장음표시 사용
11쪽
Ecclesiae necessitate adeste excubiis, adeste praesidio; et quo magis inimicus nititur Gregem Christi mactare et perdere; quo magis serus Aper de Silva Vineam Domini eradicare conatur , eo vos alacriori gelo ad gregis defensionem accurrite; eo impensius in mysticae vineae cultum insudate ; eo fortius hostilia arma retundite ; atque potioribus doctrinae , et Orationis Urbem Sanctam Sion circumvallate praesidiis. Sed hoc orationis praesidium quo maxime Fides nutritur, ac roboratur, et cujus virtute de omnibus inimicis suis Ecclesia triumphat, a vobis potiori quadam ratione exposcimus ac expectamus, Sacrae Virgines, in Monasteriis sive Carpensi, sive Mirandulano dicatae Deo. Vos quae optimam partem elegistis quae nunquam auseretur a vobis, dum Mundi vanitatibus et pompis relictis, in solitudinem convolastis ut inveniretis electum ex millibus, et vocem ejus audiretis qui pascitur inter lilia, vos prosecto speciali benignitate caelestis Sponsus auscultat , et vestras deprecationes, Vestrosque gemitus excipere et exaudire quammaxime deIectatur. Ohi igitur .instate precibus
apud Eum; et dum in spiritu humilitatis, castitatis , patientiae , persectaeque ad invicem dilectionis, incensum suavissimum laudum ac orationum illi ossertis, et super vos, et Super Ecclesiam , fidelesque universos ut copiosa illius misericordia descendat ad precamini. Vos vero quae Mirandulae Puellarum institutioni insuper operam datis, in id speciatim incumbentes ut vestra institutio earum conditioni, et hodiernae societatis necessitati apprime respondeat, tam de societate ipsa ac de Religione benemerentes evaditis, ut familiarum, atque civitatum grati animi sensa iure vobis duplici hac ratione debeantur. Optimates, quique omnes vel divitiarum copia, vel publicorum ossiciorum honore, et auctoritate praestatis, etiam ad
12쪽
vos ultro ac lubenter aliqua verba dirigere gestio. Plurimum et a vobis adjumenti, et consolationis in Pastoralis ossicii curis obeundis haud frustra expecto. Vos qui integerrimam prosun- dissimamque Celsissimi Principis Francisci IV. quem juxta cor suum misericors Dominus nobis dedit pietatem prae oculis habetis ; qui illius in promovendo Catholicae Religionis bono, quod totius vel temporalis selicitatis unicum firmissimumque fundamentum eri, studium jugiter intuemini; qui ex sapientissimis illius Mandatis et Legibus, ex Providentiis quibus incredibili alacritate et plane admiranda benignitate ad omnes
subditorum suorum necessitates accurrit, quamluculenter per
spicitis quanta sit in eo vera Christiana virtus et charitas, quantus aequitatis et justitiae amor, quanta in omnibus optimi Principis muniis obeundis sollicitudo; Vos, inquam, perillustria Illius exempla emulari studete. Eapropter, Divites , extendite faciles manus Vestras ad pauperes ; iacite vobis amicos de Mammona iniquitatis; et thesaurietate vobis thesauros non deficientes in caelo. Magistratus, judicium judicate; omnia honeste et secundum ordinem facite. Omnes demum qui aliis
praestatis, aliis et exemplo virtutum, et merito bonorum operum et legum tum divinarum, tum humanarum observantia praeite.
Tandem universi et singuli, qui Pastorali curae ac sollicitudini meae concrediti estis, Filii in Christo carissimi, cujus- eumque generis, gradus, seXus, aetatis, en verba vobis Patris amantissiini. Et primum quidem obsecror et obtestor Vos per viscera Misericordiae Dei Nostri, ut sitis fontes in Ide, et per idem ambuletis et mn per speciem; etenim sine fide immSs bile est ρlacere Deo. Quoniam vero Firis si non habeat ostem, mortua rat in semetipsa, ideo satagite ut per bona opera cer-
13쪽
tam vestram vocationem, et electionem faciatis. Diligite pariter Deum de corde ρum , et conscientia bona , et Jide mon Icta :etenim diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et qui
Deum diligit ab eo diligetur. Mementote autem quod qui Deum diligit, sermonem ipsius servat, neque Deum diligit qui per peccata eum offendit. Praeterea hoc mandatum habemus a Deo
uit qui Deum diligit, Lilat et Proximum suum. Hinc ambulate in dilectione, et diligite vos invicem sicut Christus dilexit vos. Proinde Parentes diligite filios vestros, eosque in disciplina et timore Domini jam ab infantia educate, verbo et exemplo in viam salutis dirigite, ab otio , a vitiis, ab illecebris mundi attente defendite, et praesertim vigilate ne a prava iniquorum conversatione corrumpantur. Filii diligite et honorate parentes, si longaevos esse et beatos etiam super terram cupitis; et cavete ne ullam unquam caussam doloris , et tristitiae eis praebeatis ;quia tristitia matris, et dolor patris maledictionem divinam in filios provocat. Viri diligite uxores vestras sicut Christus dilexit Ecclesiam, vosque Uxores diligite vestros viros, et subditae estote illis, atque mutua haec vestra in Christo dilectio leve ac jucundum vel ipsum Matrimonii jugum vobis essiciet. Diligite Domini servos, vosque servi diligite et obedite dominis vestris; et sic nec amaritudo aut ira , nec indignatio aut clamor , nec contentiones aut dissidia erunt in vobis. Subditi cujuscumque ordinis et gradus, cujuscumque aetatis , et SeXus, Voluntariam obedientiam , submissionem, fidelitatem , retribuite amantissimo Principi, qui vestro bono , et prosperitati indesinenter, quam sollicite, omnimode prospicit; atque ita Dei voluntatem facientes non propter iram Solum sed propter conscientiam, haereditatem filiorum Dei, pacem ac persectam tranquillitatem consequemini. Omnes denique Odientes malum araaerentes
14쪽
bono, charitate fra ternitatis in cem diliga mus, honore in-ricem ρraeoenientes, Solliciturine non pigri, spiritu fementes , Ue gaudenses, in tribui sisne patientes, orationi instantes , necessitatibus Sanctorum comminia riges : atque haec
sanctissima Charitas patiens, benigna, suavis, et Singulos cives, et familias, et pagos et civitates in concordia plena omnisque generis felicitate firmabit. Ut autem haec vota impleantur, accedamus, dilectissimi, cum fiducia accedamus ad thronum gratiae, ad ipsum Charitatis sontem uberrimum, ad sacratissimum Cor Domini Redemptoris Nostri Christi Iesu. Quanto amore erga homines cor istud ardeat, in hoc cognopimus quoniam ipse pro nobis a nimiam
Suam Posuit - et cum adhuc peccatores essemus pro nobis mortuuS ESt. Igitur verendum non est ne accedentes ad illud cum
fiducia, non aquas verae charitatis in gaudio hauriamus. Si enim ignem penit mittere in terram, neque aliud Muti nisi ut accendatur, et si tam amanter invitat omnes qui laborant, et
onerati sunt ut ad eum accedant, et requiem inveniant animabus suis, culpa erit nostra, quod non accesserimus, si vera charitate non accendamur, non inflammemur.
Beatissima Virgo Μaria, quam in Coelos assumptam praecipuam Patronam veneramur, quaeque Mater est pulchrae dii ctionis , haec vota clementer suscipiat, ante divinum deserat thronum , eorumque complementum a Patre et Filio et Spiritu Sancto benignissima imploret: et Sanctus Bernardinus, Seraphicae Sancti Francisci charitatis aemulator eximius, cujus in tutela est Carpensis Ecclesia , ceterique Coelites, quos Advocatos colimus, nobis adsint propitii, suaque nos potenti Pr tectione in charitate confirment.
15쪽
Haec sunt, Venerabiles Fratres et Filii in Christo cari simi , quae hac ipsa die Consecrationis meae vobis declarare volui, animi mei sensa. Modo obsecrabo et obtestabor vos omnes ut sine intermissione oretis et pro SS. Domino Nostro Gregorio Papa XVI. quem suum in Terris Vicarium, supremum cunctorum Fidelium Pastorem , Patrem ac Doctorem Christus Jesus constituit, ut illum Ecclesiae suae bono , Religionisque incremento quam diutissime servet incolumem, fortunetque; et pro religiosissimo ac gloriosissimo Duce Nostro Francisco IV. ut Eum Deus, una cum Augusta Coniuge, Regia Sobole, et universa Familia ipsius uberioribus semper gratiis, ac plenioribus cumulet benedictionibus; et pro me tandem, ut ita meis muneribus satisfaciam, ut una cum grege mihi credito ad vitam
Gratia Domini Nostri Iesu Christi, Charitas Dei, et Communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus vobis. Datum Romae extra Portam Flaminiam XIV. Kal. Febr. An. MDCCCXL. ipsa Consecrationis die.