Index librorum prohibitorum, cum regulis confectis per patres a Tridentina Synodo delectos, auctoritate sanctiss. D.N. Pii 4., Pont. Max. comprobatus.

발행: 1564년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bus,&ordinationibus Apostolicis contrariis quibuscumque; aut si quibus comuniter, uel divisim ab eadem sit Sede indultum, ne excomunicari possint, per litteras Apostolicasn facientes Iliena,Mexpressam,ac de uerbo ad uerbide indulto huiusmodi mentione. Vt haec au-lcm ad omnium notitiam peruenianti neve quis excusatione ignorationis uti possit; uolumus, re mandamus, ut haplittera per aliquos Curiae nostro Curso, res in Basilica Vaticana Principis Apostoloru, in Ecclesia Lateranens tunc , in eis Populiis, ut Missaru sollemnibu3 intersit, congregari solet, palam, iliura uoce recitentur , , postquam recit tae fuerint, ad ualuas earum ecclesiarum

itemq. Cancellariae Apostolicae rein loco solito Campi Norae assigantur ibiq. ut legi, omnibus innotescere possint,

aliquantisper relinquantur.Cum autem inde amouebuntur earum exempla in iisdem locis affxa renianeant . Nos

enim

22쪽

enim,per recitationem hanc publicationem, Exionem, omnes, de singulos, qui his litteris comprehenduntur, post: ite menses, a die publicationis, -xionis earum , numerandos, uolumus perinde asstrictos, tabligatos esse, ac si ipsismet illa editae, lectaeq. fuissent.Transumptis quoque earum, quae manu alicuius publici Notarii scripta, subscript ue,&sigillo ea subscriptione alicuius personae,in dignitate Ecclesiastica constitutae, munita fuerinti fidem sine ulla dubitatione haberi mandamus, atqued cernimus. Dat Romae,apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xxiiii Martii, M D LXIIII. Pontificatus nostri anno Sinto. Ant Florebellus, Lauellinus.

la pallet tu

23쪽

PRAEFATIO

In Indicem librorum prohibitorumo, confectum a Deputatione Tridenti na Synod Reuerendi atris Fratris Francisti Forerrum, ordinis Fratrum Traedicatorum, S Theologiaepro- fel seri eiusdem D u-tationis Secretari j.

VM SANCTA Oecum enica Tri- dentina Synodiis, iis rationibus adducta, quae in secunde Sessionis de creto sub Beatissimo Pio IIII, Pont. Max. explicatae sunt, censuisset, ut Patres aliquot, ex omnibus fere nationibus delecti,de librorum censuris quid statuendum esset, diligenter cogitarent uin eam tandem sententiam post diuturnam deliberationem uenerunt, ut iudicarint nihil utilius fieri posse, quam si Romanus ille prohibitorum librorum Index, ab Inquisitoribus Romae postremo confectus, paucis tantum demptis, atque etiam additis; retineretur quippe qui cum magna maturitate a multis uiris doctis compositus plurimos comprehendat auctores, atque in ordi nem

24쪽

nem satis commodum digestus esse uideatur. Quoniam uero intelligebant, propterea in aliquibus prouinciis ac locis hactenus eum Indicem receptum non esse, quod in eo quidam libri prohiberentur, quorum lectione uiri docti priuati, magno incommodo afficerentur atque animaduertentes etiam in eo esse nonnulla parum explicate posita, quae interpretatione indigerent sere multum diu q. deliberationibus agitata, ac uiris etiam ex omni natione Theologicae facultatis scientissimis, in cossium adhibitis, subiectas Regulas componendas iudicarunt cui, quoad eius fieri posset, doctorum hominum commodis,&studiis salua ueritate ac religione prospic retur. Illud igitur in primis obseruare opo ret,unamquaque pene alphabet litteram tres habere Classes. In prima non ta libri, quam librorum scriptores continentur, qui aut haruretici, aut nota haeresis suspecti fuerunt horum enim catalogu fieri oportuit ut omnes intelligant, eorum scripta , non edita solum, sed edenda etiam prohibita esse. Sed illud etiam animaduertendum est quod licet multi praeterea sint, qui iustissimis de causis in hanc Classem referri poterant; Patribus thmen non is fuit animus, aut ad eorum pertinebat institutum, ut eos ad unum perquir rent:

tra puli

uieti

25쪽

rent sed iis pene contenti fuere, qui in Romano catalogo descripti sunt de aliis uero eiusdem generis auctoribus idem ab Ordinariis, anquisiitoribus statuendum esse existimarunt. In secunda Classem non auctores , sed libri sunt relati, qui propter doctrinam, quam continent, non sanam, aut suspectam, aut quae offensionem etiam in moribus tantum fidelibus afferre potest reiiciuntur etiam si auctores,a quibus prodiere, ab Ecclesianum qua desciverunt. Tertia uero Multima Classis eos libros complectitur, qui sine scriptoris nomine exierunt in uulgus,heam doctrinam continent, quam Romana Ecclesia, tamquam Catholicae fidei, aut morum in t gritati contrariam refutandam, ac repellendam esse decernit non enim omnes libri,qui nomen auctoris non praeferunt, damnandos

putarunt quadoquidem saepe uiros doctos, ac sanetos nouimus, ut Christiana quidem Resp. ex eorum uigiliis fructum caperet, ipsi uero inanem gloriam euitarent, libros optimos sine nomine edidisse, sed eos tantum, qui aut liquido prauam, aut dubiam fidei doctrinam, siue moribus perniciosam cotinent. at uero qui sint huiusmodi, aut tales censeri debeant praeter eos, qui in hoc catalogo,

scripti sunt Episcopi, Inquisitores una

M et cun

26쪽

r PRAEFATIO

cum Theologorum Catholicorum consilio diiudicabunt sed propter nostrortam tem porum malitiam, ne in posterum libri sine nomine auctoris edantur, decreto quartae Sessionis ridentini Cocilii sub fel rec Paulo III, quod incipit, Sed inpressoribus &c prollisum est.

27쪽

REGULAE INDICIS. is

REGULA PRIMA.

BAEI omnes , quos ante annum D XV aut summi Pontifices, aut Cocilia oecum enica damnarunt, hin hoc Indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati

fuerunt.

REGULA SECUNDA.

AEresarcharum libri, tam eorum,

H qui post praedictum annum haereses

inuenerunt , uel suscitarunt, quam qui haereticorum capita, aut duces sunt, uel fuerunt, quales sunt Lutherus, uinglius, Caluinus,Balthasar PacimontanuS,Suuenchfeldius, his similes, cuiusque nominis, tituli, aut argumenti existant, omnino prohiberitur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui uero de religione non tractant , a Theologis Catholicis lusi a Episcoporum, anquisitorum examinati, &aporobati permittuntur Libri etiam Catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, qua ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiae gremium redi ere , approbati a facultate Theologica alicuius Universitatis Catholi-

28쪽

M REGULAE INDICIS

Catholicae, uel ab Inquisitione generali, permitti poterunt.

REGULA TERTIA

ERSIONES scriptorum etiam a V clesiasticorum , quae hactenus edita sunt a damnatis auctoribus, modo

nihil contra sanani doctrinam contineant, permittuntur Librorum autem ueteris Testamenti uersiones uiris tantum doetis, piis iudicio Episcopi concedi poterunta modo h iusmodi uersionibus tamquam elucidationibus uulgata editionis ad intelligenda sacram Scripturam, no autem tamquam sacro textu utantur. Versiones uero noui Testamenti ab auctoribus primae Classis huius Indicis factae, nemini concedantur: quia utilitatis parum, periculi uero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet.Si quae uero annotationes cum huiusmodi, quae permittuntur, uetasionibus, uel cum uulgata editione circumstaruntur, expunctis locis suspectis a facultate

Theologica alicuius Universitatis Catholicae aut Inquisitione generali permitti eisdem po terunt, quibus huersiones.Quibus condicionibus totum uolumen Bibliorum, quod uul-

aut partes eius concedi uiris pars,&doctis poterunt. Ex Bibliis uero

29쪽

ueroisidori Clarii Brixiani prologus prole

Iomena praecidantur talus uero textum ne-

textum uulgata editionis esse existimet.

REGULA QUARTA.

N experimento manifestum sit, si sacra Biblia uulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde , ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri hac in parte iudicio Episcopi, aut Inquisitoris stetur ut cum consilio Parochi, uel Confessarii Bibliorum a Catholicis auctoribus uersorum,lectionem in uulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum, sed fidei, atque pietatis augmentum capere posse: quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere, seu habere praesumpserit; nisi prius Bibliis Ordinario redditis, peccatoru absolutionem percipere non possit. Bibliopolae uero, qui praedictam seculiatem non habenti, Biblia idiomate uulgari conscripta uendiderint, uel alio quouis modo c6cesserint,librorum pretium, in usus pios ab Episcopo overtendum, amittant aliisq. poenis pro delicti qualitate eiusdem Episcopi arbitrio subiaceant Regulares

30쪽

is REGULAE INDICIS

uero non nisi facultate a Praelatis suis habita, ea legere, aut emere possint.

I RI illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cuiusmodi sunt Lexica, Concordantiae, Apophthegmata,Similitudines, Indices, ,huiusmodi, si quae habeant admixta, qua expurgatione indigeat, illis Episcopi, Inquisitoris una cum Theologorum Catholicorum consilio sublatis, aut

emendatis, permittantur.

REGULA SEXTA.

IBRI uulgari idiomate de contro- uersiis inter Catholicoso haereticos nostri temporis disserentes, non pas sim permittantur sed idem de iis seruetur, quod de Bibliis uulgari lingua scriptis statutum est. Qui uero de ratione bene uiuendi, contemplandi, confitendi, ac similibus argumentis uulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur, sicut nec sermones populares uulgari lingua habiti Quod si hactenus in aliquo regno

SEARCH

MENU NAVIGATION