Sanctissimi domini nostri Pii papae sexti Novae litterae quibus denuo monentur speciatim episcopi consecratores, ... caeterique presbyteri ab episcopis intrusis delegati in Regno Galliarum adsignatis diebus sexaginta pro secunda, et aliis sexaginta d

발행: 1792년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

Dilaetis Filiis Nostris S. R. E. CardiuaIibus, et Venerasellibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis , ac Dilectis Filiis opitulis, Gero , et 'pulo

Dilecti Hilii Nostri . Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii.

Salusem , et Apostolicam Senesistionem . Novae hae Litterae , quas ad Vos damus, testatum Vobis facient, quanto ex una parte Noster animus gaudio, ex alia vero afficiatur dolore propter diversum Nostrarum Monitionum exitum , quae Litteris die I g. mensis Aprilis superioris Anni datis continebantur; quae quidem Monitiones quales fuerint, nec Vos latet, nec ullus Catholici Orbis ignorat Episcopus .

Ad gaudium quod attinet. Vos in primis, Dilecti Filii Nostri

S. R. E. Cardinales , ac Ven. Fratres Ariari episcopi et Episcopi, locupletissimam Nobis causam suppeditatis. Nostris enim paternis vocibus confirmati magis magisque egrcgia constantiae laude enituistis; alii ex vobis invicto animo exilium tolerantes extra vestras Ecclesias, et extra ipsum Regnum ; alii injuriis adversantium ac insectationibus obnoxii in vestris ipsis Ecclesiis ; alii denique carceris etiam squalorem sustinentes , quod praesertim de Te fictum fiuisse ex tuis litteris intelleximus , Ven. Fr. Episcope Seniciensis, dignus propterea qui potiori laude cumuleris ; omnes praeter si quatuor tantum Pastores ira felicissimi excipiantur sive praesentes, sive absentes id maximo studio atque ope adlaborantes. ut Nostrae vulgarentur Epistolae , utque universarum Dioecesium Fideles Nostris Monitionibus obsecundarent. Quapropter Nos cum S. Leone gratias agimuI Deo , et multam fiduciam piae exultationis accipimus, cum Catholicam Fraternitatem ita spiritu Fidei vigere cognoscimus, ut cordibus pestris nisil infirmitatis haeretica ponit inferre tenratio . . . Vuampis ergo magVaLocorum intervalla Nos disidant. unitate tamen Fidei 'biscum sumus . . ., cum de Destrae professiouis concordia gloriamur : tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseDerans , dicente Apostolo :

BIS EUM DONATUM EST PRO CHRVTO. NON SOLUM UT IN EUM CREDATIS, SED ETIAM UT PRO IU

3쪽

Compatimuν enim vel udi i ajebant Sardiceuses Patres Arianae persecutionis tempore ) Aratribus Nostris patieutibus , et eorum passiones Nostras proprias arbitramur, et Nostras Iac9mas cum Vestris commiscuim Ys GJ - Vos quoque animum Nostrum consolatione assecistis , Dilecti Filii Canonici, et Parochi singulari laude digni . Universitatum, et Sor-

bonae praesertim , Prosessores virtute praestantes . et de Religione in hoc potissimum rerum discrimine optim θ meriti, Seminariorum Rectores, aliique cujusvis generis Ecclesiastici. Sacrae Virgines, et Laici etiam , qui Nostris hortationibus inta aerentes . constantes in Fide perstitialis . et munera vestra ita Obi istis , ut multi ex Vobis, exemplo

Pastorum vestrorum, Contumelias, exilium , carceres, aliasque Vexationes magna virtute pertulerint . Non pauci etiam xx Clero vestri secundi Ordinis ad Conventum Nationis Gallicanae Deputati, egregii sane Viri, et tum ipsorum doctrina, tum bonae causae defiensione per-

celebres, suos erga Nos constantiae . obsequii, et Observantiae se usus

praeseserre gloriati sunt, litteris ad Nos datis sex ab hinc mensibus: idemqtie praestiterunt alii ex secundo Ordine Ecclesiastici in unum collecti una cum Uen. Fratre Francisco spiscopo Cloraemo utensi, suis ad Nos datis litteris die χχ. mensis Januarii, nec non alii hisce adhaerentes die II. Februarii hujus anni , quos propterea hoc loco meritis

laudibus commemoramus .

Major autem cumulus consolationis accessit propter Vos, Dilecti Filji secundi Ordinis Ecclesiastici, qui vix Nostro judicio , Nostrisque monitis auditis, illustre veterum quorumdam Galliae Episcoporum imitati estis exemplum . Nam sicuti illi post probatam uia a cum Orientalibus Episcopis erroneam Concilii Ariininensis formulam, agnoscentes fraudem passam esse eorum simplicitatem , sese retulerunt ab his omnibus. quae per ignoravitam perperam gesta sunt, , maxi-mὸque torum Sacerdotes Apostatas respuentes . qui in loca Fratrum indignissime exulantium, q2orumdam aut ignoratione , aut impietate sunt substitati b) ; ita et Vos alacres impium illud sacramentum ejurastis, quod vel metus, vel ignorantia , vel deceptio a Vobis extorserat , a Epist. ad Eeclesiam Alexandrinam in cita Collect. Labbei Tom. III. col. 31. lit. A., et apud LAthanasium Apolog.II. Op. Omn. Coloviae I 686. T. I. pag. 739. lit. Aa

b Ita professi sunt Gallicani illi Episcopi in Θnodica vistola ad Orientales

Episcopos , quae primum edita est a Nicolao Fabro initio II. Partis Fragmentorum s. HiIarii de Synodis , referturque a L abbeo cit. ΤΟ. lII. sol. 3 17. et sequ. , praesertim col.339. liti. B. C.

4쪽

rat . detestantes eo , qui in hujusmodi sacramento continebantur, em rores , Vosque ab Intrusis seu regantes , et denique legitimis consentientes . conjunctique Pastoribus, a quibus discesseratis . Retractationes hujusmodi ita multae fuerunt , ut quilibet dies semper novas afferret . atque illud inde redundarit . ut qui penitus excaecati in errore perstare maluerunt, non levi dedecoris nota apud omnes Ordines sint iuusti , et de sua existimatione deciderint penes illos etiam , qui ad hujusmodi Apostasiam eos impulerunt; quemadmodum a pluribus Episcopis Nobis nunciatum est. Hinc mirum nequaquam erit, si gaudium Nostrum propter Vos

tantia ma)us evadat , sitque commune cum Ecclesia universa ac

propterea Vobiscum sequendam ducimus henigni agendi rationem, quam S. Leo cum quibusdam Episcopis Orientatibus iniit, qui parteri habuerant in ejectione S. Flaviani a Sede Constantinopolitana : Haec enim habuit ad Anatolium Constantinopolitanum Episcopum ab . De

Fratribus Pero , quos Communionis Nostrae cupidos este cogno iamus, eo quod doleant. se contra potentiam, contraque terrorta non L nuisse conrso uiam, sed alieno sceleri praebuisse consensum;cum ita estiso mida turbasIet, ut in damnationem eatholiet atque innocentis AmrisIitis , et in receptionem detestabilis praestatis trepido famularentuν obsequio . . . Volumus , quatenus N. qui plenis satisfactionibus ma-u gesta condemnant, et accusare se magis eligunt . quam tueri , p ris , et Communionis Nostrae uesiIate laetentur . . . Neque enim potest in aliqVo benignitas Nostra reprehendi, cum satisfacientes recipiamus , quos doluimus esse deceptos . Nonnihil quoque recreati animo sumus ex nuncio ad Nos dolato, Intrusum Rothometensem sese occupata Sede abdicasse O nec non alios Iutrusos fugam arripuisse. Haec porro intelligentes, bonum illud respeximus , quod ab eorum abdicatione , et fuga profluxit. Hujusmodi enim abdicatioues . et nugae satis Fidelibus patefaciunt , qua Intrusi senserint inuri se dedecoris nota, et qualibus cou- scientiae stimulis agitari. dum larva Episcopatus induti Schisma super alios omnes molirentur ac foverent. Caeterum hac in parte gaudium Nostrum plenum esse non potest: Nos enim minime fugit, In trusum ROthomagen Sem . tunc cum munus abdicabat. Ioco sacramenti ejurandi , errorisque detestandi , suam pervicaciam praese tulisse ; reliquOS-que etiam , qui sugam arripuerunt, haud obscura dedisse suae pertina-

