Io. Passeratij Praefatiuncula in disputationem de ridiculis, quae est apud Ciceronem in libro secundo de oratore

발행: 1595년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

obtendunt, equum Troianum paulatim introduxerint: ut semper in insidijs manserint, & in s eculis steterint, proditionis occasionem expectantes: ut ea oblata, machinam suam continuo aperuerint, armatisque hostibus hanc urbem,&totam Galliam omni genere calamitatis repleuerint. Ne vero insidias & paratam pestem caueremus, neue impendentia prospicientibus ac praedicentibus cordatis viris crederemus, obstiterunt Coroebi quidam atqua Vcalegontes, qui plures in Ilio nostro quam Laocoontes fuerunt. Et hos adhuc habemus in sinu Sinones s md hos, malum ,fuemus, aut quid bisciunt, Nisi ' necta deuorarepatrimonia At gratis docent. muta literulam, irem acu tetigeris, Gratis nocent: eQ- lque mactandi maiore infortunio, iquod gratuitis sunt mali: quanquam

12쪽

aestiuncula. vix istuc sibi persiuadebit qui eos be-

Me nouerit. Testes honestissimaramplissimaeq; familiae, quarum sanguinem pro leui docendi opella, & exiguo Mineruati, istae hirudines exorbuerunt. Testis immanis eorum censis, qui cum Regum ac summorum Pontificum opibus certat. Praeclara liberalitas, repudiare drachmam, Vt talentum extorqueast Mirum genus benignitatis, pro stipe menstrua, immens e pecuniae legata, opimas que captare & rapere haereditatessInstitutio puerorum his aucupibus

est illix. pendebunt pulchre qui ab

ea transenna turdi lumbricum p tent. Gratuita doctrina illis est pro hamo,vel potius pro reti-iaculo,quo callidi piscatores cuncta conuerrunt cum puluisculo. Stolidi parentes qui suos hs credunt liberos,eadem opera

columbas accipitribus, pullos

13쪽

vijs, & oues committent lupis. Sed quid tandem isti, per aureum funem de caelo delapsi magistri, discipulis suis tradui nihil sapere, ritus His nos, odium legum institutaque pMtrij, &, ut priscis utar verbis, imbel- qiam, imbalnitiem, impolitiam, i

parentiam, meramque cum Lauer

nae sacris barbariem: quam consulto huc inuexerunt, opinor, ut eam selidocerent. Interim delitescunt in ve- pretis nostris nitedulae, quae rem ci- lutum arrodunt: nobiscum impunὸ versantur speculatores & exploratores Philippin eius tyrannidis acerrimi satellites. Atqui discuntur apud

eos boni pudicique mores. Sane tristes cum aspicias, frugi censeas: nec ltamen si fibulam gestant, sunt Hip- lpolyti s nec si bonos auctores eui- lrant,ideo bonis placent; Gallis prae- ilsertim quibus natura sunt inuisi Do

14쪽

I raestiuncula. iliaci. Magna laus est scilicet, ac pabmarium facinus,ex hirco caprum, ex

ariete Vervecem, ac ex Verre mai

lem facere. Atque utinam fabri patribus eorum, qua parte opus fuit, perpetuam imposuissent fibulam: recta hic non deprauarent ingenia2

dum curua corrigere Videntur, nec αει ψευ ,κκυι θηράα,sucss edocerent artem mentiendi, & dolos,

quos appellant industrios. Quid autem aliud praeciperent vulpeculae, si scholam aperirentὶ Sic amant Verum hi Chamaeleontes, polypi, ac stelliones. Huiusmodi doctrinam,&hos mores, nos illis non in videmus: sibi habeant, abeantque simul cum strigibus νηM : & illuc reuertantur unde malum pedem huc attulerunt. Iampridem vasa collegerunt : profectionis signum datur: quid morantur amplius t Academia

15쪽

nostra certὸ, quae longum periculosumque morbum eorum contagione contraxit, nisi hoc leuetur vomitu, Vix vn quam conualescet. Reliquum est ut de suscepti muneris ratione pauca differam: & cur potissimum ad disputationem de Ridiculis illustrandam aggrediar,breuiter exponam. Principio in urbe,inuictissimi regis virtute ac felicitate, modo libera, libere hoc eloquar: simul atque tuto mihi ridere licuit, ridere libuit. quid facerem Z inquit Arpinas Attico, plorando fessus eram. Vescantur betis fatui:vivant insulsi quibus displicent sales:Ruri degant aetatem inter rastros & sarcula: inter ru bos sentesque, stolones ipsi, ac frutices,consenescant, quos non delectat

urbanitas. Si quis Aere quam ridere mauult, per me licet: selas caepas prandeat , solum coenet sinapi, sbiumquz

