Vaticinia de Christianae reip. afflictione, ac dein consolatione; Turcici imperii incrementis, et denique excidio ... Exarata in vita S. Angeli Hierosolymitani, Scripta anno 1227. ... per Thomas Bellorosium canon. Panormitanum, commentario praevio &

발행: 1665년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

301쪽

possessores

domus Laureta

284. Miracula continua

Deiparae Virginis, antequam eX Nazareth essent Angelorum ministerio translatae, ut expresse notat Turselinus Societatis IEsu Scriptor, dc alii; atque ista est ratio cur di ctus locus sacer ab ultima transsatione facta lLauretum, ubi in hodiernum diem perseverat , commissus fuerit Carmelitarum . tutelae, utpote quia veri posse res fuerant in terra Sancta. Atque hoc incidenter allatum sussicit. Ad finem imus vitae, & mir culorum S. Angeli de duabus ejus apariti nibus restat unum aut alterum verbum in favorem Virginitatis. 2s2.Verum quide: eximiis coeli favoribus, Angelus exaltatus fuit ad tam eminentem sanllitatis gradum, excelluit gratiis, & virtutibus, sed prae caeteris Virginitate, quae ad gloriam martyrii praecipuum facit om tum. Virtus ea Angelica,quam Sanctus noster tota vita tam ardenter adamavit & coluit , ostendit quo in pretio sit habenda apud eos,qui spretis saeculi voluptatibus, &vanis illecebris ad Deum conversi, caste Vivere desiderant, sed potissimum apud illos, qui decorati sunt titulo filiorum Dei parse Virginis, & sub vexillo candido sanctae Matris Mariae de monte Carmelo fideliter

militant.' χs3. Idcirco,ni lallor,B. Maria Magdalena de

302쪽

meritis S. Angelifacta. et 8 s

de Parai,ordinis nostri Monialis,lilium pu- AvaritB.ritatis incomparabileaianc petivisse a Sponia M. Mos.so coelesti gratiam, ex aemulatione quadam dictae virtutis, aut certe sympathia aliqua spirituum & humorum, ut ei liceret videre quae inagloriosum nostrum Martyrem di Virginem eo onam Angelum, atque ita ei concessiim duabus vicmus: primo quidem cum in extasim rapta Christum Dominum cum S. Angelo obvium habuit, a quo dc accipere Coro- nam spineam meruit: alias cum suppliciter pud Deum intercessit, ut certa fieret ad Religionem vocatio Leonorae Carlini, quam a tam sancto proposito Sathan abducere ,& mundi anfractibus intricare tentabat. Sed tamen vicit illa ejus intercessio- .ne, ut dixi, habitum ordinis nostri asium .psit, & religiose vixit Florentiae in Conis

ventu S. Mariae Angelorum. Tunc, inquam, iterum B. Virgini Paetetiae visus ad votum gloriosi is Angelus, initio quidem in consortio Regis Martyrum dc Virginum Christi Jnsu ; deinde selus ipse , confortanseam, spem faciens de felici ad selutemsiiccessu in omnibus: sed in tanta utrobique apparebat gloria, ut splendorem Virgo se

re non posset, unde rapta est extra se , dc in tantum accensa amore erga Sanctum, ut praecipuum sibi Patronum elegerit, conata

303쪽

Maryrem talis ut

eum Patronum

sibi delege

nobis.

ta deinceps tam persecte imitari, ut viii istia sanctinima, & frequentibus miraculis lnon parum contulerit ad ordinis nostri, & j

totius Ecclesiae ornamentum. Motus est itot virtutibus dc prodigiis Urbanus VIII. felicis recordationis Pontifex maXimus, Beatam pronuntiavit,& a fidelibus selemni ritu coli permisit, ut vel inde una omnes commoverentur pia aemulatione, quos eadem vocatio conjunXit, ad imitandum invita duo haec Luminaria virginitatis integerrimae , quatenus eorum vestigiis ins- stentes, sub signo & auspiciis Reginae Vi ginum Matris & Patronae Carmelitarum sanctissimae concertando, pervenire mereantur ad nuptias Agni, cui sit benedictio, claritas, sapientia, gratiarum actio, honor, virtus, dc fortitudo in saecula saeculorum.

Amen.

304쪽

CENSURA ORDINARII.

V Aticinia de Christianae Rei p. assii 'ione , ac

dein consolatione, &c. exarata in Vita S. A N GELI Hierosolymitani, Martyris, Doctoris, Virginis, ex sacro ordine B. Virginis Mariae de Monte Carmelo, scripta anno x 227. ab oculato teste Enoch Patriarcha Hierosolymitano et Commentario pretvio', ac notationibus iIlustrata, studio, ac opera R. adm. Patris DANIELis Α VIRGINE MARIA, praefati ordinis Provincialis in Provincia Fladro-Belgica, nihil continentia fidei, ae bonis moribsos contrarium, utiliter in lucem edentur, quo Christiani omnes videant, quam merito Deus peccatorumjusm Iudex, ct vindex, non tantism in lege veteri, repulerit tabernaculum suum, sed sessio saera templa, ubi habitavit in hominibus, ea j contaminari permiserit. Cum enim digni non sunt in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum , ct templa, qua

utique propter se non instituerat, sed propter ipsos, quos jamjudicabat indignori in quibus habitaret Non enim propter locum gentem , sed propter gentem locum elegit D us, ideol o ipse locus particepi facZm es malorum populi. Et ossenso religionis Deo , iuste contaminantur omnia, ut unde peeratum, inde iudicium sit. Cumqj suis aulis minime parcit, Dem, terrorem iis, qui peccant, injiciat, atrociorem videlicet poenam, ob ea, qua agunt, expectantibus. Ululet enim abies, quia cecidit cedrin, fortibus caian sibin , imbecilliora erudiantur. Datum Braxesia

J. C E R O N, Pastor B. Mariae de Capella, Archipresbyter Bruxell. librorum Censor.

D. Isid. Pelus. Zach.

SEARCH

MENU NAVIGATION