H Epist. LXXX. in cita edit. Labbei To.VI. eol. Ioo. liti. A. B. Pro cuius in terpretatione consuli etiam potest epistola , quae praecedit, data ad Puleberiam Augustam loco cit. col. Ios. lit. C., et col. IOI. A. Digiti co by Corale

5쪽

cIste Specimina , ut proinde opus sit , cum hos , tum alios , qui horum imitentur exemplR , Ecclesiae cumulat8 , et eo quo debent ritu , satisfacere ', nam secus perfrui non poterunt Nostra . et Ecclesiae Communione , quoniam nec aspere Communionis Nostrae gratia deneganda eIt, nec temere largienda , uti docet S. Leo ca) . . Haec de gaudio: Nunc quae ad luctum pertinent. Dolet Nobis vehementer , quod multi ex secundo Ordine Ecclesiastici iri , et magna Laicorum pars , tametsi per Nos moniti , in errore tamen perstiterint: At vehementius adhuc Nohis dolet, quod in eodem errore perseverarim tum Aurasto nensis Episcopus . praecipuus Schismatis auctor, tum Archiepiscopus SenonensIsaum I pariensis, et Aetr itanensis Episcopi , utpote qui . cum legitimi Pashores essetit, ignorare minime poterant nec Ministerii sui inunera et ollicia, nec injuriaagravitatem, quam in totum Ecclesiae Gallicanae Corpus intulerant mustisque nominibus arctiori vinculo tenebantur Nostris obtemperarumandatis . In se ipsos praeterea suscipiebaut, suasque faciebant subjectorum sibi Populorum culpas : Etenim si, ur Pastoribus inferiorum

peccata tribuantur , sola sufficit negligentia , veluti pergit idem S.Leo , quia inferiorum ordinure culpae ad nullos magiI rferendce sunt. quam ad desIdes , negligentesque Rectores , qui inruam sa pe nutri znr peIti- Iemiam , dum necessariam dissimulant adhibere medicinam cs ; quanto magis damnandi erunt hi infelices Episcopi, qui loco adhibendi errantium morbis medicas manus, sua auctoritate , suoque exemplo bo nos etiam ad malum impulerunt , . .

Vehementissime vero Nobis dolet ipse Schismatis hujus progressus , qui nunquam poterit debita orationis gravitate commemorari. Cum enim Nostrarum superiorum Litterarum tempore non innotescerent Nobis, nisi octo tantum Episcopi sacrilege consecrari, et impie in totidem Ecclesias intrusi, paulo post infaustissimus Nobis nuncius advenit , tam intillis manus impositas nefarie fuisse. ut brevi dierum spatio fere omnes istius Regni Ecclesiae ab Intrusis fuerint occupatae . Si Sanctus Athanasius in invasione unius Ecclesiae Alexandrinae , quam Georgiui per Edictum Principis contra Canonum E cIesiosticorum instr5ctioncm occupaverat, jure ac merito in haec verba prorupit, Nunquam quidquam Iale auditum est in Orbe terrarum . . Nunc unIPersa Ecclesia injuria est abfecta , et Satrinium contumeliosὸ habitum . et quod magis eu , pietas ab impietate persecutioncm perpetitur . . . . Etenim patiente uno membro , compatiuntur

6쪽

n reliqua membra a ; quanto magis Nos in repentina omniuru sere florentissimi Regni Ecclesiarum occupatione exclamare debuimus , nihil simile unquam in Ecclesia Dei accidisse . Item si antiquissima Romana Synodus , ad quam Episcopi Calliconfugerant cum ob alias causas , tum maxime quod plures Episcopi alienarum Dioecesium partes praecipitanter invaserant , irregula resque ordinationes peregerant, aliosque non rite jurisdictionis actus

