장음표시 사용
4쪽
5쪽
Decretalium Honor3 III. ex MSS. Codd. nunc primum edita, cum Notis.
6쪽
Nunc recens e tribus veti. M.SS. in lucem data,
Studio, & industria INNOCENTII CIRONII,
Iuris utriusque Professoris, Canonici, ac EccIesiae, N. Academiae Tolosanae Cancellar ij. Cum duplici Indice , primo , Titulorum, altero rerum eis orumque Alphabetico.
Tolosanae Typographum. M. D C. X L v. Cum priuilegio Regis. Disitigod by Corale
8쪽
Pontificii diu latuit pene obliuioni
mandatum, ita Vt postremis temporibus eruditorum etiam diligentiam effugerit. Nec mirum, si tandiu tenebris obuolutum remansit , si luce caruit
qua posset illustrari, & in apertum prodire, Solem Gallia non habebat. Et licet summa Eccle-i fastici Iuris sydera eduxerit , verus tamen Sol
deerat, quem ad haec tempora mundi opifex re' seruauit. Te , inquam, huius regni Nomophylacem, Patrem Francici ImperiJ , Βααλμαν
9쪽
ac summum Iustitiae lumen , qui huius operis
caligini lucem praestares. 2Equum enim fuit , . Vt qui clauum Reipublicae tenes, cuius arb1trio leges& Iura omnia nomen & autoritatem sumunt, si quod utilitatis publicae incrementum expectent, hoc a tua innata , beneuolentia aCcipiant, nec alienos potius, quam tuos omni plane litterarum& scientiarum cognitione' illumes oculos, Ut veros & legitimos Iudices experiantur. In hoc ego
negotio, & summa Iuris Canonici parte , si quid laboris impenderim,eadem qua soles frontis serenitate probabis ; & si quid tuae summae dignitatis
splendore ac reuerentia minus dignum protulerim, silentij tui calculo praenotatum, erit instar omnis Censurae, quam aequiorem , quam par sit, pro tua humanitate, gratia, ac praesidio singulari expetito. Vnicum mihi in tanto hoc meo obsequio molestiae argumentum subest , quod aegritudinis, quam vix intermissam patior , impedimentum, hanc meam operam pro ossicij mei debito tibi
repraesentare non sinat, Vale, Tolosa , Kal. Ianuarij, M. DC. XLV. :
10쪽
UR Antonius Augustinus quatuor antiquas Decretallam Collectiones edi curauerit, quintam, quae est Honorij tertij omiselit, non video: eius industi iam& diligentiam effugisse vix suspicari velim, qui reconditiora qua
que Iulis Pontificij, ta litterarum omnium monumenta reuoluerat, cum ec viros suae aetatis egregios illam habuisse compertum sit, Culacium nempe, Contium, re alios. Consulti is ego causam exquirens in omnibus fere codicibus manuscriptis quintam hanc defuisse aduerti , dc quamvis accuratissimorum virorum consilium cxegerim, neminem tamen nactus sum, qui eam vidisse, aut alicubi extare asseruerit. Multis annis curiositis ac diligentius in tali ne- botio exactis, spem omnem abieceram, cum minus in animo id
habens , in veteris Bibliothecae Albiensis iuderibus tres Codices manuscriptos puluere , situ , & pedore confectos seliciter reperi. Hoc opus diu apud me latere non sum passus, quin publico daremiam a multis annis expetitum : eo quod in eo quamplurima ocsingularia, siue huius Iuris cognitionem . siue illorum temporum, quibus Honotius vixit, historiae seriem spectemus, reperiamur, quae
sine in Compilatione Decretalium Gregoris Noni desiderantur.Hanc ego prouinciam ideo libentius suscepi, ac Notis quibusdam illustrare
tentaui, quod huius Compilationis Interpretem nullum in manuscriptis tepererim , licet aliis quatuor adiectae ad marginem glossae sint 3 tribus quidem primis Vincenti j, Alani, Tancredi, Laurenti j, dc Rogelij, qui & a suis antecessoribus Siluestro, Ruffino, Ioanne Hispano, Ioanne Faventino, dc aliis hauserant, ut testatur Ioannes Andreae. In quarta vero Ioannis Teutonici,&quorundam aliorum Scholix nobis exhibuit ipse Antonius Augustinus. Ad quintam vero Collectionem neminem alium Interpretem adsert Ioannes Andreae quam Ioannem Albanum, Faventinum Epistopum, cuius glosias quis viderit ignoro. Idcirco libentius leuia quaedam Scholia huic adiiciendi animum appuli, in quibus nihil fere quod in eruditissimis
Decretalium Glossis expositum sit repetere, sed ea tantum quae pro Iuris huius cognitione omissa fuerunt, aut ad historiae fidem faciut, proponere operaepretium existimavi. Quod quidem negotium selicius exegissem , si integrum Honorij Registrum videre licuisset, ex quo velut e proprio fonte veritatem omnem , quae quibusdam