장음표시 사용
4쪽
Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad Basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem Basilicae Ecclesias Fili, les, spectare Videntur. AUCTORE
6쪽
Pont. Opi. Nax. ANTONIUS FONSECR EPISCOPUS AEAN
Istorica de Sacra Sancti Laurentii in Damasio Basilica quo
quot venerandae antiquitatis monumenta, san. mem. Clementis Papae
XI. jussu , jamdudum sparsim pro mea
7쪽
tenui industria collegeram, ne in unum veluti corpus redigerem, rectoque . quo
ad fieri posset. ordine , ac serie digererem . impositum mihi plane immerenti paullo post Episcopalis ministerii onus
hactenus retardavit. Quod autem prinpter temporis angustias , S: assiduas in pascendis ovibus mihi commissis curas evenisse visum est , ut nonnisi in praesentia opus hu)usmodi ab lverem . id sane non fortuito , sed divino quodam munere mihi contigisse arbitror; ut scilicet Te Pontifice Maximo' perficeretur . cui antiquius nihil est . quam Ecclesiasticam Historiam , dc sacram eruditionem promovere in diem, atque perficere . Hoc itaque felici omine in spem erectus , ac vetustissimis etiam tot eximiorum Antistitum , qui literarios labores suos summo universalis Ecclesiae Hierarchae inscripserunt, exemplis inhaerenS .
supremo Sanctitatis Tuae Solio supplex
8쪽
exiguum hoc obsequentisilinae venerationis meae munus ostero , quod pro ea , qua me semper paterna humanitate , ac singulari benignitate complexus es , a Te exceptum . & probatum iri valde confido. Habet enim Sanctissimi, atque eruditissimi Praedecesibris Tui Sancti Damasi , & Basilicae. ρb eo Sancti Laurentii nomine aedificatae, Historiam . egregias Sanctitatis Tuae virtutes
referontem . Etenim nemo non videt , eximiam Tuam erga sacras Aedes velinstate insignes pietatem, ac liberalitatem, cum pari sollicitudine . & zelo conjunctam. Testantur id profecto tum Anconae, tum Bononiae relicta posteris exempla religionis Tuae . ac decoris Domus Domini. in sacris Aedibus sive reparandis, sive restituendis, sive ornandiS, quamdiu illis Ecclesiis Antistes sanctissime praefuisti. Quid vero loquar de iis, quae in
Urbe Roma, paucis anniS, Aerario prae-1ertim inope, exhibuisti sempiterna piae largitionis Tuae testimonia λ Per se sane
9쪽
loquuntur Basilicarum Liberianae. & Sessorianae porticus, senio jam collabentes, assendamentis magnificentissime excitatae; tum & Basilica ipsa Sesseriana undique instaurata, tabulato, picturis . aliisque ornamentis in elegantiorem sormam instrin; strata quoque recta, atque ampla ad lBasilicam Lateranensem via. Nec minΟ- irem prosecto laudem apud posteros obib inebit restauratio memoriae vetustiss1 mi ib llius Triclinii. quod Leo II l. aula perampla, marmorum incrustationibus Porphyreti- lcis, Pariisque columnis locupletatum prΟ- :pe Basilicam Lateranensem excitavit. lCujus quidem splendidissimae molis, quae lpauca supererant Vestigia, cum solo nunc lprostrata jacerent, Sanctitas Tua minime ltulit adeo venerandae antiquitatis monu-
mentum suis ruderibus consepeliri; sed aedificium a fundamentis cum pilis . &abside construi mandavit; ibique Musivo Opere perantiquas ejus imagines . inscriptiones . emblemata. & quidquid ad sacrae ejusdem vetustatis memoriam perti
10쪽
neret, multis aureorum millibus impensis, omnino restitutum voluit. Qua quidem in re quis non videt Te Leonis IU. Sanctissimi Pontificis exempla esse emulatum, eum ille Triclinium ipsum sartum tectum posteritati servaverit, Tu vero pereuntem jam penitus post tot aetates e)usdem Triclinii memoriam restaurandam, posterisque tradendam curaveris 8 Haec autem Tibi cum aliis sint sertasse communia; praeclara vero incredibilis , admirandaeque doctrinae. & sacrae eruditionis opera , in quibus omnia ad Sanctorum canonigationem spectantia facili, tutaque via explanas, mirificeque illustras, Tua profecto omnino sunt , Tuamque singularem sapientiam mirum in modum
Praetereo institutas Ecclesiasticae Historiae . Sacrae Liturgiae, Conciliorum. &Romanarum antiquitatum Academias , quas Pontificia praesentia Tua inter tot gravissimas omnium Ecclesiarum sollect-tudines decorare, ac promovere non