Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

6쪽

AD MORBORUM

HISTORIAM E Τ CURATIONEM

FACIENTES. QUAS COLLEGIT, EDIDIT ET RECENIUIT

ALBERTUS HALLERUS.

TOMUS PRIMUS.

8쪽

LECTURIS SALUTEM.

Cce collectionis , quam nuper promiseram primam partem, eX meis unice libris decerptam. Dum re legi quadraginta Disputationes, quae hoc volumine continentur , non absque aliquo dolore convictus sum, non perinde bonis verique fructus libellis hujus generis nos abundare, uti quidem in Anatomicis & Chirurgicis abundamus , cum tamen multo major sit clinicorum Medicorum turba, quam vel prosectorum numerus, vel manu sua curantium. Innumerabiles disputationes pene me sunt, quibus morbi vulgari & de trivio sumta methodo utcunque describuntur , eo sere modo, adque eum saporem, qui eo tempore receptior fuerit. Nihil vero videas ibi novi , proprii, aut supta vulgus elati. Alii eruditi viri, nam ejusmodi viri in Germania rari suerunt, & nunc frequentiores paulo quam olim , literis eleganter docti , lectione bonorum librorum non mediocriter instructi, tamen in suis nitide scriptis libellis non habent id observantis medici Sy-denhanaianum diXerim ingenium , aut Hippocraticum , quod ego unice requiro, aliis si eruditione ipsis satis factum fuerit, minime

vitio versurus. Picturam morbi volo , ad lectulos aegrotantium natam, fido penicillo ita adumbratam, ut qui picturam viderit, morbum non adgnoscere non possit. Curationes Volo, quae uuamque dotem conjungant, nempe neque Vulgares sint, neque tamen ex paucis exemplis lubito natae , sed longo rerum usu confirmatae. Hos enim solos libellos ad posteros perventuros esse per priorum temporum eXperientiam convincor, qui rebus , suisque rebus graves fuerint. Verum oppido paucas ejus ordinis disputationes licuit conquia Tere. Alterum genus minus utique eXimium, hactenus tamen utile, id fuerit, quo aliqua certe momenti non minimi propria morbi hi L

9쪽

toria continetur , sive sectio fuerit cadaveris aliquo recondito malo exitincti, sive unice non vulgaris aegritudinis diarium. Plusculos hualus generis libellos collegi, quibus condonasse oportet, quid n-que praeter veram frugem casse habent paleae, longa nempe ratiocinia , fictas ad sectam rei gesta interpretationes, collecta undique , ex vulgatis sontibus monumenta. Nolui enim hactenus eam mihi sumere libertatem , ut de utilibus inutilia amputarem; neque enim otium mihi suffecisset, neque sorte ea, quibus ego facile careo, aliis perinde supervacua videbuntur. Quare nullam quident inutilem disputationem habebis, Lector amice , multas vero in quiabus sit, quod demere velles, eximias tamen verique saporis aliquas, inter quas pro exemplo propono Iacobi GRA INGER castrensis medici libellum. Sequentur continuo disputationes quae ad morbos pectoris & abdominis pertinent, hae quidem aliquanto uberiores , tunc non exigua ad febres cullectio. Tu vero innocentissimis nostris studiis porro fave, laboresque nostros Tua sustenta

Benevolentia.

BERNAE die as. Septemb. I

10쪽

DI SP UTATIONUM

PERTINENTIUM.

AD ΜORBOS CAPITIS

DE A POPLEXI

SEARCH

MENU NAVIGATION