장음표시 사용
22쪽
res, ac triumphi acti a Romulo rege usque ad Ti.Caesarem.
Erv s D E M in fastos & triumphos, id est in uniuersim Romanam historiam, commentarius. Exus DEM De nominibus Romanorum liber.
24쪽
sium duci, Herculi II, Carolus Sigonius S.
Omani populi res, domi sorasile gestas
Hercules dux potentissime, qui hoc tempore scribere, aut aliquo pacto literis illustrare aggrediuntur, ii mihi demum videntur in has potissimum duas posse
hominum reprehensiones incurrere . nam & ab iis qui eas satis habere splendoris ex antiqv rum monumentis putarit, impudentiae , & ab iis qui amissa earum ornamenta nulla restitui ratione posie censent , imprudentiae ne accusentur, eis valde pertimescendum est. Impudentis euim iudicabunt esse,ea quaeT.Liuius ac Dionysius Halicarnasseus,ceterique Romanarum antiquitatum scriptores grauissime ornatissimeque tractarunt, velle attingere: imprudentis verb,quae tenebris vetustatis oppressa prorsis obseleuerunt, ea sine antiquorum monumentorum ope aggredi renouare.Me vero tantum abest ut harum huiusmodi reprehensionum suspicio ullo unquam tepore perturbarit, ut nullum grauius aut maius studium esse duxerim, in quo ipse vel uberiore aliorum cum Vtilitate, vel non nulla mea etiam cum laude siqua modb mea potest esse lausὶ elaborarem: presertim ver si aut alia ratione iisdem de rebus scriberem ac prisci illi fecerunt: aut quae, veteribus eorum monumentis vel deletis vel deprauatis
obscurissima his temporibus facta sunt, quantum
25쪽
per ea quae si persint illorum fragmenta licet, il- .luminarem. neque enim ignorare te arbitror, dux maxime, sato nescio quo populi R. misero contigisse, ut qub quisque de rebus eius gestis accum
ratius atque elegantius scripserat, ed magis libros eius hoc tempore aut omnino desideremus, aut magna ex parte mutilatos & corruptos habeamus. Hac igitur ratione adductus, quum totam magistratuum Romanorum descriptionem annuam labantem & inconstante, eandemque nausetis partibus imperfectam apud omnes reru Rom. scriptores esse intelligerem , quumque summam . in annis ab Urbe condita numerandis eorum dis sensionem & errorem esse animaduerterem,suscepi laborem hoc tempore omnibus ut putaui) su turum utilissimum,ut de Romanis magistratibus Pro annorum ratione descriptis , deque illorum triumphis breuiter ea traderem quae mihi diutius ac diligentius inquirenti ea quae relicta sunt antiquitatis monumenta suppeditaret. Hoc enim si fecissem riperaui me totam populi R.historiam quam plerique superioribus temporibus carptim tractarant,breuitcr uno quasi corpore posse complecti: cuius cognitio cum per se iucundissima, tum vero etiam ad Latinorum scripta illustranda quod fieri maxime cupiebam) quam accomm - datissima esset sutura. Hoc igitur dicere non dubitabo, me ut ad hunc laborem accederem,primum communi utilitate adductum fuisse, deinde verb, quum iam rem essem ipsam aggressus, Dei. qu dammodo ipsi iis voluntate commotum,in eam acrius in dies incubuisse. Nam quit in hac scriptio ne veterum &historiarum &lapidum amissa monumenta desiderarem , tum diuino credo esse consilio factum, primum ut Dionγειν ac Dio, quora
26쪽
Craeca exemplaria iam pridem incredibili legendi
cupiditate flagrabam, aut certe illorum particula Graecis literis exarata ex Galliis in Italiam afferre- tui deinde vero, ut eodem prope etiam tempore, Romae in soro ipso Romano,vetustissimora marmorum s agmenta quaedam effoderentur, atque in Capitolio exponerentur , in quibus haec sere magistratuum ratio quam ipse animo designaueram , iamque inchoaveram , erat incisa. quorum fragmentorum exemplum satis accurate quatum
ego intelligere poteram a Bartholemaeo Martiano descriptum quum legissem, ac quata indepe cipi utilitas posset, animaduertissem, incredibile est quam valde ad eam quam inchoaveram, descriptionem perficiendam fuerim inflammatus. neque verb tatum modo ad id quod thstitueram, absiluendum sum inflammatus, sed ad mutadum etiam quod initio ceperam, consilium ea sum lectione impulsus. Nam quum praetores, tribunos pl. aediles curules, aliosque eiusmodi magistratus
annuos a principio colligere instituissem, omnestamen his notatis Capitolinorum marmorum inscriptionibus mihi omittendos esse decreui: par-rim,qubd auctorum eorum quos habemus, incuria, me reperire omnes posse dissidebam, partim, quod in his item Capitolinis tabulis eos esse praetermissos intelligebam. Abude autem satisfactum
