In funere illustriss. et excellentiss. principis Caroli Barberini generalis S. Ecclesiae ducis, et S.mi D.N. Vrbani 8. fratris oratio Vincentij Doni e Soc. Iesu habita Romæ in templo sanctiss. Trinitatis conualescentium, & peregrinorum ad pontem Xist

발행: 1630년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

i iv CT VOS AM per haec tempora pompulorum e diuersis partibus in Italiam

confluentium dissensione subortam bellorum tempestatem, credebam equidem, Galliae citerioris incolis non parum allaturam incommodnat huic principi gentium Vrbi,& tutissimo periclitantium populoru asylo acerbum adeo, quo tenemur, doloris sensum parituram esse,sunquam in animum inducebam meum. E viuis tamen

ereptum, hoc est ex huius corde Vrbis abstractiam , lugemus principem optimum CAROLUM BARBERINvM, cui aequius multo fuisset, ob Italicae pacis procurationem tanta prudentia, tanto labore susceptam uiuo gratias, quam mortuo acerbissima haec, debita quidem gratae mentis obsequia,sed ingratae mortis monumenta persoluere . A potentissimis enim exercitibus agitatam Italiam,dum ille pol thabitis am- .plissimae domus delicias, ac commodis a complexu propinquorum, natorum,excellentissimae Coniugis & quod illi facile perpessu grauissimum fuit, ab aspectu distractus Beat mi Fratris summo ingrauescentis aetatis periculo,& diffficilioribui anni temporibus optata pacis laurea donare contendit, remit ipse quidem felicissimam, ac suis debitam laboribus inetam; nos vero ab aduersa fortuna inflictae calamitatis insanabile vulnus accepimus. Ita nobis olea, quam sperabamus, degenerauit in cupressum, ad quam lugemus. O spestillacest o irrita mortalium votato infidum blandientis for- , tunae vultum i verum inanis hic tumulus,& copactilis moles undique succensis facibus animata, tot quasi linguis a

A et monet

3쪽

monet me ossicij mei. Siquidem quam illiberaliter ei gratias

agere videam , si ad luctuosum hunc muti cineris honorem ninil addijcias: si extincto corpori luculentum extruas tUmulum, animi vero laus, virtutum q. memoria sit in obscuro Evideo has partes esse dicentis. Funeris enim apparatus, sepulturae conditio,& sepulchri constructa moles extinctis cineribus eriguntur: laudatio vero in ipsis hominum pectoribus

solidius marmore .cere perennius, nullorum Iniuria temporum collapsurum extruit animo monumentum . Lucent hic sepulchrales tedae, illic arteriarum virtutum faces accenduntur. Hunc itaq; tumulum amantissimi Principis memoriae in auditorum animis erecturus , non generis nobilitatem supra quingentos repetitam annos; non maiorum laudes, & praeconia, quae integram sibi vindicare possent orationem, velut alienas in hoc fu nere faces exponam; sed Proprijs succensam virtutibus , suo splendidam lumine itinc brem pompam breuissima oratione designabo. Quandoquidem cla rum hoc natalium lumen a maioribus accensum . nisi tuis enutrias si idoribus, apto velut alimento,aut tibi lucem negabit in te extinctum,aut generis lux umbra in degeneri polleritate proijciet. Indociles pueritiae annos (vt hinc ducam laudis, luctusq. principium quibus innocenter erramus, praetergressus CAROLvS BARBERINVS primum, quod affulsit rationis lumen ad egregiam , quam a natura susceperat indolem illustrandam conuertit: ijsq. animum & pietatis, ta liberalium disciplinarum studijs excolendum statuit, quibus, totum reliquae vitae cursum Deo aeque, atq; hominibus gratus posset inoffenso pede conficere . Cognouerat nempe, ceream illam aetatem facile posse in quamcunque sormam ecfingi ; si vero obduruerit, ut diuina tellantur oracula, frangi

posse, ab imprella semel imagine diuelli non posse.Sic arborum

4쪽

nim tamos, quos molles, ac teneros in quam eumque partem facilis versat manus, robustiores vis nulla ab annosa cur-uitate detorqueat. Sic parua magnorum initia fluuioru qua/qua velis, nullo negotio flectas; aucta vero, ac tumescetia invitis urbibus, atq; prouincijs ruptis populorum sudore praestructis aggeribus, qua libet, luctuosum aliis , lpatiosum sibi

aperiunt iter. Quamobrem tanta cura, tantaq. constantia CAROLus bonis artibus iuuentutem instruxit suam, ut crucris admiratione, filicillima sibi compararet recte, sapienterq. in posterum vivendi facilitatem. Quid vero mira si in virtute consenuit,qui iam tum puer aevo, senex moribus fuit,& in eius annorum vere dictorum, factorum q. maturitas aurum nabati Qua industria, qua vigilantia periculosiores florentis aetatisi annos occupare contendit, ne otium In turpe, ac

flagitiosum, uti selet,degeneraret negotiumr id vero quanta sit selicitate consecutus, praeter caeteros illius gloriosi laboris consortes,& aequales,te in primis Sapientissime, atque Opti. me Pontifex vRBANE testem appello, qui quo sanguinis assinitate propinquior, eo studiorum , atque virtutum similitudine in ea aetate coniunctior, individuus comes fuisti: tu ex ista, quam obtines, cortina veritatis, eo sanctior Appollo, quo verior petentibus nobis ede responsium, quod nobis erit oracula: testare,ad publicu instruendu iuuentutis exemplar, pationibus uniuersis hoc populoru compendio comprehensi, qua animi temperantia, qua firmitate propositi iuuenilem aetatem per dulcissima subdolq voluptatis inuitamenta, per suauissimos fallacium Syrenum cantus integram, atque incolumem honestatis, ac pudicitiae s imma cum laude tra- uxerit . Aures quippe non cera ad aurae calidioris afflatum liquescente, ut de sagacissimo Gramorum testatur Homerus, d lapientii limis tum Christianae, tum etiam veteris phalo.

5쪽

, sophiae praeceptis obstruxit: quod si fecisset ille, nunquam Syrenum cantionibus tam feliciter elusis, deinde, vel apud Calypso suauissimis lenocinijs, vel dulcissimis apud Circen

carminibus infeliciter aures, animum q. submississet. Tanta fuit praeterea in ea aetate, modestia, ut non solum parentes, ac praeceptores obseruaret, sed etiam fratres, eosque, vel natuminores carissimo beneuolentiae vinculo complecteretur, & icoleret. in quo illud habeo narrare, quod iure maximam sibi vindicet admirationem; singularem scilicet eum se inperhonorem MAPHAEo supra caeteros detulisse ; quasi consequendum ab iso postmodum summum inter mortales dignitatis fastigium animo praesagiret, atque ab illa iam tum Aurora veneraretur huc Solem. Nisi sorte dicamus, eas animi dotes in X APHAO ab indiuiduo comite in tenera ea aetate fuiste deprehensas, ut ad tantae Personae munus cum

dignitate sustinendum praeter maturitatem e ii iis nihil illi deesse videretur. Quid de acri, velociq; dicam ingenio quod politioris litteraturae, amoeniorumq; Musarum studissexpolitum reliquis disciplinis liberaliter ornauit, sapienter instruxit, erudiuit laboriose, informauit egregie . Quid

Poetarum volumina commemorem, quorum multa dicitur memoriae commendasse F Quid Mathematicorum regulas EQuid Philosophorum opiniones, & dicta Quid iuris prudentiae leges, atque instituta Quid tam varia rei militaris praecepta P de quibus tam erudite disrutabat, ut in gremio pacis natus, atque adultus, clypeos habu Ille pro cunis, vexilla pro fasciis, ta pene pro lacte sanguinem dici possit.

Haec vero multiplex eruditio , quo magis mira , hoc nainus vera videri posset ijs, qui famae rumoribus, atque ostentationis specie potius, quam solida rei veritate ducuntur; non tamen ijs crit nouitate mirabilis, quibus CAROLs singularis animi

6쪽

animi temperantia, atque moderatio nota iam suit. Plura enim scire, quam loqui studuit: animum magis, quam inanem popularis aurae gloriam pascere curauit: & sibi sapientiam, non alijs admirationem quaesiuit. Eloquentiae siquidem Romane pronunciantis oraculum est, sapientem raro,&nonnisi res postulet,sapientiam expromere. Tantum impendit operae, ut iuuentutem ingenuis moribus, ac liberalibus disciplinis imbueret, quo viam virtutis adolescens ingressus, nec senex ab ea recederet. O praeclara sapientiae studia annos antegressa non ingenium t o immaturae aetatis matura consilia i o praecoces castissimae iuuentutis fructuatam ipto sore prodeuntes.Non tamen hic, Auditores, tantae laudis terminos sibi praescripsit CAROLUS BARBERINvS. Si quidem quas in se optimam expertus fuerat institue dae iuuentutis disciplinam, tradidit postmodum quasi per manus liberis tuis . Nam feliciisima, & se parente digna prole donatus a Caelo, qa vigilantia,eoq; animi ardore optimis moribus illam studuit informare, ut iam tunc, non priuatae domus, aut domesticae familiae, sed prouinciarum , atque regnorum dominatricem eam designare videretur . Et qui, ut paulo ante dicebam, sapientum praecepta tam diligenter

euoluerat, nouerat quanto verborum , ac sententiarum

pondere praecipui humanae sapientiae duces Plato,d: Aristoteles in suis Principatibus,ac Rebus publicis optimis legibus

informandis edocendae pueritiae curam commendarent,

dum in hoc uno sitam elle Regni felicitatem assererent. Quam instituendae semihi curam adeo complexus est CAR Lus, ut felicitatem illam ab Euripide summam in parentibus habitam ad communem Christianae Reipublicae utilii rem perscctissime sit consecutus ; optimam nempe,ac - instructam disciplinis prolem: ex Dei namque loquen

7쪽

stis oraculo filius sapiens gloria parentis appellatur ;& me

rito ; nam parentes animum filiorum a Deo solo formatum sapientiae stud ijs informantes, hanc etiam & nobiliorem eorum partem videntur sibi quodammodo vindicare o tuas hic etiam verissimas voces suauissime Pontificum siancti ili- me Poetarum URBANE, quibus post intcgerrimae vitae prT-cepta callislimis vers bus illigata subiungis: Haec frater aequis CAROLE moribus

Imbuta Troles audiate integra Nil mente maius et pars paterna Sortis erit satis ampla mirius .

Hoc nempe natis ille reliquit ampli ilimum & pulcherrimum patrimonium. illud etiam tacere non polium , quod a sapientillimis viris crcbris usurpatu sermonibUS audiui: maximo videlicet, Optimoq; Pontifici RBANO i i i, si quid praeter eius Virtutes ad supremum dignitatis omnis, honorisq; fastigium ascendendum accessit extrinsecus, Optimam suille jn fratris silijs institutionem pci spectana. Ficri nempe qui poterat, ut ex ea domo, in qua tanta domestica familiae disciplina viguisset, non salutaris etiam hi d ii de comprobauit euentus) bene vivendi forma toti terrarum orbi proficisceretur Z ut propterea merito dici pollit CAROLvS fuisse hac ex parte Eber felicitatis suae . Nerum quando supremam hans fortunam , quae illi postremis annorum spatis sarrisit, attigimus; quis est, qui singularem illius animi modestiam, ac temperantiam in tanta potestate rerum omnium non admiretur Non est sane difficile nauem prope littus ad lenis aurae spiritum moderari: at in altiori pelago, ubi secundioribus auris vehementius as antibus vela turgescunt, quam arduum , quam laboriosum non totos captare ventos, & incitat illinii cursus vim , impetumq; non

8쪽

siquid In mediocri rerum temperie quis temperate non vi-uat Z At modum ponere fortunae, sine modo blandienti ; de

altissimis montium verticibus insistere, nec ventis quati, eam vero incredibilem mandam animi dixerim et se constantiam. Nulli, ut aicbat ille, nec ipsi fere sapienti concessum, animum secundis rc bus elatum deprimere,& publicis, atque praecipuis euectum honor bus priuatae fortunae personam sustinere . Qualis hic mihi profecto naseitur ad

laudandum seges uberrinia ab ea animi temperantia, ac aequabili vitae tenore , que CAROLus ab utero matris acceptu aetatis reliquo cursu iam in prosperis, quam in aduersis rebus inuiolatum semper ad mortem usque seruauit 3 Constantissima si quidem mentis acie fulgorem illum, quo obtunditur adeo. mortalis Cbtutus, aspexit inuictus; verissimo docens experimcnto, non magis magnanimam auium Re.ginam, quae odo lentis impetum lucis immotis palpebris excipere solet impune, iure supra caeteras obtinere principatum, quam inter mortales ex eloquentissimi Isocratis dicto sapiente hoc uno ab ignobili tui ba secerni, qucd utriuiaque sortunae motum serat immotus. Et quoniam ita sipientissimus mundi fabricator, det custos Deus decreuit, ut risus semper aliquo dolore misceatur , in tanta etiam selicitatis siluentia aduersis rebus fuit exploranda mens CAROLI. Bellorum incendia principum dissensione succensa non parum illius animum vexarunt publicae magis, quam priuatae quieti consulentem . Varia, & sapientistima de pace consilia a prouidentissimo Pontifice suscepta, fuerunt rerum acerbitate rescissa . Quid faceret in tanto fluctuantis italiae turbine

quissimus pacis interpres, sequester litium, atque dissidiorum URBANv, y spretis priuatis commodis, & dulcissimo quo in carissimum fratrem amoris vinculo tenebatur adstri.