16쪽

Praestiuncuti. stumque fumum bibat:&ad tam bellum conuiuium bellos homunculos, amicos nostros, illos dico fibulatos, quotidie invitet; similes habebunt labra lactucas. Cum nobis risum ut peculiarem: natura dederit, huma

num,& naturae consentaneum putamus, ridere potius quam ringi, quod canum est & asellorum. Risus autem non solum honesta & liberalis, sed etiam sacra res est .Vt enim Vitulinae& Lubetiar, Laetitiae praesidibus, Romani diuinos honores decreuerunt: sic Risum in deos retulerunt Graeci, diemque festum instituerunt, & annuos ludos cum sollemnibus sacris ei deo fecerunt: praecipue Thessali,& exsis Hypatenses,qui veneratione cultuque γελπὶς valde celebres δ insignes extiterunt. Lycurgus quo que, seuerissimae ac rigidissimae auctor disciplinae, Risus marmoreum

17쪽

s mulacrum Spartae in delubro posuit, sanxitque ut ciues sui, militiae laboribus perfuncti, ei deo religiose supplicarcnt. Nempe sapientissimus legislator aequum putauit & utile, sicut corpora quiete refici, ita & mentes hilaritate recreari. Quamobrem rideamus&iocemur, quod sat bono modo: quando nos ab omni reprehensione & ritus Laconum, de Lycurgi tuetur auctoritas. Adstipulantur illis philosophia Zenone, quibus non satis fuit eloquentiam appellare virtutem, nisi risus & urbanitatis facultatem eodem nomine decorassent. Risum sibi comitem, Mex eo iucundum cognomen Venus asciuit, quoniam sine Risu es et Venus invenusta: ut & ipsae, quae Veneri ancillantur, sine Risu essent ingratae Gratiae. Ex animo nunquam is

dolebit cui Risus erit propitius. Ae-

18쪽

s, GPraestiuncula. quus filii Risus Democrito,Heraclito iniquus: unde fata illorum contraria : & alterius perennes lacrymae, alterius perpetui cachinni. Adfuit Risus nascenti Zoroastri, qui unus mortalium risit quo genitus est die, futurae incredibilis scientiae felici praesagio. Risus ad dicendum neces

farius, non utilis modo , vel ut languentes excitet audientium animos, vel ut infensos deleniat, & conciliet auersos. Saepe orator quae negare non est, aut defendere, tempestiuo risu& cauillatione deflectit, acalibtramittit, coniectique in se teli vitat aut retundit aciem: quemadmodum bonus gladiator, parua quadam dcclinatione motuque corporis,aduer farij petitiones eludit. Risu saepe obruuntur,vel eleuantur, quae conten tione frangi, refellit argumetis non poterant. Sic noster Tullius repetun-

19쪽

Io. Tusserui, Praefatiuncula.darum reum, & haud dubie sontem, L. Flaccum, iudicio & poenae legum

eripuit. Sie ide patronus L. Murenae, in manifesto ambitus crimine, salutem dignitatemq; tutatus est. Quid quod in bello interdum plurimum

valent risus & facetiarὶ Iocatus in Giasconem Annibal Romanorum multitudine perterritu exercitum suum confirmauit. Lacedaemonijs iratum

Regem Philippum una salse scripta placauit literula: & qui milites intentorijs regem Pyrrhum probris i

cerauerant, facete translato in lago nam crimine, e periculo capitis, regiarm iracundiae flamma euolaue runt. Nimis longum esset singula id genus persequi: Itaque finem facio, quod vereor in aurium vestrarum fastidium incurrere,& quod ista cras melius ex ipso Cicerone audietis.

20쪽

noua surrepit secta, mentitur Iesum, Dulce latrocini,s praetendens nomen opertis, Tartareis emissa vadis,1poliaria plebis In lituit, peratque Iῖos ditare latrones: Iάmquegregem pa cir simulatio dira rapacem, Semper inuncantem diduarum e Piscere praedas, Fayentem pueros or inertia pectora Puli, Vervecum in patria cramque Fub aere nati. O laruae lemures, estertilionis habetis Callantis opes, oecaecae pignora talpae..At nos, fallaces qui necpraestare sphyli Polsumus, aut Polumus, populum nec depopulari Sueuimus,aut fraudare: flo nec Pendere coelum: Qui rectum virtutis iter sitne fraude docemus, Praemia quae ferimus φ vix di toleremur in)rbe,

.m Posialpraedo togulam cui sibula nectit.

SEARCH

MENU NAVIGATION