장음표시 사용
5쪽
Quae P i sis habita est in Exequiis
7쪽
I quanto vos in tu ctu &squalore esse
ammaduerto propter incredibilem dolorem , quem ex acerbi sisima CO-s M I MEDICIs Magni Hetrusco rum Ducis morte accepistis; Ciues; tantam ego ad dicendum vim ac facultatem conferre possem: non dubitarem me esse cunctorum expectationi desiderioque cumulatissime
satisfacturum. Ex quo illi prudenter egisse Viderentur; qui mihi homini, quamquam fortasse aliquantum an dicendo exercitato, sed tamen tam incredibilis iacturae magnitudine vehementer commoto tantum oneris hodierno die imposuerunt. Efficerem enim prosccto, ut nulli, neq; vobis ad lugendum caussam iustiorem accidere: neque cuiquam ad dicendum argumentum copiosius osserri potuisse non saterentur. Nunc Vero cum mihi in hac rerum acerbitate versanti tum mentis acies, tum ingenium ipsum, exiguum illud quidem,& voluntati minime par hebescat
& langueat, eumque. vestrum Omnium moerorem esse
Vadeam, quem nulli Oratores quamuis omnibus Eloquentiae laudibus affluentes ulla verborum copia vel aequare, vel consequi Valeant, nihil plane reliquum est, quamobrem ego quidem confidam fore, ut in hoc ipso argumento tractando talem me praebeam, qualem non modo vos existimatis, sed etiam res ipsa postulat Quis enim dicendi usu tam exercitatus est, quicum, non dicam in communi totius Hetruriae luctu,
sed priuatim in suis suorumque Ciuium lachrymis sa-
8쪽
cundus esse possit, idem etiam stupiditatis atque
ita anitatis nomine accusari non debeat, & a communi caeterorum omnium sensu plurimum abhorrere non
videatur Neque enim qui vere atque ex animo dolent, dolorem 1psi suum satis commode dissimulant: aut si quado accidit, ut temporis caussa dissimulent, animus tamen in lugendo occupatus, dum ipse cum aegritudinis acerbitate ac magnitudine quasi luctatur, mirat praecla re agere, nihil laudabiliter moliri, nihil, quod ab aliis magnopere commendetur, efficere &praestare consueuit. Quibus quidem incommodis ac difficultatibus plane circumuentus atque oppressus, non profitebor, Cives, meam hac orationem huius modi vim habituram este, ex qua vos ad liberandos animos Vestros a moerore, quo estis affecti, consolationem aliquam hauriatis. Neque, id ut consequar, ma
gnopere contendam, me ut benigne ac perattente auctialis . Cur enim illud postulem, quod mihi ultro ab
omnibus, quae vcsTa esst humanitas, libentissime tribui video ) Sed ea potius breuissime percurram, quorum caussa par ego esse existimo, ut dolori nostro, quem ex illius Obitu omnes capimus, grauiss1mum & vix consolabilem, non modo ignoscatur, sed laus etiam aliqua,
quod illi, quantum quidem in nobis es , indulgeamus, a caeteris gentibus, quarum ad aures peruenerat, non inuitis tribuatur. Neque hac in re tamen ita Versabor, Ut, quae alle cumque praeclare gessit, ea vobis sim in hac oratione explicaturus. Nam infinita pene cum
sint, ab Historicis potius scribendo, quam dicendo ab Oratoribus tractentur necesse est. De multis igitur illustribus &gloriosis factis, quae ad tanti viri memoriam cum admiratione & cultu recolendam mihi sese offerunt, ea seligam, quae clim breui hoc & perangusto temporis spatio satis explicate percenseri poterunt; ἔum ab eo, quod agi a nobis oportere paulo ante statuimus,
9쪽
tuimus,non aliena esse videbuntur. Non possum non magnopere mirari Veterum Poetarum sapientiam, Cives, qui cum existere interdum aliquos vidissent incredibili virtutum excellentia praei fantes, eos non homines, sed Heroas appellabant. Quod naturae quadam quasi similitudine & cognatione proxime ad
