Constitutiones, et decreta, aedita in synodo Auximana 16. kal. Iun. Anno à partu Virginis 1661. Eminentissimo, & reuerendissimo domino Antonio tit. s. Augustini S.R.E. presb. card. Bichio, episc. Auximano. ..

발행: 1661년

분량: 176페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

I a Tg. 6. Caveant ReguIares, ne ad colloquem Cone. Pa dum cum MonialibuS, etiam exemptis acce

dant, sub poenis, a iure statutis, & in earum Eccla sis non celebrent sine nostra, vel Vicarii generalis nostri in Ciuitate licentia,& soranei extra Ciuitatem: S. T. Regulares extra cIaustra Monasterii v gantes a Nobis etiam, vel officialibus nostris e. .d visitentur, & puniantur , iuxta S. Conta Τrid. dispositionem S. 8. Ex facultate Nobis Apostolicis literis Summi Pontificis Gregorii XIII. tributa,proco Bullar t.a demus ad censuraru declaratione, earumdemq; literarum executionem , nisi Regulares integre custodierint, quae de ingressu foeminarum in is Monasteria ab ipso sumo Potifice sancita sunt. S. s. Monemus denique, Regulares omnes ex decreto S. Rituum Congregationis ad cel branda Festa Sanctorum Patronoru loci, in quo degunt ἱ non autem ad illorum octauas teneri

De Funeribus, ExequijS.CAR XXV.

EXigit pietas, ut etiam Desunctorum sus fiagijs,&sepulturae opponinis sanctio nibus

122쪽

i nibus prospiciamus. Et quoniam de hac Eccle& Ciuitate quilibet Prsdece r noster est optim meritus, Mandamus, ut prima die non

impedita,post commemorationem omninum LGlium , Anniuersarium celebretur pro Epist CM. -- pis Auximanis sequenti verb die pro Archidia conis, Archipresbiteris, & Canonicis Cathe- η . Mis dralis nostrς, obsecrantes per misericordiam Dei Succetares nostros, ut idem seruari post obitum nostrum velint r. hoc enim charitatis vere motus, plurimis, uti confidimus, in Pastorali nostro ossicio, ex humana fragilitate admissis desectibus ignoscet misericors , & ct mens Deus, oblata ei pro poenis, in quibus is sandetinebimur, Passionis Filij sui memoria,& incruento sacrificio. Conta M- S. I. Universae carnis via ingresso Episcopo, praecipimus Capitulo, ut statim de eius morte Vicarios soraneos reddat certiores ; qui in Eoclesiis Collegiatis, & Parochialibus totius Dig-cesis Missa solemni more pro ipsius anima cel brari curabunt, publicis deindE supplicati nibus indictis, ad impetrandum a Domino P storem,qui in Testameto eius semper glorietur. , S. M Nemini exequiarum , sepultum , aut Anniuersariorum causa quicquam pacisci liceat 3, sed omnes, &singuli modeste exigant,

123쪽

I 29

quod ex antiqua locorum cosuetudine praestari

consueuit. Si vero Defunctorum haeredes solita eleemosynam praebere detrectauerint , Parochus Nos , vel Vicarium nostrum absque ulla altercatione admoneat, vide ijs prouideatur, quae iuxta loci consuetudinem, de personarum qualitatem praestanda videbuntur. Negare autem,vel dissere sepulturam nemo praesumat hoc titulo, qu bd non persoluantur ea, quae de iure, vel consuetudine pristari debent ; id enim grauissimum esset delictum, & Nos ad seueram correctionem prouocaret. S. 3. Pauperes, &egenae personq, quq proprijs sumtibus humari nequeunt, Ecclesii expensis terret mandentur;nisi alicui Sodalitati, vel alteri tale onus incumbat. Quod si aliquando de veritate paupertatis lites exoriantur, Uicarius noster de ea iudicium proferat,& hoc interim defuncti sepultura non prorogetur. g. q. in quacunque Ecclesia Defuncti corpus tumuletus, Parocho temper salua sit quarta funeralium, iusta sacrorum Canonum dispositionem. In reliquis custodiri mandamus laxam,qus, ad lites euitandas,apud Ecclesiam Cathe dralem, vel aliam loci maiorem ex ordinatione nostra seruatur.Ad effugiendam verb multorum offensionem pricipimus, ut ceret,& eleemosyna-

. rum

e. λεα n nostra de sepult.

in ἀ

124쪽

rum distributiones fiant a personis, a Nobis,

vel officialibus nostris eligendis, quae eo loco,& tempore diuident, quod opportunius esse, ad praedicta scandala evitanda, existimauerint. Intortitia tamen ,seu candelas numquam extingui volumus, nisi exequijs absolutis ; & donec desuncti corpus recondatur, semper pro personarum qualitate, aliqua fax cerea ante ipsum

ardeat. I. F. Desunctorum corpora nec domo efferantur, nec terrae mandentur. sine Parochi licentia , & nisi elapsis post obitum ad minus viginti horis: Feretro autem efferri illa non liceat ante solis ortum, aut post solis occasum. Qui repentina morte sublati suerint, non nisi post horas quatuor, & viginti tumulo recondi volumus . .hd si aliquando peritorum iudicio, ad faetorem , & contagium euitandum , celerius humandi sint desuncti aliqui, noster semper, aut Uicariorum nostrorum expectetur Consensus. S. 6. Capitulo ad funera vocato, Canonici omnes, qui legitime impediti non fuerint, aut Defuncto, primo, vel secundo affinitatis gradu coniuncti, accedere teneantur, sub poena amissionis distributionum illius diei:& eelemosynae, in funeribus persolui soliis inter prεsentes s lummodo , di a ciantes dividantur . Decer nimus

125쪽

I3 Inimus prςterea , Crucem Cathedralis, & COLlegials Ecclesiae efferri non posse, nisi maiori saltem Capituli parte prisente. 7. Sodalitates laicorum in funeribus insignia non erigant, neque ullum locum habeant, nisii duodecim saltem adlint Constatrcs, sacco induti; quod decretum in omnibus Processio nibus seruari volumus, excepta societate Motatis, quando ipsius sodales, ad pauperes sepelie-dos accedunt, atq; excepta societate Sancti Lsimi Sacramenti,quadb Eucharistia ad infirmos erit deserenda. In his enim casibus insignia propria utramque sodalitatem extollere posse concedimus, quamuis praedictus non congregetur

Conseatrum numeruS.

g. 8. Pudor est, prosectb pudor, temporibus

nostris ita charitatem fideliu refrigescere,ut nec ad Defunctorum delationem, nec ad Processionum solemnitates eo numero Societatum Conis fratres accedant, alijsq;muneribus deiungantur, ad quae ad amussim adimplenda pro eiusdem sodalitatu statutis tenentur. Hortamur propterea, ac in Domino Sodales omnes obsecramus,ut in mortuis sepeliendis frequenti comitatu conu

niant, & sic inter se pietatis ossicia dividant ,ut opus misericordiae, Deo gratissimum ad minus duodecim statis diebus exercere possint:quod si

in x ' in

126쪽

lebri Mist.

in hoc, & in Processionibus cotumaces fuerint, ea poena plecti volumus, quam Sodalitatis constitutiones eisdem comminantur. S. Decedens aliquis, nulla facta sepulturselectione, in sepulcro maiorum suorum, si habeat , tumulatur; alioquin sepeliatur in Ecclesia Parochiali: Peregrini autem, & aduens in Ecclesia Cathedrali recondantur, iuxta consuetudinem a.

g. Io. In omnibus Ecclesijs Parochialibus tres ad minimu habeantur mortuis sepeliendis Caues, seu commoditates s una scilicet pro Parochis , & earumdem Ecclesiarum Rectoribus ;altera ad recipiendos pauperes ; Tertia pro infantibus baptizatis. Noui tamen tumuli non sdificentur, absque nostra licentia : & numquam fiant in Choro , aut intra fines maioris Cappellae, aut prope Altarias sed os sepulcrale ab Altarium scabello sex palmis distet.

g. II. sepulcra Omnia accurate obserentur, ne Atorem exhalent. cureturue, ut neque lapis, neq; anulus ferreus,neq; aliquid simile emineat supra Ecclesiae pauimentum. S. I 2. Sacra Cimeteria semper clausa retianeantur, neque in eis pateat aditus deambulantibus , alijsq; profanis actionibus t & se semper purgentur, Vt nec arbores, nec vites,

127쪽

Mῖ nec herbi, nec citera, quς loci sanctitati, ac religioni repugnant, in Caemeterijs aspiciantur. S. I 3. Caveant Parochi, ne in loco sacro sepeliant, vel sepeliri permittant illorum cadauera, quae secundum Pontificias sanctiones in eo humari minime licet, alias poenis subiacebunt, a sacris Canonibus impositis, alijsq; arbitratu nostro infligendis. S. Iq. Postremo nec Canonicorum, nec ali rum Ecclesiasticorum corpora extra Cathedralem Ecclesiam sepeliri volumus ; absq. nostra licentia,mandantes, ut in reliquo,ad impensas funerales, & sepulturas spectantibus in hac nostra Ciuitate seruentur, quae peculiari edicto, in Sacristia Cathedralis Ecclesiae assigendo a Nobis praescribentur.

De Sodalitatibus Laicorum

CAP. XXVI.

DEploranda est temporibus nostris Sodalitatum conditior raro enim accidit, ut Confratres cu ea unanimiter conspirent voluntate,qus in animarum salutem,& Religionis incumbat augumentum, prout ad hoc quaelibet a Maioribus nostris suit instituta Societas opera

128쪽

vacant: Processionibus interesse nonnulli sacco crubescunt: & aliquando ipsarum Sodalitatum bona , S. prouentus tanta incuria administrantur, ut Oriciales hominum potius, quam Dei negocium prae oculis habere, non sine maximo animarum suarum detrimento, videantur. Ea propter cupientes Nos tot ingruentibus quotidie malis, & corruptelis opportunis occurrere

prouisionibus, ac remedijs: In primis iubemus, ut nullε deincςpsConfraternitates instituantur, absque sedis Apostolics, aut nostra auctoritates habeantq; singult Societates Regulas proprias, a Nobis confirmatas, in aliquo patenti loco

expositas; ut omnes Confratres eas sepius inspicere possint, & diligenter obseruare. S. I. Sacco Cosratres indutos arma gestare, aut in oratorium sine sacco in serre, Omninb prohibemus. Qui verb, ubi Constatres ad tractanda Sodalitatis negocia congregantur , arma portare ausus fuerit, ipso facto incidat in ex comunicationem, Nobis reseruatam. S. a. Commessationes, & compotationes inter fratres Societatis expensis nullo modo fieri

volumus, sub poena priuationis ossicij ipso facto, vel a Sodalitate exclusionis.

129쪽

I3 g. 3. Caudant Sodalitatem, Montium pietatis, Hospitalium, aliorumq; piorum locorum Praesecti, siue ut yulgb dicuntur De putati, aut Deposita rij, ne ex redditibus, vel minimam rem sibi accipiant, nec ad tempus, vel frumentum, vel pecuniam in proprios usus conuertant, etiaanimo, quandocumqs opus fuerit, restituendi, sub paena ex comunicationis, ipso facto incumrenda,& Nobis reseruata: Ite abstineant se Oss-ciales omnes ab illis expensis,quq aut pro supe fluis notari possunt, aut supra ipsarum Societatum sint facultates,ne Deo, & Nobis etiam hinius rei rationem reddere postmodum cogantur. s. q. Nullus vel Sacrista, vel Prior, aut cuiuslibet sodalitatis Syndicus facultatem sibi imposterum concessam existimet in ligis eiusdem societatis annotandi, aut ad eam arcessendi aliquem, qui prius legitimis Confratrum suffragiis ,&consensu, iuxta Sodalitatis statuta , approbatus non fuerit;alias huiusmodi annota . tores ipso facto officio snt priuati, & sic Con- fraternitati adscriptus , eiusdem priuileg ijs munime gaudeat. g. s. Bona, ad certum usum Societatibus re licta ad alios usus no conuertantur; & bona stabilia nulli ex Constatribus, vel alteri, primo, aut secundo consanguinitatis gradu alicui ex

130쪽

sodalibus copulat s, locari possint, sine nostra speciali licentia.

S. 6. Inter Confratres nullus, ad ossicia Societatis exercenda admitatur, qui vel pecunia,CAE M. SQcietati quacumque ex causadiol. i. p. debeat; habeantq; Sodalitates omnes Inventatarium bonorum tam mobilium, quam stabiliti, Minio. cuius exemplar adamussim, & integre, uti supra

de pijs locis statutum est, confectum, in Archiuio Episcopali semper asseruetur, sitq; prscipua Vicarij generalis nostri cura,vi huiusmodiConis stitutis, quoad Inuentaria conficienda,& Cancellario nostro stato tempore tradenda, executioni mandetur. S. I. Nulli umquam Sodalitati eleemosynas publice quetritare liceat, nisi facultate a Nobis in scriptis impetrata, & singulis quoq; ann is renovanda.Qui Verb eleemosyni a Societate pauperibus sunt erogandae, curent ij, ad quos spectat,ut vere egenis,& miserabilibus personis distribuantur; qu bd si secus Parochi fieri u iderint, id Nobis statim significent. g. 8. Vestes pro usu Societatis, quas Saccos vocant,apud se domi ConfratreS non retineant; sed in Societatis communi loco, ut unusquisq; opportuno tempore eis uti valeant; & qui a Sodalitate abierint, vel eiecti suerint, eas Sodalitati

SEARCH

MENU NAVIGATION