obierant, gravissime illis respondit: Si qxis ceris fines asienae pos ressionis invaserit, reus violentiae judica r. Euid curritur auid festinatur, ut Regula Eccleriastica conculcetur Leger humanae te. nentur, et dipina praecepta eontemnuntur: praerens gladius formidatur, et te oratis poena ; divina vero vinricta, quae habet flammas gebennae perpetuar , negligitur . Videritis quae praesumptio fecerit rex hoe si quis in aliena Dioecesi ausus fuerit ordinationem facere, eam que praesumere, sciat re de statu suo posse periclitari, qui albenam Eeclesiam invadere praesumpserit. Non est saeculare aliquid , non suns mundanae promotiones b) ; Si, inquimus, praedicta Synodus eos ita reprehendit Episcopos, qui non nisi partem alienae Dioecesis invaserant, quanto majori reprehensione digni erunt non solum omnes Bem, do-Episcopi, qui minus rite electi, et sacrilege ordinati Episcopalea Sedes, quibus legitimi praeerant Pastores, absque canonica missicinctinvaserunt, integrasque Dioeceses occuparunt, sed quatuor etiam illi Pastores legitimi, quorum tres Decreta Nationalis Conventus amplexi, partem occuparunt alienarum Dioecesium, suarumque partem dereliquerunt; alter Vero dum primus, duobus conjunctis Episcopis 'Adsistentibus, Intrusos consecrando Pater evasit Pseudo-Episcoporum , in causa fuit, cur reliquae Sedes invaderentur , derelicta etiam pro-ipria Sede, ut In truso locum aperiret. Accidere sane non potest, ut bono peragantur exitu , quae

malo sunt inchoata principio o . Longum quidem, luctuosumque esset verbis exprimere hoc loco corruptum undique Ecclesiarum Galliae statum, et gravissima ea damna, quae ab hujusmodi Intrusis Religioni allata sunt. Illud susticiat animadvertere, quod sacro legitimoque Regimini prophanum et sacrilegum Regimen suffecerunt: Cum enim gI rientur ipsi Episcoporum Constitutionalium nomine nuncupari, satis A 4 agno-

col. II 39. A. B. Huius Synodi Canones, sive vinolam spectare ad Innocentium Lopinatus est Simondas, ut in Nota I. adiecta Uem. canones .

7쪽

agnoscere videntur , se Catholicos Episcopos 'mmme esse ; adeoque a Sacris Ministeriis repellunt, atque arcent eos, qui juxta Ecclesiae Ritus unice Pastores legitimi appellantur, et sunt: Cum autem illi sese in Sedes Episcopales intruserint, alios sui similes ad Regimen Parochiarum intrudunt. quos Ecclesia aversatur et rejicit , quosque Sola Constitutio agnoscit ac probat . corrumpentes Sacras Ordinatio nes , Sacramentorumque administrationem ; utque omnia paucis com

plectamur, Ecclesiam, ejusque Auctoritatem divinitus institutam Imperio subjicientes, necnon veritati errorem, pietati impietatem subro , gantes , juxta germanam praedictae Constitutionis analysim . . Quoniam vero proprium Semper , et peculiare mereticis, Schiramaticisque suit simulatione uti; ita hujusmodi etiam Intrusi nil habent antiquius, quam ut per simulationem Populos in errorem inducant , dum omnes actus suos quodam quasi velamine charitatis praestexunt , dum tuentur , ac laudant Constitutionis reformationes, perininde ac si antiquiori, ac puriori Ecclesiae Disciplinae essent accomO- datae; dum habere se jactant sinceram cum Ecclesia, et cum hac Sancta Apostolica Sede Communionem . Huc spectant Nunciatoriae tantum epistolae, quas exemplum priorum Intrusorum sequentes, alii etiam posteriores ad Nos miserunt; huc Cobortationes de precibus pro Nostra salute. atque incolumitate fundendis. At hujusmodi contestationum . ossiciorumqite genus agnoscitur depromptum . veluti ex Archetypo , a nefariis Schismaticorum, et

Haereticorum Scholis . Nam legimus motium scripsisse S. Pontifici Nicolao a , Lutherum Leoni X. b) . Petrum mulum Vergerium juniorem Julio III. cc ; qui omnes dum essingebant obedientiam et unionem cum Apostolica Sede . querebanturque de insimulata pravitate eorum doctrinae , conjunctim eidem S. Sedi insultabant, pravo que

errores edocebant z

Ita et hodierni Episcopi intrusi opus recenter evulgarunt, in

quod omnes conjecerunt erroneos, schismaticos, et haereticos, Saepius resutatos atque rejectos, sensus, quibus nonnullae ex suis Pastoralibus Epistolis, aliique Libelli non sine gravissima Ecclesiasticae historiae perturbatione redundabant, cui quidem operi insidio sum praefixerunt Titulum I Aecord de prati principes de P Eglise, dela Morale, et de la rahon tur Ia Constitution Civile o Clerge de France par ter Ebeques des departemens Membres de ι' Assemblee Na- . tionale constituam. A Puris I 79 i. et , adjecta in fine ejusdem improbi. Operi

o Epistolae leguntur apud Raronium ad Ann. 839. num. 6 I. , α ad Ann. 86 Is

8쪽

Operis . ad Populos facilius decipiendos, ementita quadam Epistola , perinde ac si illa ad Nos missa suisset. Sed ad Bonorum inς tructionem . eorumque Solidandam perseverantiam , non deerimus exprimere pesti lens virus . quod undique ex pravo opere emanat. 'Interea praeterire non possumus duplicem fallaciam, quam Episcopi intrusi evulgant intrepide ad retrahendos Populos ab obedientia Apostolicis Nostris Monitionibus debita, quarum unaquaeque est altera deterior . Pertinet prima ad negatam autheyticitatem Nostrarum Litterarum : hujusmodi autem commentum magis congruum eSse non

potest, planeque consentiens illi. ex quo fionte profluxit. Qua enim hona fide dubitari potest de Nostrarum Litterarum Veritate , quae Nomstra Manu obsignatae ad Metropolitanos Galliae missae sunt, quaeque jussu Nostro Typis Romanis editae , non per Regnum Galliae modo . sed per omnes etiam Catholici Orbis partes circumlatae sunt, ea prorsus ratione , qua de hisce Nostris Litteris fiet Quomodo igitur Apo-criphum dici potest Monumentum illud , quod Nostrum est , quod unice dimanat a Nobis, quodque tanta solemnitate vulgatum, nullum ambiguitati relinquit locum, quod denique tale est, ut quilibet illud facili

negotio distinguat ab aliis corruptis, et commentitiis Monumentis , quae Re fractarii Nostro Nomine edi curarunt in vulgus, non sin Summa audacia , ac manifesta calumnia. ad approbationem concilian.

dam Civili Constitutioni Cleri, per Nos a suo usque initio plurimo

cum horrore detestatae r Spectat alia fraudolenta In trusorum fallacia , et circumventio ad defectum cujusdam Civilis formae in publicatione Litterarum Nostrarum. Etenim nec ipsi nesciunt. nec quemquam alium later potest, hujusmodi formam in praesenti Gallicarum rerum statu adhiberi non posse ; ita ut qui hujusmodi formam requirunt, ii nil prius

habeant, quam ut Schisma et Intrusio impunis grassentur . Non latet etiam , hanc Civilem formam non esse necessariam , maxime Cum res Sit de causa majori, quae ad Nos et spectat, et per Episcopos delata est ; quod quidem Catholici omnes fatentur . et declaravit Valentinianus Augustus in Novella , quae subsequitur Epistolam S. Leonis Magni ad Episcopos per Provisciam Viennentem conis ιtitutor ab perspicuis hisce verbis: Et erat quidem ipsa Sententia S.Leonis) per Gallias etiam sine Imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti Pontificis auctoritati in Ecclesiis non liceret Et Clerus etiam Gallicanus agnovit , ubi actum est de vulgandis encyclicis Litteris Decessoris Nostri Benedicti XIV., Minime inquiens) indigetis Regia auctoritate ad evulgandam tanquam Regulam banetae Apostolicae Sedis Responsionem in re meri spirituali ca). Quae

9쪽

Quae hae tenus diximus de lacrymabili Schismatis statu . cui mi. rum in modum inserviunt Intrusi, si attente perpendantur, quisque facith intelliget, quam Nos vere cum S. Athanasio exclamare possimus b), Nondum intellexistis soldii Christianismum, et callide sub alia specie Diabolum oppugnare Ecclesiam ΘIn tanta rerum Ecclesiae Gallicanae conversione , ac in tanta criminis adeo publici gravitate potuissemus Nos equidem jais nunc contra C tumaces devenire ad comminatas Excommunicationis poenas ; cum longo undecim mensium et amplius intervallo a Nostrae Monitionis die nullum ab iisdem poenitentiae signum apparuerit. Nihilo tamen minus, cum Monitionem Nostram non inanem apud multos fuisse videremus , atque caeterorum aliquantum expcctandam ejusmo. di imitationem duceremus, et cum praeterea consideraremus magnam

Dei longanimitatem, qui peccatores sustinet in multa patientia , nec vult eos perire, sed ad poenitentiam adduci; audito prius consilio selectae Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis coram Nobis habitae die i9. Janaarii huius Anni, benigne adhuc agendum Nobis esse cum Contumacibus arbitramur . si sorthsuum in cor redeant, ac ad Deum convertantur. Nondum enim paternam exuimus erga ipsos misericordiam ; et quemadmodum M iter obtiPisci non potest insontem sumn , ni non misereatur filio uterisui c) . ita S. R. E. suos Filios. licet inobsequentes, ac pervicaces , oblivisci non potest, sed pietate in illos potius, quam iracundia permovetur . Quamobre in non sine gravi ne tu , ac gemitu Nos viscerum Nostrorum divisionem timentes, ab Excommunicationis Sententia te renda modo abstinemus, diutius etiam differentes ultionem , ut locum habere possit correctio ; firma tamen manente Suspensiovis poena inflicta per Nostras Litteras diei 33. Aprilis. Quapropter statuimus novam hanc , et pere Istriam Monitionem facere , secundae et teratae aequivalentem , qua sexaginta dies a die, quo praesentes hae Litterae datae sunt, numerandos pro se .cunda, et alios proximos sexaginta dies pro tertia Monitione assignamus, monentes scilicet.

I. Sacrilegos Episcoporum intrusorum Consecratores, seu Adsistentes, Carolum Mauritima Episcopum Augustodunensem, Joannem Baptiariam Episcopum Eablonis, et Ioannem Iosephum Episcopum Liduae , qui

10쪽

qui quemadmodum senestissimi Schismatis Auctores ob primas. quas

facere sunt ausi , Pseud Episcoporum Consecration s caeteris Omiuis vis atrocitate criminis praeiverunt . ita aequum est, ut primi omnium moneantur, et ad debitam emendationem excitentur. iII. Omnes Reudο-Episcopos intrusos, qui absque Electione , Ordiis natione, et Missione legitima Episcopales Sedes cum veteris, tum no=vae et illegitimae erectionis invaserunt, quarum pleraeque legitimis occupabamur Praesulibus , quae vero vacuae erant, per Vicarios Capitulares regebantur ad Leges a Tridentino Concilio praescriptas. III. Archiepiscopum Senonemeis, Episcopum Azrelia venem, Episcopum Vipariensem, et Petrum Francheum Marcellum SenonendiIArchiepiscopi Coadjutorem , quorum primi tres etsi canonice Episcopatum

acceperint, ausi sunt tamen alienarum Dioecesium partes invadere,et partes suarum Dioecesium derelinquere juxta Conventus Nationalis De- Creta , omnes autem, quemadmodum etiam Episcopi Consecratores, seu

Adsistentes. cunctique Episcopi intrusi, veriti non sunt se subjicere Civili Constitutioni Cleri per Civicum sacramentum pure, et simpliciter praestitum , quod Nos in Litteris die i3. Aprilis datis errorum omniam penenatum fontem, et ori luem esse declaravimus. IV. Purochos, et arios quovis nomine Curam Animarum exemcenter in Titulo, qui praeterquamquod sacrilego illo se jurejurando polluerunt , sive integras invaserunt Paraecias tam veteris , qui in novae et illegitimae erectionis, sive earum partes, per institutionem nulli ter receptam vel ab intrusis Episcopis, vel ab Archiepiscopo Seno,nensi, et ab Episcopis Aurelianensi, et Vivariensi, legitimis quidem , sed Civico juramento obstrictis, extra pristinos fines respectivarum Dice, cestum . etiamsi aliqui ex ipsis rite antea ad Parochiale munus assum pii suissent . V. Denique Vicarior omner . aliorque Pressteros, quocumque nomine appellentur, ad Jurisdictionis actus exercendos, vel ad munia Ecclesiastica obeunda delegatos, sive approbatos ab intrusis Episcopis, qui in alios transferre nequeunt jus, quod ipsi non habent. Quos omnes ita monito , nisi Nobis constiterit intra praefinitum illud temporis spatium , quod superius assignavimus, pro suo quemque crimine debita, ut par est, emendatione Ecclesiae satis secisse ; tum sane etsi dolebimus , et deflebimur, et plangemus , et Pisceribus dissecabimur, ut qui privemur propriis membris ; tamen non ita dolebimus a , quin in Causa tam gravi, pro criminum acerbita-

SEARCH

MENU NAVIGATION