Herculis Corazzi Abbatis Olivetani ... Oratio habita in funere equitis Caroli Cignani 4. Idus Iunii 1720. cum praesidi olim suo Clementina Pictorum Academia parentaret

발행: 1720년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gentium; quid multiplices templorum, ali

arium, sacrificiorum usus; quid theatrorum, balneorum, navium compositionem& structuram, ex quorum omnium scientia pingendi artificium efflorescit λ Neque Vero rem praeter modum augeo, mquidem, ut inquit Cardanus lib. I 8. delubi. in pictorom omnia nire nece ee si, quia omnia imitatur. Ego certe

quoties mecum ipse reputo singula & universa , quae ita hoc spatio decurrentes praestare debent, vehementer mirari soleo, quomodo ingenia hominum, quae certis terminis, suisque limitibus circumscribuntur, brevissimo vitae nostrae cursu tot tantasque res, tam varias, tamque diversas complecti possint. Iam vero, ut aliquis se ita munierit , quemadmodum diximus, accedat ad tabulam : neque tamen putet, se tolerabile aliquid edicere posse, nisii prius mente ejus rei, quam pingere aggreditur, perfectam formam tenuerit, eamque diu multumque versaverit: quod ipsum cum fecerit, totam . que

12쪽

ς X M I., que compositionem cogitatione complexus fuerit, tum Vero manum expediata necesse est, & Monogrammum quam rectissime formet; in quo qui mious valet, iam de hujus artis gloria desporet, no . . strisque scholis vale dicat. Hic Velim tan . tisper consideretis , quantae virtutis ac industriae sit in minimo spatio ingentem effigiem collocare, & flexu quodam totius corporis ita statuere, ut in planissimo illo aequore tota, quanta est, per singulas partes conspiciatur. Nam membra Omnia in angustum compingere, deinde ve. ro uniuscujusque dimensiones propter temperatam luminum dispositionem similes ac disimiles apposite oculis exhibere, id vero ita semper arduum ac dissici leo fuit, ut plerique omnes dedita opera scopulum hunc sibi vitandum esse censuerint. Ex quo recte consequitur, maxime necessariam esse luminum cognitionem,

quae graphidem ita perficiunt & absol

vunt, ut Per ea figurae non adhaerere, sed extare ae prominere videantur. Quo

quidem

13쪽

quidem Ioco regnat ac triumphat pictoris excellentia, cujus praecipuum munus est ita pingere, ut quemadmodum scalptor materia ipsa, is luminum distributione simulacra rotundet. Sed ingentes, quas numeraVimus, ac periculorum plenas difficultates ingeniosus pictor superet, quid deinde censetis p Oleum, ut dicitur, atque operam misere perdidit, nisi apte congruenterque colores inducat. Hinc enim illa rerum veritas. hinc anima & spiritus, qui apectantium oculos mentesque rapit, & in errorem etiam aliquando mira similitudine inducit. Nunc vero sicut nullum coloris genus est, quod ipsum per se vel minimam partem naturalium rerum referre possit; ita singulorum colorum singuIas proprietates ac vires probe intelligere,& quomodo recte misceantur ac temperentur , ut similitudinem rerum, quantum fieri possit, assequantur, percipere difficillimum est . Omnes homines sumus inter nos vultu dissimiles, atque adeo unus & idem pro

aetatis

14쪽

aetatis varietate , fortunae, conssitutionis

dissimilis sibi: quanta debet esse pictoris

virtus, ut aetatem omnem, habitum , con ditionem colore imitetur; quanta ut gradus rerum alioqui sibi similium distinguat;

quanta ut colorem eundem rebus diversis appositum vario modo conformet, & ad minima usque discrimina attenuando, mi scendoque adducati Haec porro omnia vel in re una pingenda artificem torquent: quid cum multarum compositionem referre in sua tabula jussus erit ρ Quantum valeat inveniendi arte necesse est; quam foecundo abundet ingenio ; quam acri judicio polleat, ut egregium aliquid famaque dignum effingat, varietque modis illis, qui vetustati novitatem tribuant, multaque sine confusione significenti Ego vero video jam mihi verba deesse, quibus maximam, quam animo sentio , hujus artis difficultatem explicem. Vos igi tur appello, praestantissimi Academici, vos lapientia & auctoritate vestra conis firmate , quam sit operosum historicania actio.

15쪽

XVI. actionem mente concipere , conceptam

penicillo explicare, varias imagines suis locis ponere, omnes in finem certum omclinare, ut nulla sit otiosa , nulla temeresta, nulla aut invenusta , aut illiberalis, aut frigida , aut incondito aliarum rerum numero oppressa . Illa vero quantum negotii facessunt Θ tabula una est; hic ta men & animalia statuere debes,& regiones,& aedificia , & viros, & mulieres, & pueros ; hunc toga ornatum inducere, illum chlamyde , alium nudum , alium seminu-dum; sint oportet aliqui flantes, sint qui sedeant, qui nitantur, qui doleant, qui laeti sint; nihil tamen in tanta varietate a naturali positione discedat, sed omnia sint ejusmodi,ut te peritissimi viri naturae imitatorem agnoscant . Vestibus etiam sua inest, & quidem maxima difficultas, s velis ita singere, ut earum sinus, flexionesque sine perturbatione decurrant, ut latentia membra ubique significent, ut ex se ipsis facile ac sine labore prodeuntes, ita potius natae; velut rami eX arboro,

- - quam

16쪽

XVII.

