Physici Francisci Frapolli Animadversiones in morbum, vulgo pelagram

발행: 1771년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

vis etenim clinici Scriptores de hae cutis aegritudine nundum egerint pra cise , non inde tamen erui potest indubie haud prius istiusmodi extitisse mombum. Num impossibile, veteres Medicinae Patres eadem symptomata , quae nunc Pelagrae assignant Neoterici , aliis retulisse Morbis, & Cutis potissimum e Porro cum eadem sere semper extiterit caussa tuti inserius ostendam , subieι eadem, cur non & iidem essectus Θ Sed de hac re satis superque, irritam enim

quaestionem duco. Interea neminem arbitror somniatu rum Pelagram morbum esse contagi sum, contrarium namque patet evide

tissime. Deffinitur Contagium Vis ilia, vel Activitas , qua inestus quispiam residens in uno Corpore sui milem excitat in alis , O quidem vel immediate , O ωγ raliser per contactum, vel mediate, is ad

divi

12쪽

dissos. Thom. Viliis de Febr. cap. I 2. Qua posita Contagii deffinitione; invicta ed cemur eXperientia , Pelagram quamvis confirmatam non solum non ad distans, sed neque per contactum communicari: constat enim, tot .Pelagrosos in rusticissamiliis degeret: , quin ulla unquam propagetur labes; constat plurimas haberi Uxores inveterato morbo veXatas, sano interim Marito, & econtra; constat denique ex repetita a me toties observatione in Nosocomio , AEgrotas sci Iicet confirmata Pelagra laborantes, in eodem cum sanis lectulo ad plures dies cubasse , aestivo ut plurimum te pore, nulla inde facta in alias hujusce Morbi transfusione. Iure ergo merit que statuendum Pelagram omni carere contagio. Num igitur Pelagra morbu epidemicus , aut endemicusὸ Neutrum

videtur. Epidemici quippe morbi di

13쪽

euntur illi , qui in regione qualibet

universim grassantur , caussamque tradunt a maligno aeris influxu; Endemici vero , qui sunt alicui regioni peculiares, in eacue communiter serpunt. An Morbus sporadicus Θ Utique . . Pelagra enim nec universim grassatur, nec alicui

regioni peculiaris est , Agricolasque in nostra hac Insubria hie , & illic indiscriminatim aggreditur, eos nempe, qui dato , continuatoque tempore nimium

sese exponunt solaribus radiis, uti quis piam sano iudicio vel facile noverit. Sed de hac re quid plura ξ Inqui- ω,h.es renda quippe nunc Μοrbi caussa, in qua φ iis sit' deffinienda nonnulli musitant . Cur, immortales Superi ξ Nonne satis evidens,& unica caussa Insolatio Θ Quod si quis contra sentiat , & cibos murrae ansam praebere contendat , mihi quaeso indicet istiusmodi Sophus. Cur tot Miseri, qui pej

14쪽

peioribus utuntur cibis Pelagra minime corripiantur ξ Cur Rusticis domi degentibus, eodemque victu utentibus, cibariis scilicet duris, austeris , terrestribus morbus hic non eveniat ξ Cur caritatis tempore non omnes evadant Pelagros RSi animi pathemata. Cur Rura tantum, non oppida, Urbesque Pelagra aggreditur. Si denique Iabores. Fabri serrarii tota die insudantes Incudi cur non Psiagrosep Cur non aeque tot alii Artifices summopere defatigati, quorum numerus pene infinitus ξ Idemque omnino assim mandum de tot aliis , quas nonnulli proserunt Morbi hujusce caussis . Sed iterum reponitur, caussas hasce non solas , sed utique Insolationi additas P Iagram efficere. Ast quam nova, quamque fallax sit hax instantia nemo non videt; sallax profecto; in physicis enim multiplicanda non simi entia sine neces.s sit

15쪽

sitate, ne oriatur confusio; cumque Ι solatio lassiciat ex se ad hanc procreanis dam aegritudinem, aliae non sunt eXtomquendae caussae, quae nundum eX se P Iagram promunt. Varias Epidermidis auterationes a solaribus radiis dependere veteres quoque arbitrati sunt. Sennem tus enim ait in tractatu de Ephelidibus pract. lib. F. pari. 3. seci. I. pag. 76.e Et quidem Eebelidum primum genus es notus ille affectus , nigredo scilicet illa , quam Germani Sommerbrandi appellant, in jacie ,

manibus, o partibus aliis radiis Solis e positis ab ardore Solis contractus. Et patiuntur hunc affectum tam Viri, quam Fc minae , in primis tamen Faeminae , qua C tem teneriorem habent , ac praecipue memorempore. Cum enim Cutis tempore Θberno eatori non sis ita adsueta , si tempore verno subito Solis radiis exponatur , quae antea erat alba, rubescere cum nigredine quadam