iri huic parti putaui, si regum,consitum,& dictatorum fastos una cum eorum triumphis ex annorum ordine distinctos notassem, m potissimum rationem illi mihi videbantur, qui his olim incidendis marmoribus praesuerant,studiosissime conseruasse. quorum quum ego diligentiam, &iri illis describendis magistratibus incredibilem. Quandam historiae Romanae scientiam admirarer, miti
27쪽
. feci illud , ut non sbium eorum lapidum testimo
nia ad hos quos institueram, fastos conscribeii dos adhiberem,sed eodem etiam tempore illa quae fracta ,& plurimis in locis exesa erant,effossa, quoad possem,restituerem. Itaque hoc facto, qub omnibus meus labor illustrior esset,atque eodem etiam tempore, & utilitatis aliorum & meae diligentiae
rationem haberem,marmorum verba maioribus, mea vero, ut minoribus literis distinguerentur, curaui. In eo tantum ab illorum ratione recessi,
quod triumphos,quos illi separatim inciderant, pse sub annuis magistratibus sibieci: nimirum eo costio ut qui haec nostra legissent, uno aspectu omnia unius anni maxime memorabilia populi R. facta cognoscerent. Quum autem hanc totam d scriptionem a Romulo rege usque adV.Caesarem per octingentos ferme annos perduxissem , atquὸ in ea conficienda variis annalium,lapidum & nu- morum veterum testimoniis usas essem, tum via sim est, quo omnibus magis ea quae scripseram, probarem,librum adiungere:in quo quum rati nem sigillatim earum rerum omnium redderem .
quae a me in magistratibus & triumphis digerendis essent scriptae, tum etiam quae in fragmentis horum Capitolinorum ut dixi)marmorum essent
incisa,partim explicarem , partim etiam vetust rum monumentorum, quotquot habemus, sententia confirmarem. Itaque liber ille continere omnem' prope Romanae rationem historiae via
detur. Etenim in eo non sellim haec omnia quae in fastis & triumphis descripta sint, veterum testimonio comprobamus, sed siquando illi porum nobis diligentes in historiae expositione videantur fuisse, notamus: siqua inter eos de re aut de annis controuersia sit, non omitimus: de
28쪽
nominum Romanorum eaussis, usuque latissime disputamus: clarissimam atque antiquissimam quanque familiam sere a stirpe describimus, qui-.que in ea clari viri fuerint,&magistratus ceperint, subteximus. ex qua descriptione. facile illustrium virorum, eorumque presertim quos tan topere admirari solemus , certissimae propagines cognoscentur.Atque ex his quidem rebus omni-.bus, quantum nos prodesse voluerimus aliis, apparebit. neque enim omnino quantum cupiebanaus,consequi,propter manca ipsa ut dixi Romanarum rerum monumenta,potuimus.qubd si nobis vita suppeditaverit, atque Deus ipse nostris Coeptis aspirauerit, non vereor ne haec ipsa quae nunc etiam multis partibus impersecta eduntur,
longe omnium pesiectissima aliquando ad posteros eodem operam me nauante perueniant.
Cui quidem rei polliceor me, quoad potero,nurulo unquam tempore defuturum . Hoc autem,
quod nunc editur, dux potentissime, ego iutuo potissimum clarissimo nomine diuulgari atque apparere non seldm volui, sed id etiam sacere me deberς existimavi. Neque enim video , cui potius ocii mei fructus dedicem quam tibi, cuius presertim singulari prudentia, ct mihi & ceteris, qui in isto tuo beato deguntini perio, pacate quietEque in hoc eiusmodi lit
rarum curriculo licet verrari. atque etiam sic intelligo, ut omnem superiorem literarum calam talem in eos iure qui tum terris imperabant, esse translatam,quorum incuria omnium bonarum artium studia labefactata Asbleuerunt, ita omnem earum restitutionem, quae his temporibus facta est, in hos meritb qui nunc terras regunt, esse
conserendam i quorum singulis in gubernandis
29쪽
regionibus sapientia haec ipsa studia no silum roparata, sed inulto etiam nitidiora facta esse quam
ante suerant, videntur. ex quorum tu numero
mnium hominum iudicio visus es haud extremum locum semper obtinuisse.Vtut tame res est. me certe,quum iam pridem & me ipsem meaque omnia tibi , in cuius imperio & natus & educatus sum, consecrauerim, hos etiam paruulos ingenii atque industriae meae quasi foetus quorum, dedicasse, atque auctoritatis tuae grauissilio numine fultos in vulgus edidisse, nunquam poenitebit.