Duardi Nonii Leonis ... Censurae in libellum de regum portugalliae origine, qui fratris Iosephi Teixerae nomine circumfertur. Item de vera regum Portugaliae genealogia liber. ..

발행: 1585년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

Comestabili, Principe optimo, quem fata prae mature nobis inuiderunt. Eduardus pater biduo antequam moreretur, praedixit fratribus &amiis cis diem Sc horam sui obitus. Moritur Olispone XX die Octobris anno M DXL. magno omnisi desiderio, propter eius inlitam bonitatem. Sepe litur in fano Bethleemitico. Mariam, quae in cunis extincta est. Antonium, a cuius partu mater in morbum inocidit, ex quo nunquam conualuit. Infans autem paucos vixit dies.

Mortua Maria; duxit Leonoram Philippi Re gis Caslesiae, Archi ducis Austriae filiam, Caroli V. Imperatoris sororem, ex qua suscepit Car lum, qui natus Eborae XVIII die Februatij anno M D XX. decessit Olitipone XV die Aprilis anno MD I. Miriam Principem, sorma, ingenio, & moriobus ornatissimam, dc tam Emmanuelis patris, quam Leonorae matris haereditatibus locupletis simam: quae celebs vixi magno pudicitiae, Sc honestatis exemplo. Vixit annos LVII. Deponitur in Parthenolle Matris Dei, sepelieta in coenobio

212쪽

Virginis matris a Luce, ordinis militiae IES VChristi in agro Olisi ponensi, quarto ab urbe la pide: cuius templum suis sumptibus iussit aedisia

cari.

Fuit Emmanuel inter selicissimos totius orbis Principes numerandus. Nam praeterquam, 'Hod ad Regni dignitatem praeter spem evectus est, cedentibus illi plurimis,qui gradu &ςtate potio, res eo erant, Castellae etiam & Legionis principa tu inauguratus est, & omnes illarum prouincia. Ium proceres ad manus osculum admisit. Orie tis portas primus aperuit,ilc multa maioribus iam 'stris incognita manifestavit. AEthiopiae, Indiae,&Persidis partem non minimam,Malacam, Molli. cos, Brasiliam, & innumeras Oceani Insulas antea non repertas,ex quibus magnas habuit utilitates, imperio suo adiecit. Multos Reges subegit,& tDto maris de terrae spatio dissitus,tributarios & vo, .etigales reddidit: multos in clientelam & amici. tiana suscepit. Babylonis Regis classies superauit. Africanorum Regum vires ingentes sarpe coiitu dit. Et vastam prouinciam Africae Xerquiam,Ga rabiam,& Dabidam continentem, graui tributo Tum onere iniuneto,diu sub iugo tenuit. AZa moram, Stantum, d alias mutitaniae urbes do beb

213쪽

DE VERA REGUM FORTUI.brilauit: alias depraedatus est: alias deleuit. Mutitorum Principum exercitus tam in India, qtiam in Africa fudit. Maximas auri, argenti, lapilloris,m 1rgaritarum, aromatum, .u aliarum orie talium mercium diuitias in Porthic aliam inuexit. Olisi ponem Regni metropolim,emporium totius oro bis celeberrimum,& patriam communem omniugentium reddidit. Classes ad longissimas nauiga. tiones instructissimas semper habuit. Tanta vis auri suo tempore fuit, ut pretia reta mallent multi argento, aut aere, quam auro puro

puto sibi solui, qubd dissicilis eius esset permuta.

Iud s ad Christisdem conuertit. Sarracenos e Regno exterminauit. Religiones instaurauit. Plurima templa in Lusitania,& per subieetas prisuin . cias in Africa, & Asia aedificariit, & pretiosissimis donarijs ornauit. In religiolbs omnium ordinuliberalitatem exercuit. C tristianam fidem perAEthiopiam, Indiam,&varias orbis partes propa gauit:&ad eam conuersos mire fouit. Infideli. Dus bellum semper intulit. Pauperes iuvit. Diouites exactionibus, aut tributis nunquam vexa

uit. Populum in iustitia subernauit. Optimas leges

214쪽

GENEALOGIA. 37 es tulit: latas in methodum & artem redegit. Decimam,quae ex emptionibus,venditionibus,& alijs contractibus, fisco siluitur,clericis,mon

chis, facris virginibus, beneficiarijs, eremitis, Scmilitibus ordinis IES V Christi, religionis ergo

remisit.

Milites sacros, exceptis Hospitalensis ordinis equitibus, perpetuae castitatis Voto constrictos, Emmanuelis precibus,Alexader VI. Pontis Max. ab ea religione deinceps laxauit. Eos tamen excopit,qui iam secrae militiae essent authorati. A vino per totam vitam abstinuit. Oleum numquam gustauit. Cibi parcissimus. Venationi, auo cupio & musicae deditus. Nunquam vero huius

modi rebus tantum indulgebat, quin inter ipses ludos, aliquid negoth seri, transigeret. Magnam denique sui memoriam &desiderium

reliquit: & eius aetatem auream Lusitani semper appellarunt. Ab eius enim excessiti, omnia tristi ra, dc in deterius ruere coeperunt.

215쪽

VERA RIGUM PORTUI. Regnauit annos XXVI. mensem unum,dies XIX.

Sepelitur in augustissimo sano Bethleemitico in stituti D. Hieronymi in Olisi ponensi agro,quar to ab urbe lapide, quod ipse sibi &suis in sepulis turam, maximis sumptibus, aedificauit

DE IOANNE III. REGE XV.

OANNES III. Emmanuelis filius uxorem duxit Catharinam filiam Philippi. I. Castellae Regis, di Archiducis Austriae, Caroli V. Imperatoris sororem, ex qua hos suscepit liberos:

Alsonsium, qui natus Almeirini XXIIII die FObruarij anni M D XXVI. in cunis obhi Mariam, quae nata Conimbricae XV die et bris anni M D XXVII. PHILIPPO Hispaniarum Principi Caroli V. Caesaris silio nupsit, Ac a par tu primogeniti Principis obht, anno M DXLV. aetatis suae anno XVII. mens. IX.

Isabellam, quae nata Oli sipone XXVIII die Aprilis anni M D XXIX. puella obht.ς Bea

DE I

216쪽

GENEALOGIA. 3

Beatricem, quae nata Olisipone XV.die Februa. rij anni MD XXX in cunis obbi. Emmanuelem, qui natus Albiti Kalendis No vembris anni M D XXXI. triennis obbi.

Philippum, qui natus Eborae XXV die Mahanni M D XXXIII. infans obbi. Dionysium,qui natus Eborae XXVI die Apri lis anni M D XXXV. infans obbi. Ioannem, qui natus Ebora: III die Iunij anni

MD XXXVII. Ioannam Caroli V. Imperatoris filiam duxit uxorem, & ex ea posthumum Seb stianum reliquit, qui auo successit in Regno. Obijt anno M D LIIII. die II Ianuarij. Vixit asnos XVI. menses VII. Antonium, qui natus Olispone IX die Martii anni M D XXXIX. infans moritur. Illegitimum habuit Eduardum ArchiepiscopuBrach arensem, iuuenem optimae indolis, bonaruliterarum, philo phiae, & theologiae studijs a'

prime eruditum, & omnibus corporis & animi dotibus ornatissimillia, qui in ipso aetatis flore decessit. I

217쪽

Fuit Ioannes statura mediocri, ad pinguedinem declinate. Forma eximia,S specie vere Regia.C lore candido rubore suffuso, in magna autho ritate aspectu tam amabili, ob serenitatem & tra quillitatem vultus, ut ab omnibus, qui eum in tuebantur, tanquam parens diligeretur: nec hoostes illum odisse possent. Oculos habuit c ruleos, nitidissimos,& tanta plenos maiestate, ut multi qui ad eius colloquium insoliti veniebant, hali cinarentur, de sermo eis deesset. Fuit natura benignus δc clemcns Sententias capitales cunctabunde, & non nisi magno examine ferri voluit. Seueris iudicibus nunquam arrisit.