Deos cum accederent, ex Diis etiam ipsis, tametsi sabulose illi quide, at non sine aliquo tamen argumento nati esse crederentur. Sic Thetidem Achilles, Venere AEneas, Theseus Neptunnum , Romulus Martem parentes habuis e existimati sunt. Quod quidem ego factum puto, quo probabilius naturae ortum excellentis & supremae non ad homines, sed ad Deos immortales referri oportere ostenderet. Cuius praesertim virtus cum in gente quapiam altissimas radices egi siet, eaeque postea mirabili quadam continuatione serieq; liberorum & nepotum viros in administranda Repu. facile principes propagauissent, necessario essecerunt, ut huiusmodi familiae caeterorum omnium familiis nobilitate & praestantia longissime preserrentur. Qua ratione adducti veteres Graeci tum AEacidas tum Hcraclidas a Ioue: Latini vero Iuliam gentem a Venere, Caesarem Augustum ab Apolline ortum habuisse autumabant. Quin&ipse quoque Alexander Macedo cognomento Magnus, cum iuueniliter exultaret, & paulo ille quidem insolentius, quam oporteret, gloriaretur , se se e Iove natum este, Olympia-dcm eius matrem facti turpitudine vehementer commotam, tantam audaciam tantamque impudentiam
in filio grauiter accusasse, serunt : cum diceret, an ille me apud Iunonem aliquando tandem criminari non desinet ' Sciebat enim mulier castissima non Ioueni
sed Philippum Alexandri Patrem esie, &ea, quae de Heraclidarum atque AEacidarum origine, a quibustum ipsa tum Philippus prosccti fuerant, Vulgo cir-iA 3 cum-
10쪽
Laudatio ad Funebrem concionem
cum serebantur, sabulose narrari. Quod homines suae sibi imbecillitatis conscii fieri non posse opinarentur,
Vt qui satu ac natura homines essent, tantas res ipsi sine diuinitate conficerent. Nisi plane dementes suisse Veteres existimemus, qui non perspicerent quantam labem atque ignominiam Virtuti aspergerent, cum quempiam ex incestu ac stupro procreatum su i si edicerent. Sed illud sine ulla dubitato ne verum est: Heroas eos ac diuinos homines dici consueuisse, qui ex iis maioribus orti essent, in quibus non minores istae ac leuiores virtutes, sed diuinae scilicet atque heroica quae supra nos sunt, se se extulerunt. Quae quam apte conueniant in genus ac stirpem plane regiam, ex qua Medices orti sunt, qui non aperte vident, qui non ingenue fatentur, qui non libere prordicant: ii praete
quam quod in sermone omnium celeberrimo plane peregrinantur, tantum etiam abest virtuti ut faueant alienae, ut tam excellentibus vetustissimae samiliae boγnis turpiter inuidere Videantur. Nam quae domus est, quae plures effuderit in omni virtutum genere principes viros ὶ Dies me, hercule , dicentem deficiat, si cos commemorem, qui domi forisque nominis splendore maxime illustres fuerunt : si clar1ssimos ac sapientissimos ciues percenseam, qui priuati cum essent, rerum gestarum gloria, & animi magnitudine cum summis atque opulentisiimis Regibus contenderunt: s acer rimos ac sortissimos milites: si liberalissimos atque inuictissimos Duces: si maximos &castissimos Sacerdotes ac Pontifices enumerem: quorum omnium actiones&facta non hominum, sed lectissimorum heroum fuisse existimantur. Quae non eo tamen a me dicuntur, quod ad hanc huius in odi laudationem consciendam Avorum ac Proauorum imperia, magis ratus, potestates, triumphos: publice priuatimque res egregie gestas: cum maximis ac potentissimis regibus assili-