M. Tullii Ciceronis Epistolae ad Atticum, ad M. Brutum, ad Quinctum fratrem, cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1558년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

M. TVLLII CICERONIS

EPISTOLAE AD ATTICVM,

cum correctionibus 'Pauli Manutii.

VENJTIIS, M. D. LVIII.

6쪽

. . .

AB C LOLVM PIS AVRIVM, Leonardi, clarissis uiri, filium , egregiis

animi bonis , multisq; laudibus tuu nem ornatum , Pauli Manutis . A F. in epistolas Cic ranis ad Atticum praefatio.

ENUEFICIORUM , Carole Pisauri , non eadem omnium est MoB tio. multi , quid detur ,θectares lent,sua quidque magnitudine meatiuntur , nihil attendunt praeterea: ego potius, subus de cavis, et E quo homine detur, animaduerto ; ac, si quid in aliquem , aut in me issum collatum est gratiae, tanti soleo aestimare, quanti uidetur is, qui contulit, aestimandus. hinc fit, ut, quae 2 patre tuo, uiro sapientissimo, coecum aliis laudibus ornato, tum uero omnium , quos ego in uita nouerim, humanissimo, quae item 2 patruo,

qui nuper magno bonorum omnium maerore momtuus est, Ioanne Maria, Paphi Episcopo, excellenti non minus doctrina, quam bonitate, praediato , diuersis temporibus in meprofecta sunt officia, ea quanquam summa non fuerint, neque enim tulit occasio, neque rationes meae postularuno pro summis tamen acceperim, O earum reruυ loco duxerim, quas quipossident, beati existimantur. A. a fons

7쪽

fons enim ille , unde manarunt, amor fuit, O cum amore iudi cium , quod uterque de me habuit: quod equidem , si potero , tuebor osciis : studio certe , ominiq; prorsus cura , atque industria bonum uirum , meritorumq; memorem praestabo. quod si l

ceret ingenium cum uoluntate coniungere; ut alterum alteri responderet , O cupiditati uires K- quarentur: illustrarem beneficia uestra i ac fortasse mcerem , ut gratia mihi d uobis aliqua deber tur , gratiam persoluenti. uerum ut , hoc quidem ab infirmitate mea sperari minimeposse , non solum intelligo , uerum etiam ingenue confiteor: sic

illud facile polliceor , uereq; si mo; si quid aut iam est in me facultatis, aut erit aliquando , ijs , in quibus as due uersor , studiis partum , uigiliis,

uelle me id in omni mea uita , quantumcunque erit, seruire totum uestrae laudi , tuae presertim; quae cum a meis praeceptis, O consitus originem dux rit , exornabo eam , tanquam opus meum, quibus

potero artibus , qua licebit industria; forentemq; pulcherrimis uirtutibus alumnum distiplinae meae cum influciam, gratulabor utrique nostrum pariter , fru Iumq; amoris et studii ueteris in te mei extΗa gloria uberrimum capiam. tu quidem , mi Carole , cum tibi nasci contigerit ex ea familia , in qua semper verus honor , O stlendor uirtutis enituit , nihil debes humile cogitare , nihil angi stu . , nihil obscurum , aut inane . excelsa petat

animus

8쪽

animus tuus, ampla, si stria , plena dignitatis , et gloriar. quo tesemper 2 tua prima pueritia m

nox incitauit; quo pater tuus, cuius ad te cogitationes curaeq; referuntur omnes , assidue cohortatur ; quo denique te uocant maiorum tuorum exempla ; quorum nomina nulla dies extinguet, n&lla obscurabit obliuio . non enim ,si praesiteris ea, quΣὰ te expectantur, quae maxima sunt, nouum iutuam familiam decus inferes: antiqua renovabis , praeclaram ; consuetudinem retinebis in tua domo laudis expetenda: , exercendarumq; artium optimarum: quibus instructos , utiles fuisse patriae crines , ibi O familiae gloriosios, de tua sente multos ,si annales euolueris, inuenies. Verum, qπando te sacris addixisti, O illud ita genus complexus es, quod est totum in laudabili ratione, totum in praeclaris cogitationibus ct factis constitutum;

non te libera uoluntas , ut alios , ad honestum re

ctumq; ducit; sed, quo te primum die ad religio nem contulisti, eodem die legem ipse tibi imposuisti perpetuae continentiae; exclusi i rerum inanium cupi ditatem; uelle ad solidam laudem omnia referre , uelle summi Dei gloriam in omni uita, id es tuam salutem spectare professus es. Quare non tibi mo

nitores , quorum te moueat oratio , expectandi:

ipse te excita , ipse acue, O impelle. multae sunt propudae adolescentibus via , fallaces, obliquae, insidiosae, oculis luctandae , θecie quadam obiecta

9쪽

uoluptatis: in quibus errare quotidie uides , O l bi , ducem sequentes libidinem , non rationem , de tuis aequalibus quamplurimos . tu uiam uirtutis ingredere , plicem, rectam , apertam, principis fortasse difficilem, atque asperam , exitu certe salutarem, O gloriosam. hanc, inquam, uiam, si

gnatam, O impressam uestigiis proborum sanctorumq; uirorum ,si uis ipse tibi carus esse, se uis ipse tibi re te consulere, unam ingredere; aut, si ingressus iam es, curre per eam celeri gra2u ad ea, quα te manent, praemia immortalitatu . Haec ego pro meo in te amore singulari , uetereq; erga parentem

tuumstudio , scriptis tecum ago , qua sermonibus o liberetius agerem, O saepius,si liceret. sed, qua-do te Patavis tua studia , a quibus abduci non debes , me Venetiis mearum rerum ratio, o ualet

dinis detinet infirmitas e proficissetur ad te mea uox, his consignata litteris: quae tecum erit perpetuo , ubicunque fueris , leprosequetur, quocunque tueris . nec uero dubitaui, quin ea tibi paulo gratior esset futura, coniuncta cuim Ciceronis uoce, id

est cum ijs epistolis, in quibus cum Attico, fam liari sim , non minusgrauiter , O sapienter, quam eleganter, Ostiendide loquitur .fructum, ut θ

ro , capies ex utraque non uulgarem . ego enim , ut uelis optima, te hortor: Cicero uolentem adi reat: ornat enim eloquentia , consiliis instruit sapientissimis. distula ape in his epistolarum libris,

10쪽

libris,sermone perquam eleganti, de flatu resp. demtiis principum , unde fluunt mitia ciuitatum , de uicissiitudine fortunae . qui tibi erit, accurate legenti , sapientiae fons uberrimus . .a me uero munusculum hoc habebis , meae in te uoluntatis Osuri, argumentum . exiguum , inquies. fateor: . sed uelim syectes animum , non rem: quam tamen ne ipsam quidem debes contemnere: siquidem eiu semodi est , ut tuas , tuorumq; laudes , ὰ me , non e pressas ,sed minuam tenui penicillo designatas, simul cum bemuolentia mea cunctis gentibus pate siciat, Venet3s, D. 'LU I II.

SEARCH

MENU NAVIGATION