. . . eius,

9쪽

ctus, CAROLm ad se vocari iussum sic alloquitur. Vides fra- ter amantillime, quq pugnatium principum , ac populorum

procella superimpendeat. bellorum apparatus, ex te rarii nationum aduetus, dissiciles tractandq pacis,concordisq;conditiones vides. Regum, ac Dynastarum mentes ad consensionem adducere iamdiu omni ope curauimus. Vnum superesIe visum est,extremum extremo malo remedium,ut tacum sapientissimo filio Card. ANTONIO,quos tanta sanguinis,&beneuolentiae coniunctione complectimur ,& quos nostrae mentis interpretes clegimus, propius bellicos eos tumultus aspiciens omni studio,atque industria sedare con- tedas. Et quoniam nos illuc vobiscum accedere muneris nostri cura non patitur, proficiscentes vos sequemur auctoritate. Quid hic dixisse CAROLVM creditis Auditores ' An tractandaru reru difficultatem,an longitudinem itinerum,an

temporum asperitatem,an quo confectos anti . n acerbam

in ea aetate a domesticis,atq; propinquis auulsionem obtendit , ut alienis illis, ac periculosis negotijs securum domus suae otium anteferret E Fecisset id aliquis sortasse, qui publici muneris fructu sinae, non alienae studeret utilitati: Iri ille qui unam gentium,ac populorum pacem in rerum administratione spectabat, posthabuit quicquid commodi, atq; hon ris secti soletasErre tanta in urbe Romana potestas, atq;hilari vultu, mente constantissima demandatum sibi munus hac serme oratione suscepit. Expeditum animum gero ad quodcunq; me destinas Pater Beatissime. utinam vires animo pares aeque expeditae sussiciant. Si quid tamen ijs deest, mandata supplebunt tua : si aliqua mihi sit perueniendi

spes, quamuis nulla reuertendi, non recuso, quominus, vel extremo spiritu, si quam opem Italiae Rebus afferre possim,exPeriar. Laetus occumbam, modo mecum tumultus, ac dis sensio-

10쪽

sinsones intereant,& accensa bellorum incendia meos redigantur in cineres . Nunquam iucundior mihi vita quam sic extincta Mortis tenebris libenter oculorum lumen occludam; si optatam pacis lucem populis, ac gentibus aperuerimi prius. Extrema haec qias, velut hyems annorum, interibit hiscite, si placidi istinum concordiae ver italiae parturiat. Quapropter cum ingentem pecuni*summam ad consti uendum Ereti in oppido templum Deo des mauerim, Beatitudinem tuam oro, ut pio huic operi & primam, & vltimam admoueat manum,quando id mihi a CVlo negatum iri prospicio.

Sic ille obitus sui tempus appetere nescio qua praesensione diuinans responsum Pontifici dedit, & Bononiam iter instituit,quod illi viam patefecit ad Caelum. Ibi namq; dum ille grauillimis, ec id publicam Christianae Reipublicae utilitatem spectatibns negotijs implicitus summa industria, & vix

in ea ferendis aetate laboribus, communem agens italiae cau-am,spem sum m in omnium animis componendae pacis saccenderat,in ipsa cura, & meditatione obeundi sui muneri , proli dolor,excessit e vita. Heu fugax umbra prosperitatis heu risus fortunae fallaxi sic illa suum pertinax ludum tu.dere, mortalium spes elusit. Tu vero,optime Princeps,a con-

stantissimis hisce ludentis felicitatis motibus euectus in ster-pum felix i,quo te tua pietas,quo exachq vitS cursus,quo Cq-lum vocat. Agitanti pace inter mortales Sterna pax enituit nescia discordiarum. Aedem Deo in terris erigere cogitanti sempiternum illud templum aperuit Deus, ubi velamine quocunq; rescisso infinitam illam, ac seliciisimam naturam pie licebit adorare, beateq. contemplari. Roma vero, licet vltimum abeuntis spiritum non exceperit, excipiet tamen tui memoriam,alteq consepultam vivo sui pectoris tumulo laseiu vivere concedet,quadiu Roma ipsa cor Urbiu vivet,

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION