Elogia sanctorum extra eorum numerum, quae ab Ecclesia romana horariis precibus recitantur, epigrammatis expressa a Carolo de Aquino Societatis Jesu. Pars 1Pars 2

발행: 1730년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

s. JOANNIS Climaei.

INcolis agresti eongestum cespite tectum, Qua celso nubes vertice Sina petit: Rupe super rigida iucundum protrahis aevum 3 Horrida sola comes, sed tibi grata, quies sExigis hic calamo, longos vigilata per annos, Tradita quae chartis sunt monumenta tuis. Legiferas olim tabulas qui rupibus istis Excelso Supersim Rector ab axe tulit, Ipse salutares sacri de vertiee montis Dictavit monitus nunc quoque , Dive , tibI.

102쪽

MENSIS APRILIS

I. Aprilis.

NES Martyrum.

Epi GR. I. IMpia tergeminae spernunt dum iussa6Orores ,

Ignibus in mediis carmina laeta canunt: Irene in foedum primum sed rapta lupanar, Damna sub immunda non tulit ulla domo. Horrida non timuit flammarum incendia,postquam Vitavit Cyprias intemerata faces.

S. HUGONIS Episc. Gratianopolitani.

E p i G R. II. LEthali sternis morbo dum languidus artus,

Deficit aegroto mens tibi, Dive, memor: Quae narrant alii, ceu mutus, despicis; haeret Corde sub immemori lingua retenta tibi: Alloquia at memorem reddunt caelestia mentem IAlternosque refers ad pia verba sonos. Quas pariet Divo laudes mens sana, favere

Olli si tantum vel vitiosa potest lG a S. V

103쪽

S. VALERICI Abbatis.

Dum, baculo nitens, ad juga montis agit, Ediscit, nulloque notas inonstrante Magistro, Aggreditur Latios edere voce sonos: Reddit arundineo Divina Volumina cantu , Iessaeoque vagas carmine mulcet oves. Qui modo pelliceo Pastor velamine tectus, Montivago quaerit pabula grata gregi, Ut claustri socios posset mox pascere, sacrae Pabula doctrinae comparat ipse sibi:

tyrum . Ε p i ci R. IV. SUplieio parili, eursu sed disparis aevi,

Vos tumidis mersos sustulit aequor aquis e Amphiani fluitans pelago spumante cadaver Ante ipsas urhis detulit unda fores. Quae tantas festinat opes deponere, non est, Mentiris famae rumor , avara Thetis .

104쪽

SANCTORUM 3O,

E p I G R. V. IMpius aurata fulgens dum veste Tyrannus

Sacrilegis adolet thura nefanda focis, Irruis s apprensumque manu divellis ab ara sAttonitum validis increpitasque minis. Non satis est Divo poenas tolerare, lacessit sIrritatque feram, qua cadat ipse, necem.

ALIUD

V Indice quem dextra foedis altaribus arces, Saucius ut jaculi cuspide saevit aper. Infremit s & coeci abstrudit te carceris umbris sAEratis plantas compedibusque gravat. Planta ferat laqueos s nam, quae conamine tanto Claruit, haud meruit vincula ferre manus.

ri. Aprilis,

S. MCΕΤΙΙ Episcopi Lugdunensis.

Agmina morborum perniciosa fugat.

105쪽

Ioa ELOGIA Arida, Dive, tui non est mihi gleba sepulcri, Germina si certae tanta salutis habet.

tyris . EPIGa. V ΙΙΙ.CUspidibus ferri immitis Iaeerata, profundo,

Ardua transcendis sidera, mersa mari. Ditior inspersis diffuso a sanguine guttis , Despice gemmantes, aequoris unda, siuus .

II i. Aprilis .

S. NICET E Consessoris .

EPIGR. IX. Q Ui frustra jactas, Caesar, generosa Leonis

Nomina, sed factis effera tigris eras , Quo furis, Armeniae monstrum intestabile t saevi Quo te praecipitem flamma furoris agit 2 Extorris loea sola petet s crudelia Divus, Detentus rigido carcere, vincla geret: Vita superstes erit: quos illa paretur tu usus Si quaeris s cladem spectet ut ille tuam. S. RI-

106쪽

SANCTORUM

S. RICARDI Episcopi Cicestrensis.

E p i G R. X. O Uadrupedem instratum phaleris post omnia

vendis, Dum turba illacrimans indiga poscit opem. Damna pedes lucrosa subis: iter astra petenti Venditus accelerat, Non remoratur, equus.

I v. Aprilis.

DIS Martyrum. Ε p i G R. XI. MAgnanimos Pugiles discrimina disparis aevi

Dissociant f jungit forma nec una duos: Namque alter primas vestit lanugine malas sCandida purpureus pingit & ora color sAlterius frontem curvat longaeva senectus sContractasque genas ruga senilis arat: Discordes annis amor unus, & ardor honesti Alligat s una duos conciliatque fides et Affatur hianda Puerum eum voce Tyrannus, Et spondet largas insidiator opes, Flore virens primo reddit responsa, reponant Tempore non modico quae meditata senes: Confectum senio si terret fronte superba, Irato rabidas addit & ore minas,

107쪽

Exerit ille tremens curvo de pectore vires, . Promere quas posset nulla juventa pares: Viribus hinc Senis esisti, solertibus ille, Vocibus hinc Pueri victus, acerba fremit: Imperat adstringi laqueis plantasque manusque , Et mergi horrisono corpora viva salo: Appendunt collo religati pondera saxi, Lintre levi & clausos ad freta salsa trahunt: Sorte sua demum laetos, & dulce canentes, Spumoso exsiliens accipit unda sinu: Mane novo, niveo vestis radiantis amictu, Surgere ab aequoreis visus uterque vadis. Fortunata nimis, pacato ex aequore Solis

Quae gemini radiis fulgurat, aucta dies l

v. Aprilis.

MI MartyriS.

EPIGR. XII. EXosam thalamos, & taedae vincla jugalis

Pectora nam solus Numinis urit amor Conjicit indignans obscoena in lustra Tyrannus s gere si posset turpia probra pati: Pectore dum trepido Cyprias circumspicit aedes , Accipitrumque pavet casta Columba manus , aere nitens, galeaque caput munitus ahena, Cum fremitu miles sordida tecta petit et Expavit visu subito conterrita Virgo , 3 Ne subeat laesus noxia damna pudor:

108쪽

SANCTORUM IOSDetegit ille dolos s quique, armis horridus , hostis Creditur s elata casside, frater erat: Pone metus, dixit: non me tua forma, pudoris Huc agit ignotum, sed pia cura tui: Rumpe moras, vestesque simul mutemus s abibis Tu miles, cultum Virginis ipse feram: Ne pigeat tenerum lorica obducere pectus sNe galea flavas implicuisse comas: Nec mora longa fuit, fraterni pignus amoris, Cum dura exsiliens induit arma Soror: Attollens mox aere graves clypeata lacertos, Deserit immundos intemerata lares: Praeteriit nec longa dies, tua, Didyme, certis Splendida cum patuit fraus adaperta notis gPrincipis illusi rabiosaque pectora placas, Dum gladio caesus sanguine tingis humum . Ganea qui credat castas servare puellas pSurgere quis palmas credat & inde novas pQua non Relligio speret statione triumphos, Si decora obscurum tanta Lupanar habet l

Martyrum.

DIssindit medias fabrilis serra Sorores,

Impia dum soli thura adolere negant. Credibile est ipsum tetra ad spectacula solem , Velatum tenebris occuluisse caput.

109쪽

S. EUTICHII Patriarchae Constantiis

politani. E p i ci κ. XIV. I Actatus vario vitae discrimine, iussus

Exilio solas & peragrare plagas, Moenia mox victor repetit, quae regia spectat , Thracius & famulis Bosphorus ambit aquis: Pastori occurrunt sacri longo ordine coetus sPercita festivo murmure turba stemit: Florσvias sternunt . collucent compita flammis sCymbala dant laetos pulsa , tubaeque , sonos zCommerito relanant plausu dum littora, & ipsa Celsor in nubes tollitur unda maris, Emicat ipse procul Praesul: non ille receptus Sed curru niveos divite flectit equos :Tardigradi costas agitat male comptus aselli, Deject a in nudam fronte volutus humum. Pompa magis demissa nitet: de Rege superbo Namque Erebi praestans ille triumphus erat.

S. VILLELMI Abbatia Rosehildensis.

T Ictorem Stygium yprios dum suadet amores, d Impulsu validi cogis abire pedis sClara magis surgitque tibi victoria, in hostem Vilia Tartareum quo maSis arma moves.

110쪽

v II. Aprilis .

S. CALICOPII Martyris.

EPIGR. XVI. OUadrifida pendes ex arbore s vertice summo

Sed nudam obverso corpore tangiS humum. Num tibi quae summo contingunt aemula Regi, Funera ne subeas ambitiosa, times Commerita an potius spectes ut sidera, terrae Sublato pronum figitnr ore caput e

. S. AIBERΤI Presbyteri Crispiniensis.

DUm vendit circumfuso maleculta popello Stridenti cythara Cantica scurra vagus, Tu Puer acceleras grata ad modulamina gressus a Intentaque rudes accipis aure sonos: Cultorem nemorum Theobaldum forte canebat , Dum pulsat raucum pollice mimus ebur: Otia damnosae pertaesus ut ille juventae Verterit incautos ad pia claustra pedes sExacta ut longo delerit crimina fletu, Ducta per obliquas lustraque multa vias: Haec sensim buxi resonantis reddita cantu, Subrepunt animo dum documenta tuo ,Αd juga virtutis festinas aspera , tantis, Exemplis doctus, tu quoque ferre gradus . Seria quo rigidae duxisti semina vitae, Non tibi nugator ludius ille fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION