장음표시 사용
1쪽
Patria sublato tibi nune, CIGNANE, parentat. An Pictura suo funere moesta dolet p
2쪽
II MEminentissimo ac Reverendissimo S. R. E. CARDINALI
in puIura desectantur, Princeps Eminentissme, nisu ovidius
quaerere sunt, yuam eorum artim cum simulucra , stui supra ceteros excelluerunt; cum totus fere homo in facie sit, tamquam in-
3쪽
dire, animus i e quodammodo iam reat , guantum Putingue vatiat, intestigatur. Itaque ego cum audissem, te praefantissimorum pictorum tabulas, non tam possidendi, guam coΑΠΟ- foendi iussio magnopere constuirere, velumque aliquo modo ram nobiri desiderio navare o eram , Caron CDgnani ulacrum tibi mittere latui, ut egretia utius opera cum Uultu componens, de ivenio tanti viri facinus judicares. Porro autem Cum reputassem, non ira faciis Hominum Uultus in tabuus deduci, mutat is muDorum Hoc MD describere, guam peniciIIo estormare, in Per CUDratione , mores et animum sicu-Ientius introspiceres. Guantumvis enim picturae artificio musta e TD mantur, νuae ceteroguin in animo latent, NI II tamen aeque Bominem prodit, totumstue exisibet, atque Oratio , e qua divinare quidem possumuΙ ,scire autem non possumus.
4쪽
ego ita de me Ioquor, guasi vero aID quid dicendo possem . Equidem non dis uis virium mearum imbeciΠitatem : verumtamen Muid valeo, torum eo contuli, ut Caroli Cignani simulacrum titteris consignarem. Hoc
qua cumque uet, tibi te primum si rit, Cardinans a Iusme, tua petitare picia, magnoque te nomine munit, ut in vu*us exire uene metu possi. tuo judicio probetur, nuIIa ei ranta lux , quam ferre non posset; ne illam quidem verens Summi ac Sapienti imi Pontificis majesatem,
ad Quam certe uene a pice non a cederet . Ac ivenio tuo artis ram mirificae lyudios, ut votant rem conatumque Hominis valde ininmmi benigne excipias ; cumque ad Beari imum Patrem proximc a C das , ejus animum aemulare, guigrapisidem , pieturam , iatuariam gulari patrocinio comptixus in antiquam restituit dignitatem. Ego
5쪽
interim miisi Superos propitios exi rimabo, sequid in hoc ram HI friar umento aut feci e , aut cogita evidebor, quod tanti Principis voluntati reisondeat.
6쪽
Ut patriae calamitates ita animo sentit , quemadmodum decet bonum civem , facile intelliget, qua ego de caussa in praesenti civitatis luctu vix vocem ac spiritum efferre possim, nedum solita dicendi copia, siqua modo in me est, infortunium longe maximum complorare . Obiit enim singularis vir, suique ordinis sine controversia princeps, Eques CAROLUS CIGNANUS, artis liberalissimae in hac urbe instaurator, quasique parens, Academiae nostrae lumen, totius demum Italiae, quam nominis sui fama compleverat , ornamentum & decus. Quod siquis in tanta jactura non magnopere dolet, quando uinluam , aut qua de caussa dolebit Θ Mihi certe, quocuH-que
7쪽
que oculos converto, ita omnia tristitiae plena videntur, ut parietes ipsi mediusfidius in luctuosissimam speciem Coniam mali, nos nostrae jacturae moneant,& ad lacrymas tacite invitent . Quamquam quid ego ultra modum abreptus nimio dolori indulgeo p Quo abiit gravitas animi , atque constantia λ Nihil ne Christianus homo ab Ethnico differet λ Quin illud potius cogitamus, hominem Superum beneficio nobis commodatum ad Superos rediisse, ibique bene beateque conquiescere Θ Morti profecto habenda grati est, si per eam in caelos recipimur, Deum Optimum Maximum contemplaturi, eaque fruituri felicitate , quae una homine digna est . Quid igitur de Cignanimorte conquerimur, qui certo scimus, Manimos hominum esse immortales, & compus ipsum aliquando futurum Θ Quod si possemus illum in hanc lucem lacrymis
revocare , ego primus ingentes undeundelacrymas excitarem , atque adeo, ut Me- nuder ajebat , auro etiam compararem. Verum
8쪽
Verum enim vero cum id fieri nullo modo possit, quid juvat, mentes nostras inani molestia vexarep aut cur etiam non gratulamur, eum, perpetuis humanae vitae analis tandem liberatum, ad aeterna Mimmortalia bona pervenisse λ Sed, ut probe sentio, eo spectant querelae nostrae, ut ingens detrimentum & publicis, & privatis rebus per ejus mortem importatum doleamus. Has scilicet curas, has cogitationes a nobis patria postulat, quae tum demum viriles erunt, si nos ad eam 1 olicitudinem Perducent, ut quam picturae gloriam multorum sibi annorum spatio Bononia comparavit, eandem sartam tectam conservemus, & in seram posteritatem industria nostra propagemus. Quare ego orationem instituam non prorsus quidem funebrem, sed mixtam ac temperatam, in cujus parte prima picturae difficultates ostendam; in altera de summo Cignani ingenio, ejusque praestantia verba faciam; in tertia demum quantum sit in hac arte momenti patefaciam ad eam laudem rein B tine
9쪽
c tinendam, quae patriae nostrae potissiti
Siqua est ars, quae trahere homines in admirationem debeat, suique desiderium Commovere, ea certe pictura est, quae umbrarum ac luminum beneficio,quidquid est aut natura, aut arte factum, idoneis ac prope vivis coloribus imitata, in plana superficie proprias cujusque rei formas &habitus ita exprimit, ut quod pictum est, non pictum videatur, sed quasi appositum prominere. Verum quanto magis specta lium oculos rapit, tanto magis conniti debent, qui praestare in ea cupiunt, ut ad praeclarissimum studii genus,praeter naturale quoddam desiderium, optimamquo indolem peculiari divini opificis munere inditam, multarum insuper disciplin
rum cognitionem afferant; ex quibus conflata , atque composita, Omnes omnino a
tes sicut praestantia, ita etiam difficultate longissime superat. Et sane a Geometria,& Arithmetica intervalla, proportiones,
similitudines, dissimilitudinesque partium
10쪽
addiscant oportet, quam Craeci συμμουρί dicunt, ita quidem necessariam, ut Pam
philus Macedo, qui divini Apellis prae
ceptor fuisse perhibetur, costanter negarit, quemquam posse sine harum facultaἀtum praesidio perfectam, numerisque omnibus absolutam picturae notionem assequi. Adde his Opticen, unde luminum& umbrarum cognitio petenda est; adde Architecturam , unde modus atque ordo aedificiorum ; adde demum prospectus scientiam, unde omnis augendi, minura dique ratio, quae picturae anima quodammodo dici debet Θ Quid de Anatomico studio dicam, quod nostris artificibus adeo
necessarium est, ut sine certa mensura ac
distributione partium effigies,alioquin admirabilis,ridicula st9 Praetereo Historiam, omitto publica ac privata monumenta, nihil dico de antiquorum numismatum intelligentia, nihil de universa non modo praeteritorum eventuum & factorum, sed morum etiam & consuetudinum cognitione. Quid memorem vestes & habitus variarum B α gen-