Quando vero eius sentctia in Senatu quo semel in unaquaq; hebdomada ius dicturus ibat) rogaretur, magis ab absoluendum, quam ad condem nandum propendebat. Cumq; aliorum Regum tempore lege hata, suribus minoris summae, stugmata in facie inureretur, ut ab eis caueret, abringauit. Dicebat enim, posse illos poenitere, & ad laudabilem vitam traduci: & ob id iniquum esse, praecipuam hominis partem deformari, ct ante diae vitae indicia perpetuo prae se ferre.

Quaestiones publicas de fide in Portugalia ha beri,

218쪽

GENEA LOGIA. 3sberi, primus a Summis Pontificibus impetrauit, destinatis ad id magistratibus. Religiones instaurauit: &labentes quorudam religiosorum mores ad veteris regulae seueritatem reuocauit. Nascem tem tunc ordinem societatis ΙES V in Portuga. liam inuexit, ac eius religiosos valde fouit: &duuersis Regni locis eis collegia instituit. Vnde illi acceptum ferendum est latum animarum lucru, quantum in India eius societatis viti Franciscus

Xabierrius,& qui eum secuti sunt fecerut,domuuti per diuersas orbis partes. Fuit pacis studiosus, & in eligendis magistrativbus cordatus. Multi enim post illius obitum, ad dignitates dc honores prouecti sunt,quos ille non promouisset. In beneficijs coferendis ita liberaliatas eius fuit ordinata,vt tu is daret multis,quam

multum.

Literariam studia in Portugalia excitauit: de Olisponensem Academiam Conimbricam trastulit, ubi Dionysius Rex illa a principio locauit . Et ex residuis ditissimi coenobh Sanetae Crucis ad seueriorem vitam reformati, Dodiorum stipedia auaxit. Florentissimam deniq; eam Academiam reti' didit. Ex qua tot, tam docti prod ere viri, Ut

219쪽

ΟE VERA REGUM PORTUI.

continuato ordine quod memoria dignum est tres primarios Iuris CVarei professores, nobilis simae totius Europae Salmanticensi Academiae de derit. Et qui post illos Conimbricae in primaria cathedra floruit, S: hodie in aula &supremo coli. lio Catholici Regis degit, tanta utriusq; iuris, α omni u literarii eruditione pollet, ut cuni quovis veteru illotu Iuriscosultoru merito coferri queat. Multa dificauit magnis sumptibus:& aquςdu istum illum celebrem aquae Argenteae ciuitatis Eborensis,vetustate collapsum,inst auratiit. Hanc olim aquam Sertorius e manubijs belli Cebtiberici,in honore municipia Eboretium , diuersis in unum collectis fontibus, perducedam curauit: opus magnum, ei ciuitati sitienti utilissimum. Obht Olispone apbplexia correptus, anno M D LVII. die XI Iunij. Vixit annos LV. Regna uit XXX v. cu dimidio. Sepelitur in fano Bethlee.

EBASTIANVS Ioannis III. ex

filio Ioanne nepos, auo successit triuannorum aetate, sub tutela auiae Cythao

220쪽

tharinae. Haec seu tam laboriosi oneris impatiens, seu sui vulgo serebatur) a nonnullis persuasa,quo. rum intererat, tutelam ad Henricum Cardinalem patruum magnum Regis pueri transferri, Comiths Olisipone habitis, anno M D LXI. ab eo inuonere inopinato se excias auit,apud Regni proceres,& ciuitatum legatos. Qigum vero ij a proposito Reginam, nec precibus, nec lachrymis flectere

possent aegre Henrico eam curam demandarunt:

quam ille usque ad Sebastiani pubertatem gessit.

Malebant enim Lusitani a scemina, eaque exterona, prudentissima tamen,quam a viro Lusitano,

defuncti fratre, Emmanuelis Regis populo gratiosissimi filio gubernari: diuerso exemplo ab eo, quod in Leonora Eduardi Regis uxore,&Petro exhibitum est. Fuit Sebastianus satura mediocrI, colore eam dido, flavo capillitio, oculis caesij coloris, nec magnis, graui pro aetate aspectu, Ac Regiae ma testatis pleno: ad iracundiam facilis, spiritus elaqti, de cui nihil videbatur magnum. Animi etiam intrepidi, de plus nimio sui fidentis dc audacis, de qui facile in pericula ruebat.

Fuit liberalis, gloriae nominisi cupidus :& ob

SEARCH

MENU NAVIGATION