16쪽

incipit. Et idem de lentiginibus pag. ead. sequentia habet . Erumpunt , lentigines scilicet, quoque maxime iis in Iartibus,

qua aeri externo exposta sunt, , co D , manibus, superiore parte thoracis , quia O euticula a Sole magis aduritur, O Grambiens vapores illos adustis in cute det

net. Possem & alia colligere huiust modi Auctorum cogitata , queis magis magisque opinio haec firmaretur , nisi ratione iam constare crederem, majores minoresve cutis affectiones in hoc mombo a remissore , vividioreque tantum Insolatione esse derivandas. Cum enim Sol fervidiores vibrans radios subjecta sibi Agricolarum corpora diu eXagitet, acriusque perturbet, nimium inde rare- fiunt collecti per hyemem humores; canalium tunicae plus aequo distenduntur, exhalantes cutis poruli violentius dilatantur, transpirabilis materia vi cordis

17쪽

vasorumque impulsu ad ipsos indesinenter confluit , ut qua exitus patet permixte , & confusim dimanet. Quinam igitur poterit tanta haec eliminari humorum copia Θ Nonne extremitates uitia morum , minimorumque tubulorum eneris

vari ξ Nonne aliquam copiosissimae transpirationis partem in hisce stagnare ΘNonne caetera necesse est consequi symptomata superius indicata initiatae PeL grae 8 Quod si continuata Solis actione, aut peculiari Cutis dispositione , exhalantes poruli omnino oblitterentur, cutisque rugosa , callosaque fiat , nulla tunc in affectis . partibus transpiratio;

hinc tot confirmatae aegritudinis accidentia . Porro maiores, minoresve sunt Pelagra effectus, juxta majorem, mininremve cutis alterationem, uti docet eX- perientia; concludendum ergo unam esses eandemque morbi causiam , scilicet In. . sol

18쪽

solationem. Neque ego is sum , qua

ignorem , caeteras allatas caussas posse Peiagram augere , diminuere , varieque

mutare. Ast quid inde ξ Nonne & idem evenit in omnibus serme aegritudinibus Bilis e. g. tertianam simplicem in illo mitem , in hoc perniciosam febrem facit non erit ideo bilis vera morbi

caussa. Ecquis sanae mentis ita ratiocianabitur Ex morbo enim morbi fiunt,& saepe una caussa varios producit es- sectus, iuxta diversas circumstantias. Pelagrae symptomata breviter indicavi superius in Morbi historia ; utque An iidem clarius res procedat eadem nunc repe- ρ ζ,r sttam meliori ordine morbum dividendo in propria stadia , in initiatum scilicet, confrmatum , uesperatumque. Signa inutiatae aegritudinis sunt; praegressa ins latio tempore verno praecipue', colorepidermidis in rubrum nunc, nunc alb

19쪽

ter mutatus, maxime manuum, pedum , colli , lactei , caeterarumque partium, quae magis Soli suere expositae, subsequens pruritus , & tandem cutis decidentia in squamulas veluti sursuraceas. Confirmatum morbum significant pra cedentia symptomata initiatae Pelagrae , cutis rugosa, callosa , rimisque reserta , nulla ut plurimum febris, timor, me ror, vigiliae, mentis oblivio, ne dicam, latuitas , hypocondriaca deliria , alvissuΚus, mania, virium desectus, & aliquando omnimoda sere motus cessatio crurum maXime, semorumque. Desper tum vero indicant signa praegressa confirmatae aegritudinis , affectiones coma-tosae, sebris, dia rhaea colliquativa conis tum aX , summa corporis macies , animi deliquium , quod sequitur Mors. Omnes hi Pelagrae effectus constanter observantur , quibuε & varia adduntur pe-

20쪽

culiaria morborum symptomata , iuxta diversas aegritudinum complicationes, aegrorumque dispositiones. Pessimum est, si morbus hic Cachexiae, Cachochimiae, Morbulo , Phthysi , aut Hydropi ass cietur. Hydrops maxime & Pelagra lae-thalem essiciunt morbum; remedia quiPpe , quae huic prosunt , alteri nocent aegritudini. Heminam tantum optimo praeditam temperamento, sanguineo se, licet , confirmata Pelagra & Anasarcalaborantem , praeter hanc neminem ashuc convaluisse memini ; neglecta vero Pelagra cura evasit ex hydrope. Qui laxiorem habent fibrarum contextum , &qui atro-biliari temperamento donantur dissicilius patiuntur malum . Pulsus pasevi , debiles, frequentes in sine morbi exitiales. Facilis in Pelagra transitus ex delirio ad soporem , & viceversa , uti

saepius animadverti. - . :

SEARCH

MENU NAVIGATION