Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

DE FALCONE

Beneuentano.

FALCO, trium superiorum , loco quidem po-

tremus , diligenti tamen gestorum , sic rumque enarratione, profeseo primus habem us es. Is Notarius, ratempore , insignis, O Palatij Scriba fuit et atque ab Innocentio II. P. M. ob Dei constantiam, qua Pontificias paries in maximis ictis turbis tutatus fuerat, Iudex suae patria r nuntiatus est . Hoc vero Chronico, Pod ab anno. IIoa .ad II o. producis, ro Di temporis, easque praecipue, qua Beneuenit contigerunt, adeo fuse, accurate deseribit, vi tibiaector,non legere, Adpr sens esse videaris. Et miste si lus, barbarie horri- us, arcea , caetera abs te lauisatum iri Falconem , nullus dubito. Baronio sane,ct Gordono ii placuisse videtur . quippe qui ct calamo exceptum habuerint, , non emel tue in Annalibus, isse in operis Chron logici poseruore Tomo citauerint. Hoc igitur O is, studiose Lector,nunc primm asitaente lucem,per me fruere , O Vale.

262쪽

FALCONIS

BENEVENTANICHRONICO IULIUS DE SYNDICIS,

BENEVENT AN Vs.

Lectori. , PEraernit in manus nostras, Lector dulcissise , libellas quidam,cuius auctor Notarius Falco, Scriba Sacri Palatis appellabatur: in quo Hostoria multae totius Regni Neapolitani scriptae sunt; praecipis tamen Beneuentanorum gesta inter stas, oti ciuilia bella,ac etiam contra exteros Normando mi es videre ibidem. At quia corrosioni, O literarum obscuritati accessione longi temporis videbatur proximus,ut apparet ex defectu sui principis, di sui Anii, virisque enim paginae duae euulo, b deperdita

sunt, propterea ne tantum opus, ct auctoris labor in nullam memoriam deueniant,exemplandi onu scepi; commutando tamen characteres Longobardoruin latinos nostros.Noli igitur mirar principium babet e principio,&snem ne sine. Uale.

263쪽

apud Vrbem Romanam eum ab honore priuabat, quin etiam animos Beneuentanorum saepissime incitabat, ne praeter licentiam Domini Papae Archiepiscopatui consentirent . Tandem Conciues huiuscemodi deliramenta aspicientes, nec mora, fere centum nobilium, & bonorum hominum Romam miserunt, Dominum Papam precantes , ut Pastorem Electum corroborare dignaretur. Illi auteabeuntes,coram omnibus, videlicet in Sacrosaneta Synodo, quam constituerat , eum indesinenter postulavere,quod minime obtinere valuerunt.Videntes autem hoc, qui missi fuerant, indeque reuersi corda aliorum mouebant dicentes, Patres, A uos, Proauos nostros tantam iniuriam passos nunquam

fuisse. Sed quid plura Qui ex parte Risonis vide

bantur,arma,& belli apparatus super campanili imposuerunt; audierant enim , quod Petrus ipse Por- tuensis Episcopus coniurationem fecisset, ut thesauros Ecclesiae, & eius bona virtute vellet diripere. Tunc Episcopus ipse in coelerio arma imponi aspiciens,tristis factus,suos vocari praecepit fideles,quarenus consulerent, quid super hoc tanto, talique negotio fieri debuisset. Interim bellum inchoatum

est, eo quod pars Episcopi in campanili ascendens Palatium Dacomarij, in quo Episcopus ille morabatur,fortiter expugnabat ,& Episcopi auxiliarij de Turre Dacomarij pugnates inuicem crudeliter pr liati sunt;duo quidem iuuenes in ipso conflictu ani-Y a mas

