultari bona hostium, domos scrutabatur, multis se rebus pro patria pugnantem egere dictitans pecuniam precibus Dgitabat, quibus contradici non pote rat. Erant exploratores hostium, erant

improbi, scelerati homines, qui, turbatis rebus. seditionis . de praedae

SEARCH

MENU NAVIGATION