장음표시 사용
3쪽
S. P. D. V Irorum doctrina, atque eruditione praestantium episto.
lae ea sunt utilitate, eoque ad humaniores litteras exornandas adjumento, ut ex his dumtaxat discas earum incunabula, progressus, adminicula, omnia denique praesidia , quibus excitatae se se sustulerunt, di ad hanc, quam videmus, amplitudinem adsurrexerunt. Hinc Viri Cl. , di in omni eruditionis genere praestantissimi optime de Republ. Litteraria se mereri crediderunt , quod Erasmi , Scaligeri , Casau boni , Grotii , Salmasii , Vossii , aliorumque heroum doctrina inlustrium epistolas ediderint. Sed quo magis ab his, quos diximus, Viris Celeb. elaboratum est, ut epistolas illorum , qui postremis duobus saeculis inclaruere, in dias luminis oras producerent; eo magi S cum tineis blactisque luctari, atque in Codd. MSS. eas delitescere passi sunt, quae a renatis in Italia litteris ad annum Is OO. ab iis scriptae fuere, qui languentes Musas, ac prope intermortuas penitus ab interitu vindicarunt. Cum itaque earum utilitatem, atque praestantiam pro ea qua pollet floretque eruditione Laurentius Neheus secum ipse cogitaret, multaque ad historiam tam sacram, quam prophanam spectantia ex his hauriri posse perspiceret nullam haberi rationem adeo indignatus est , ut industriam , sedulitatemque suam tanto molimini devoverit, seque ad amplissimam
4쪽
earumdem epistolarum syllogen concinnandam accinxerit. Itaque cum eae vel in MSS. Bibliothecis adhuc delitescant, vel superio. ribus saeculis excusae sint, sed adeo raro obviae, erroribusque praeterea ita obstitae , ut vix aliquem sensum elicere possis; hinc ille in editas ex Bibliothecis Florentinis hoc deliciarum genere locupleti stim is nunc primum eruit, vetustas vero, recentesque editiones ad fidem Codd. MSS. castigavit , multisque epistolis nunquam editis auctas, praevia Auctoris Vita ex ejus operibus synchronisque Scriptoribus concinnata meis sumptibus recudendas cura bit. Accedent ad haec perbreves animadversiones, quae quantum fieri poterit lucem afferent historiae illorum virorum, ad quos epistolae scriptae sunt. Porro unumquodque Volumen tribus quibusque Mensibus absolvetur excudeturque nitidissimo Caractere , maximaque charta formam, ut a junt, octavi exhibente; primumque jam typis describitur, & ineunte Ianuario prodibit, ubi Libri epistolarum Leonardi Arretini exhibebuntur ad fidem octo Codd. MSS. suppleti, ac castigati , di plusquam nonaginta epistolis, quae in postrema editione Fabriciana anni 172 . desiderantur, auctiores; & si has tibi non displicuisse deprehenderimus, reliquae deinde sequentur. Quae cum ita sint, universos harum deliciarum amantes adis monitos velim, ut si quam in pretio utilitatem percipere cupiant, symbolam suam ad hanc provinciam perficiendam praecedenter conferant, quatuor Iulios hoc Mense, vel proximo Decembri exsolventes, eandem pecuniam tribus quibusque mensibus praecedenter soluturi, antequam quodcumque Volumen in publicum prodeat. Illis vero, qui nobiscum Societatem non inibunt, sex
Julii pro unoquoque Volumine , exsolvendi erunt, idemque solvere debebunt ii , qui etsi nomen suum huic operi subscripserint, Volumen tamen, quod passim prodierit, duobus saltem mensibus
post editionem non acceperint, accipiendumve curaverint. Sed ut operis seriem, atque ubertatem aliqua ex parte cognoscere possis, nonnulla praestantiorum Auctorum nomina tibi
ob oculos exhibuimus idque eo consilio , ut si quid habes, quod in rem nostram sit, candidus publicae utilitati impertiare. Vale.
Leonardi Arretini. Colucii Salutati.
Petri Delphini. Poggii. Francisci Philelphi . Pauli Hyvani.
5쪽
Iannotii Manetii. Aeneae Sylvii. Jacobi Piccolominei . Francisci Barbari. Nathaei Palmerii. Mathaei Bossit. Antonii Panormitae. Candidi Decembrii. Leonardi Dati. Bartholomaei Scalae. Antonii Campani. Gaspari ni Barrigit. Guini forti Barrigit.
Angeli Politiani. Marsilii Fici ni. P. Pauli Uergerii. Mapha et Vegii. Marrassii Siculi. Iacobi Angeli.
Κyriaci Anconitani. Nicolai de Leonardis . Guarini Veronensis.
Leonardi Iustiniani. Philippi Redditi. Io: Aurispae.
Saxoli Prat ensis. Francisci Ocae.
Alphon si Regis Lauri Quirini .
Caroli Arretini. Flavii Blondi. Andreae Contrarii. Io: Lamolae . Francisci de Fiano . Bartholomaei Fontii.