quam factae videantur . Siquid vero desiderari in pictura potest, is motus, & semmo est; quae duo si adessent, jam nihil

ars a natura differret. Attamen ne his quidem tabulae nostrae carere debent, Mquamvis sermonem nullum edant, motum quidem certe ita debent ad vivum exprimere, ut quod olim in mimicis saltationibus accidebat, ex motu sermo quoquo intelligatur . Qua in re ne sua quidem pictoribus miracula desunt, cujusmodi fuit Paris Alexander ab Euphranore pictus, Plin. l. 34. c. 8 qui uno eodemquo tempore & judex Dearum, & amator Helenae Achillis interfector ob insignem

motus significationem apparebat . Uni Verse autem motus a re, quae deseribitur, cave dissentiant . Puellam pingis pCestus omnes venusti, formosi, Verecundi sint. Adolescentulum p IucundioreS. Virum Θ Graviores. Senem P Tardiores. Uno verbo singuli suas cupiditates, suos animi motus, suos mores non Obscure praeseserant. Neque Vero cum tantum

C sit in

17쪽

ει in motu significando momentum, quiq-tis significatio facilis est,&cuilibet obvia. Hoc scilicet miram declarat artis hujus nostrae abditamque virtutem, quod ne cadavera quidem ipsa motu omni, gestuque carentia, nisi a praestantissimis ingeniis effingi possunt. Mirabile dictu est, sed tamen Verum, tantam in eo curam indu

striamq; requiri,qui membra exanguia,lan. guida, cadentia, profligata nobis ostende. re velit, quanta est in eo , qui animam , animaeque functiones probe apteque declarat . Qui porro id fiat, facilius est intelligere , quam explicare . Haec cum ita se habeant, quem virum fuisse Cignanum existimatis, quo ingenio, qua experientia, quo acumine, quanta item considenti sui, qui ad haec nihil territus, artem difficillimam arripuit ,& in ea non modo e celluit, sed ad extremum usque spiritum, ut ita dicam, dominatus est 3 Nihil hic referre attinet, aut quaata majores ejus cum Florentiae, tum Bononiae nobilitate

noruerint, aut hujus ipsius patriae digni-- tatem

18쪽

laudatoribus, & ad immerentes saepe tra ducta jam obsoleverunt. Id unum dicam, ea generis honestate Cignanum fuisso, quae cum optima institutione conjunctata magnos indidit homini spiritus; eamque praestandi cupiditatem inseruit, sine qua

sane, nec tam mature gloriam spectasset, nec ad eam tam facile pervenisset. Vultis enim, Auditores, pueritiae memoriam repetamus,& ab ipso usque semine totam hanc arborem quasi metiamur Θ Deus immortalis, quantum huic ingenii benigne largeque tribuisti; quantum etiam Voluntatis, quae cum ingenio non facile copuia laturi Puer adhuc pimirae studium cum

naturaliter adamaret, majorum nostrorum tabulas cupide contemplabatur , eorum

que laudibus tamquam aculeis sad imitaniadum ne dicam, an ad aemulandum p) vehementer excitabatur. Appulit statim ani mum, ut liberales pueri faciunt, ad mitio. res Grammaticae ac Rhetoricaei litteras; quas tantarceleritate ac virtute arripuit, C a ut

19쪽

ut iam tum conjiceretur, quamcumque se in partem dedisset, insignem futurum ,

ceterosque omnes longo intervallo supera. turum. Neque tamen obscurum erat,quo duceretur naturae ipsius studio, ac propensione, qui saepe calamo plura pingeret,quam scriberet. Ut didicit porro liti ras, secutus vim ingenii sui, primuma Io. Baptistae Cairi ludum frequentavit , deinde Albano nostro totum se dedit, apud quem . luculenter ostendit, qualis quantusque futurus esset. Quamquam vel tum maximus erat cum aliorum judicio, tum vero maxime peritissimi Magistri testimonio, qui Carolum non discipulum, haberet, sed socium, & sineret unum iliadem tabulis manum adhibere, in quibus; ipse versaretur. Hujus rei fama longe lateque diffusa non vicinas modo urbes, sed longinquas etiam pervasit, interque has Labronem implevit, quo flagitatus cum

venisset, multa egregie pinxit, sed in primis Iudicium Paridis cujus operis virtutes, ut satis digne laudentur ex Cignani

20쪽

officina exisse dicantur. Ex eo tempore patriae restitutus, tantum apud omnes ex istimationis & famae acquisivit, ut praestantissimum pictorem cum dicerent,ipsum nominarent. Virtutem hanc tantam, sese in dies magis efferentem, cognovit in primis Bononiae Legatus,atque adeo parens optimus, Hjeronymus Cardinatis Farnesius,

qui partem atrii Palatii publici ab eo pingi voluit; quae quidem dum permanebit,

divinam artificis industriam universo terrarum orbi testabitur . Post ab eodem, Principe , cujus sapientia vel exueo satis apparet', quod Cignani ingenium mature perspexit, ab eodem inquam, sui Palatii Pinacothecam Romae pingere jussus, Omnia fecit miraculo proxima .HInde regia a prorsus liberalitate, donisque ingentibus cumulatus in patriam rediit, ubi per ea , ferme tempora, nequid cives nostri alienis inviderent, quatuor loculos in templo nostro D. Michaelis in Busco artificiosissime pinxit, qui in illo quoque picturae theatro omnium in se ora convertunt ,& ubi

et L .. nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION