장음표시 사용
5쪽
DE RATIONIS ET EXPERIENTIAE FINIBUS REGUNDIS
IN PHILOSOPHICIS PROVINCIIS, DEQUE LEGITIΜo UTRIUSQUE CRITERII USU IN NATVRAE SCIENTIA COΜPARΛNDA.DISSERTATIO
Sub PRAESIDIIS IA. GVALBERTI DE SORIA
7쪽
Olenda sane mihi videtur praestantissim v.
Ium Disciplinatum Conditio. Mechanicas Artes non nisi Artifices tractant : de dissicillimis vero ingenuisque disciplinis scribere solent, qui legitimam ipsa tum pertractandarum Methodum
aut plane ignorare, aut non satis tenere vi
dentur . Hinc passim pro inconcussis Thesibus Hypote ses , pro Rationibus Conjecturas , pr que itionum Solutionibus Ariolationes, pro Ueritate Opinationes venditant ingenuarum Facultatum Scriptores . Una Mathesis a communi hac pernicie immunis extat; Neque id quidem humanae Rationis imbecillitati , & vitio tribuendum cit, sed Hominum. Quamvis enim nousemper also qui vel tenere quaesitam Veritatem possint Mortales ; in hoc utique peccant Auctores , quod , ubi intia verisii nititudinis fines versari nos cogit humana Conditio, quod maxime probabile est , non inveniant quamvis
N pollent & deberent , & ubi Veritatem
ipsam veluti manu comprehendere valerent , eam tamen non assequantur , quia non rite
sapienterque ipsam inquirunt a Semitis , per quas eundum eis et set , perperam & inconsuli ci declinantes. In fortunium hoc, si quam aliam, Naturae maximδ Scientiam labefactat , vel hac nostra aetate , quae de Naturalis Phylosophiae Studiis pecu hari quodam jure glO
8쪽
etiatur, & Critici Saeculi laudem nomenque adsectat : Quamobrem neque injucundum neque inutile arbitror disserere de Rationis, ct Experientiae Finibus regandis in pbylosopbicis Provinciis , deque legitimo utriusque Criterii usu in
Atque ut a Legibus , quae Universalem. Physicen moderari debent , exordium sumat oratio ; illud imprimis conficiendum comprobandumque est, a quo certa & explorata Scientia Cosmologiae Universae omnino pendet , nimirum nullam Cosmologicam Thetim , quae singula quaeque corpora comple ctatur, amera nudaque experimentorum auctoritate Ullo modo colligi posse , & inconcus Io veluti fundamento sentilibus observationibus inniti ;quamvis ipsae quidem, & sibi invicem conis sient, & numero utcumque plurimae in idem collineent. Quam quidem Enunciationem , misi paradoxam , ne dixerim absurdam , Phylosophi ferh omnes censeant , certissima ea tamen maximique momenti mihi essu videtur .
Enim verb id unum, & nil praeterea , evincunt Experimenta , quod ita ea se habeant , quae Observationibus, & Experimentis subjiciuntur , ut ea Observationcs ipsae,
9쪽
Experimenta ostendunt; rem scilicet monstrant in peculiaribus illis subiectis , in quae Observationes, & Experimenta cadunt, dum interiin Ratio , & Caussa rei abdita latet, & involuta : Ignota verti ratione, & caussa iei quis
citra temeritatis notam pronunciare Potuit , ea , quae Experimenta evincunt in peculiaribus subiectis, circa quae versantur , vera ae
que ele de innumeris illis , & propemodum infinitis corporibus , quae vel nimis remota , vel nimis exigua, vel intra Telluris viscera latitantia , explorari a nobis directis Observationibus omnino nequeunt e Nonne a tutilliinmis , & numquam sine rectae Rationis perverso ne violandis Dialecticae legibus , turpissimh, &toto Coelo recedit, qui a peculiaribus ad universalia convolat quasi per saltum , &quod verum dc plutibus est , id aeque verum de omnibus albitrari quis potest, nisi de
Attamen nimis frequens occurrit in Veis terum , & recentiorum Phylosophoruin monumentis illegitima haec, & perversa universalium Thesti in conficiendarum Methodus, im-mb usque adeo Dialecticarum legum sese hostes demonstrant, ut eos veluti crimine damnent , & quasi violatae rationis insimulent . qui Cosmologicas Enunciationes alia meth -
10쪽
do . quam experimentali conficiunt. SIngulis
feth periodis inductione utendum esse crepant ad Theses universales conficiendas , & passim
pleno ore Clamant , non excogitandum , sed observandum ella, ut certa, & generalia Effata ab ipsam et Natura edocti colligamus. Ergone rectam, fecundam, & si Detin nos a met , unicam inquirendae inveniendaeque Ueritatis Methodum in rebus physicis appellabimus , angustissimam in complerissimamque inductionem pro exquisitissima, & numeris omnibus absolutissima alsumere ρ Neque nisi angustissima , & incompletissima esse potest experimentalis inductio, ab hominibus instituta, qui
quamvis corpora universa, quae sens bus sese monstrant, immediatis observationibus explorarent , & experimentorum Iudicio subjicerent quod nuspiam faciunt Tmquc facere quis usis
piam poterit); Attamen licet facerent, quid nam tandem fecisse se dicere jure possent, quid invenisse , nisi hoc unum, quod corpora illa singula , Observationibus Experimentisque tentata , in hoc illove attributo aut proprietate re ipsa conveniant ρ Verum quid inde pPraedita ne idcirco erunt eodem illo attributo , eademque illa proprietate affecta pronunciari debebunt caetera corpora universa , quorum numerus infinitecuplus est eorum omnium, quae humanis Experimentis occurrunt ρ Fieri