Petro Leopoldo archiduci Austriae principi regio Hungariae, Bohemiae, &c. &c. &c. magno Etruriae duci De motu mercurii in fistula Torricelliana dissertationem Vincentius De Bartolettis Zulatti nobilis Dalmata in R. Collegio Ciconinio Pratensi convict

발행: 1777년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

eius naturae sunt, ut attrahantur mutuo, commisceantur. coalescant ita , ut vel praecipitentur, vel in maiorem massam concrescentes a subjecto aere nequaquam sustineantur, aerem ipsum reddent leviorem si autem mutuo repellantur, neque ad invicem accedentes nullum commixtioni, seu etiam coagmentationi locum relinquant, ipsis opplebitur atmosphaera, gravior prom- de Meta majori vi urgebit Mercurium. Et quoniam datus ventus ex data quadam semper spirat regione, regiones autem datae atmosphaeram vaporibus plerumque exhalationibus cujusdam dati generis oppletam conliderabamus hinc est quod datus ventus dati cujusdam generis corpuscula in datum aliquem locum plerumque advehat. Ac proinde generatim possumus adfirmare. Mercurium lierah id Q -nri stantibus dari ventis, quia corpuscula per ipsos illuc delata non commiscentur cum corpusculis ibi existentibus, nec coalescunt adeo, ut gravitatem majorem adepta descendant, sed libere potius in aere sustentata per suam ipsorum accessionem graviorem esticiant columnam atmosphaericam Mercurio superincumbentem , qui quidem inferiorem petet stationem, si dati alii spiraverint venti, qui datas soleant advectare particulas, quarum natura ea iit, ut occurrentes particulis quiete occupantibus datam aliquam atmosphaerae regionem invicem coeant in maiorem massam coalescant, ac defluant. Nil miruin igitur si Borea spirante vel Aquilone Mercurium attolli ut plurimum observamus, deprimi autem meridionalibus spirantibus

De applicatione principii sub initium propositi ad

phoenomen generalia arometri haec habui quae dicerem Phoenomen minus generali , lanomalias quamplurimas ultro praetermittimus, utpote quae non absimili modo facile possint explicari. Quandoquidem igitur vicissitu ines omnes Mercurii in Baroscopiis ex pri cipio ipso defluere, aut saltem explicari posse demonstra

22쪽

stravimus; quandoquidem principium illud unicum est

verum, in natura cxistens revera, ac generale quandoquidem Philosopho non plures stingendae sunt causae, quam quae verae sunt, phoenomenis explicandis sufficiunt concludere licet exhalationum vaporumque exaltationem atque descensum 'uacumque de causa, inuomodocumque adscendant, conveniant, sive descendant tum vapores tum exhalationes 4rincipium esse susti- ciens, ex quo dependeant alterationes omnes atmosphaerae quoad pondus, atque adeo mutationes omnes quae in Barometris observantur. Coeterum his conjecturis haerere placet, quae si minus probabiles doctis videbuntur, tentamen hoc nostrum aliis saltem incitamento erit

fortasse ut probabiliores disquirant.

Disserebat haec publice ct experimentis ope Machinae Boleianae institutis confirmando propugnabat ivra Col. legio Ciconinio ratens ViNcENTIO DE ARTOLETTis ZυL Tai Nobilis Dalmata die Septembris anno MDCCLXXVII. Hora pomeridiana Disceptationem moderavi admori Reυ. D. BENEDICTO ORANDio Florentino iv eodem Regali Collegio Publico Phi

SEARCH

MENU NAVIGATION