장음표시 사용
4쪽
AUCTORUM CLASSICORUM LATINORUM,
5쪽
8쪽
TABULAS CHRONOLOGICAS, ARGUMENTA,
10쪽
NICO LAUS ELIGIUS L ΕΜΑIBE. QuDΜ tam multi eruditissimi viri in hac edenda
Justini epitome felicem operam contulerint, nempe, ut ab ea quae Omnino Trogum Pompeium aboleverat vetustate, Saltem abbreviat rem integrum et intactum vindicarent; nobis nunc minime animus suit, ut illorum virorum laborem aemulari, tenum grandis, S cipere mus : at certe mentem Subiit haeSitatio, quo potissimum duce et auspice, in aleam descenderemus; et quisnam nobis quasi laboris materiam suppeditaret, nostraeque diligentiae subveniret, simul grande praesidium et decuS. Nobis igitur dubitantibus circumspicientibusque, quum adessent tot viri optime meriti de Justino, inprimis Bongarsius, M. Berneccems, Graevius, Sches rus, duoque Gronovit, instructi Omnes omni doctrinarum suppellectile; prae his tamen eligendus suit recentissimus WetZel, qui temporum selicitate usus, acceptam a prioribus