264쪽

rgo FALCONIS BENEVENTANI

mas reddidere. Postremo nocte adueniente,videns se Episcopus ipse circumuentum, medio noctis sile-tio Monasterium S. Sophiae cum quibusdam ascendit, ibique tempore non multo commoratus est . Praeterea Cives metu coacti timentes,ne Episcopus ille eos apud Dominum Papam affigeret, eum codigerunt, quoadusque eis fidem sacramento praeberet, quod facturum promisit, orauitque Dominum Papam, ut Rectorem mitteret,qui Rossemanum Monachum Rectorem iterato constituit. Anno ocs .XII. Indictionis. Anno 1 Io .XIII.Indictionis. 1Anno iios. XIV. Indictionis,mense Ianuario,&Februario nix magna fuit, & fluminum inundatio, distella Cometes ad occasu apparuit: triduo enim post venit Papa Beneuentum. Sequeti anno obijt Henricus Theutonicoru Rex. Anno Ilo I. mense Septembri I. In dict. obist

praefatus Roffridus Beneuentanus Archiepiscopus, qui sedit triginta annis ,& vno , mensibus duobus, diebus viginti. In hoc anno,ipso mense Septembris obijt Abbas Madelmus,& hoc mense Septembris electus est Bernardus Abbas in festiuitate S. Angeli. Anno IIo 8. II. Indictionis sterilitas vini, mort litasque animalium,& Papa Paschalis venit Beneue-tum,qui mense Nouembris ordinauit Landulphum Archiepiscopum. Anno 1ios. III. Indictionis obijt Formatus. Pascha accidit VII. Κalendas Maias,& secundo die intrante mensis Novembris combustus est thesa

265쪽

Anno Dio. IV. Indictionis Henricus Rex venit Romam,qui fraude,& dolo Papam PaschaIem cepit,& Cardinales mense Februario. Eodem mense Dux Rogerius obijt,& Boa mundus germanus suus.

Anno mi. . Indictionis.

Anno II ia. v I. Indictionis mense Martio Papa Paschalis faciens Romae Synodum fregit pactum ,

quod fecerat cum Henrico Rege. Hoc anno inceptu

est aedificium,vel aedificari Oratorium Sancti Bartholomaei Apostoli His & aliis ita decursis cernentes Beneuentani se varijs praedarum doloribus affligi , consilio habito , Landulphum Archiepiscopuin ,& Ioannem Iudicem ad praefatum Apostolicum delegauerunt,

quatenus Ciues illos tanta oppressos calamitate ad portum salutis erigere dignaretur; praecipue cum plerique Beneuentanorum Ciuitatem intrinsecis

conspirationibus saepe turbauissent; scilicet quod alij Landu Iphum Burrellum, alij Ansonem Civitatis Rectorem sine Domini Papae voluntate constituere satagebant .apostolicus autem haec audien 'nec mora, secundo die intrante mensis Decembris aduenit Beneuentum , qui mense Februario Syn dum constituit. Synodo autem facta,cum in Sacro Beneuentano Palatio assisteret*raedictamque conspirationem factam pro parte illius Landulphi Bu relli deprehendens,Conciues vocari iussit,a quibus, quod agendum esset super hoc tanto, & tali negotio, subtiliter sciscitatus est, quomodo , ut diximus, coniuratio illa ad traditionem Civitatis, & detrumentum fore videbatur :& quod quidam Ciuium pro ipsius Landulphi auxilio turres Portae summae noctu

266쪽

i i FALCONIS BENEVENTANI

noctu cepissent; indeqi e munitionum ipsarum custodum eijcientes una tantum nocte eas virtute tenuerunt. Tandem, Deo opitulante, S Beneuentano,

rum complurium fidelium solatio, quorum menserat sanior, turres ipsae vendicatae sunt, & B. Petro restitutae. At ciues ipsi tale Domino Papae dedere responsum,ut,quos suspectos haberet,vocarer,& ab eis pleniter iustitiam sumeret. Quid plura Curia

ordinata,vocantur malorum fautores, vocantur suspecti,tandem legitime sententia extensa, quosdam captos vidimus, quosdam eiectos, ct domos quorumdam fisco deditas,quorumdam destructas. Istis taliter actis Anno videlicet iis . supra millesimum, & Xlv. anno Pontificatus supradicti Domini Papae mense Martio VI. lndictionis Dominus ipse Apostolicus Ciuitatem Beneuentanam varijs praedarum persecutionibus ex omni parte oppressam aspiciens, &Ciuium bona a Normandis undique vicinantibus quotidie distrahi, & confundi cognoscens, consilio habito, Landulphum de Graeca militem pr stantem,& solertem Comestabulum Beneuentanorum instituit,quatenus, Deo adiuuante,& ipsius prudentia Ciuitas a praedarum solita confusione , quae sipissetne imminebat,&a conspirationum seditione contra Dominum Papam crebro erecta, secuta in progenie, & progenies consisteret : cognouerat enim eum prudentem, de animosum , sagacisque ingenij virum, cuius auxilio, & solertia nedum Beneuentanorum populus sibi ad regendum commissus, verum etiam pleraque Langobardorum habitatio a

Normandorum seruitute affligentium eripi, & liberari

267쪽

rari confidebat; Erat quippe Landulphus ipse bellicosi spiritus, O re inorum iniurias non patiens , ini- micis omnibus quotidie minabatur. Nasi quis inimicorum illi mi uriam, vel praedam inferret , mori prius velle desiderabat,quam impunitus aliquo modo inimicus recederet.Quid plura Landulphus i se Comestabulus, ex omni parte, virtute,& scientia redimitus colla nulli minantium flectere dignabatur. Cumque sicut praedictum est, Landulphus ille, Comestabiliae honorem a supradicto Domino Papa Saschali acciperet,videns Castellum,quod quidamRobertus, qui S clauus cognominabatur in monte Sableta construxerat, vir omnis malitiae, & nequitiae studio repletus,anxiando cum eo loquutus est, ut castellum illud destrueretur. Ob Beneuentanoruenim guerram,& inimicitiam Civitatis, Castellum illud Robertus ipse construxerat mirabile,valdeque laboriosum .Ex cuius Castri residentibus multa Cives opprobria, damnorumque copiam perpessi fuerant,ita quidem,quod quidam conciuium pro ipsius Castelli aedificio praedia, & possessiones, quas circa eundem montem habuerunt, perdidere. Castello itaque mirabiliter constructo,illic residentes cum ipsius Roberti seruientibus quandoque Beneuenta. nos capiebant,quandoque, quod crudelius est, peregrinis vitam cum eorum bonis auferebant. Praedictus igitur Apostolicus haec Romae audiens Ro-hritum illum excommunicauit, donec Castelluuia illud Civitati contrarium deleuisset, quod sacere ipse Robertus contempsit.Quid plura Landulphus ipse de Graeca Comestubulus ordinatus,cum praedicto Robello pactum incipiens, ipse quod cum praedicto

268쪽

dicto Papa facere noluerat , Castellum illud destrinxit,& funditus deleuit,duobus videlicet equis opibmis, & ducentis solidis datis. Deinde Landulpbus ipse Comestabulus pactum cum Comite Iordano

sacramento assirmans,quotidie virtutibus,& Iaudis praeconio attollebatur. Robertus itaque Princeps,&Robertus,&Iordamnus Comites Castellum illud sic destructum,& Landulphum illum Comestabulum de die in diem vi tute,& diuitiis repleri aspicientes, inuidiae Zelo exodio Longobardorum perculsi, putantes se illius

prudentia exhqredari,cum omnibus Normandis ex omni parte vicinantibus coniurauere, assirmantes se guerram Beneuenti facturos, & praedam, donec Landulphus ipse Beneuentanorum Comestabulus videretur. Sacramento ipso taliter confirmato innumeris cum militibus,& peditibus super Beneuetum venerunt, duodecimo die intrante mensis Augusti,&in monte,qui Guardia dicitur, die una tam tum,ac nocte castrametati sunt,credentes & illum eijcere,& Ciuitatem onan no depopulari, sed die ipso,quo applicuerunt, bellum inchoantes & superati sunt,& quidam eorum capti. Nocte autem insecuta,timore cflesti, de Beneuentanorum terribilis ter commoti, more latronum per deuia fugientes, existimabant se nocte ipsa a Beneuentanis capi ,&turpiter teneri. Ita quidem ut sicut ex ore eorum complurium narrantium auditum est, si Comest bulus ipse cum Beneuentanorum,& militum catere

ua Ecclesiam S. Angeli ad crucem trascenderet, vel vocis alicuius sonitus audiretur,& hostes, & hostiuapparatus stipendia Beneuentanorum in manibus

269쪽

proculdubio traderentur. Illis autem Normandis sic abeuntibus , Landul-phus ipse de Crqca Comestabulus, inimicorum noferens impugnationes, vicem reddens pro acceptis, haud mora,militum fere centum, & Oetuaginta n mero armatoru collecto,& ciuium circiter quatuor millia multitudine congregata , Castellum , quod Terrarubea dicitur,adivit,quod igne, ferroque te ratenus prostrauit : ipsiusque Castri incendio Robertus quidam de Sicilia dictus, combustus obiit; sicque innumerabilem animalium,& aliarum rerum substantiam Beneuentum magno cum gaudio pediduxere. Non post multum vero temporis iterum collecta Equitum, & Conciuium cohorte, Lan dubplius ipse Castellum Apicem insiliuit, cuius Castri,& moledina destruxit, & praedam animalium secum

gaudens asportauit,

His omnibus ita persectis,guerra Normandorum quorum mentionem fecimus durius incepta est; in qua Landulphus innumeram auri,& argenti copia,& equorum distribuit. Interea dum Comestabulus ipse cum militum caterua prope pontem Serretellae pro inimicorum insidijs custodisset, en adsunt equites Roberti Comitis fere quinquaginta, qui &pro dolo Ciuitatis inter fruteta morabantur. Quid dicam insidijs ex utraque parte propalatis, conflictus inter eos habitus est. Tandem Dei misericordia superueniente,pars inimicorum terga vertens, in fuga conuersa est, adeo quod de eorum equitibus duod cim captiuos Comestabulus ipse cu armis omnibus eoru duxit. Praeterea sicut diximus,guerra ex utraq;

270쪽

186 FALCONIS BENEVENTANI

pri; datum est . Contigit autem die quadam , Rao, qui erat Dominus Castelli Ceppalunis, cum Landu Ipho Burrello,& alijs sere centum quinquaginta militibus,& peditum multitudine ad frangendam , ut ita dicam, arcatur iam iuit. Cumque Comestabulus sic frangentes eos flumen Sabbati vidisset, tantam non serens audaciam, in medium campi ad Ecclesiam Sanctorum septem Fratrum, stipatus militum collegio exijt; ubi ad inuicem decertatum est, sed peccatis superuenientibus pars Coinc stabuli ab insidijs inimicorum decepta, per planitiem illam persecuta corruit, ita quod duodecim milites Ciuitatis nobiles cum omni armorum apparatu, retenti sunt

Istis omnibus,& alijs sic decursis, inimici omnes,

qui pro guerra coniurauerant, videntes Comestabulum ipsum colla eis non flectentem, eis potius minari,&Beneuentanos eum,&eius praecepta iugiter sectari, caeperunt Ciuitatem plus solito distri gere, praecipientes, ut omnes, qua S poissent, vineae circum astantes inciderentur. Quod & factum est: in super pauperes , aliosque Viros, quos inuenirent, caperent. sententia quorum diuulgata,plerique hominum capti sunt. Anno i ta .mense Martio VII. Indictionis, dum vineae sic incidebantur,& capiebantur homines, Beneuetanorum quidam,inuidiae gladio compulsi mruserunt ad predictum Papam Landulphum Archiepiscopum , ct Rachisium Sancti Modesti Abbatem,

ut ei necessitatem ex omni parte, quam patiebantur, intimarent. Ipsi autem abeuntes, quam viderant

afflictionem Domino Papae patefecerunt, eum la

SEARCH

MENU NAVIGATION