Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

221쪽

- CAR. SIG. COMMENT.

A Licinitim. Nos eosdem esse putamus qui triennio an, te collegae etiam fuerunt. itfue Lictita etiam iterati honoris notam addendam esse nam Sulpicio Petico Capitcilini scriptores eam addiderunt.

O Ara beati. Dictatorem T. Quinctium Pennum hoc anno suis

se satis constat,& nragistrum eq. Ser. Cornelium his ginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum caussa,&ab Licinio consule dictum scribit. Quum in B tionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam inueniam,magis ut belli Gallici caussa dictatorem cre tiam arbitrer, inclinat animus. Eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis c stra habuere. Ita Liuius. Hoc anno item dictatore Diti se fragmenta Capitolina demonstrant.esimque non ut scripsit Licinius comitiorum habendorum caussa, sed ut Liuius rei gerendae caussa. Appianus enim in Celtatica Gallos tertium reuersos a Quinctio victos scribit: Αt T.ΜanIium Gallo, a quo singulari proelio prouoca C tus suerat, cisb, Torquati cognomen retulisse, Gaiulos proxima nocte in Tiburtem agrum, atque inde s cietate belli facta in Campaniam transisse,Liuius & Eutropius. Cognomina dictatoris in Capitolinis moni

mentis haec visamur - S.Capitolinus Crispinus in quo a Liuio dissentiunt. nam Liuius eum Pennum nomia nauit: Pennus autem fuit Cincinnatorum cognomen, non Capitolinorum. Itaque literam s, quae extrema

est primi cognominis huius dictatori ultimam literam esse puto huius cognominis Barbatus,quod Quincti D rum Capitolinorum suit. Ceterdm Ser. Cornelium Ma luginensem magistrum m. filium esse arbitror Ser Cornelii Maluginensis,ctui paucis ante annis scpties Irib natum militum gessit. De triumpho C. Sulpis, Petici .

De Sulpicii co s. triumpho nemo tradit. Quoniam autem qui Capitolinos triumphos digesserunt, eum a no CCCxCv dictatorem triumphasse iterum scripstarunta

222쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. iij

rimi, nec quo potissimum anno primam triti hau Arit, constat, ego suspicatus sim id hoc anno factum. Ham de eius victoria sic scribit Liuius, C.Sulpicius , ScC. Licinius C os . in Hernicos exercitum duxerunt,n sue inuentis in agro hostibus, Ferentinum eorum v bem vi ceperunt. Priore certe consulatu hic triumph

re non potuit,quod eo propter pestilentiam nihil memorabile stesserit.

DE COS. AN. CCCXCIII.

C. Poetelium Balbum, Μ Fabium Ambustum comsiles in hunc annum tradit Liuius & Cassiodorus: at a Diodorus M. Fabium, & C. Πρπυς , mendose, pro Ποιτέλιον. M. Fabius ex Capitolino triumpho eius d scriptus est. Alia cognomina tradunt Capitolini stris

litores C.Poetelii quam Liuius: illi enim Libonem Vsebium, hi Balbum. De QTSerinlio Ahaia Actatore,corre

Quum aduersiis Tiburtem hostem duce C. Poetelio conside contenta esset resp. Gallicus tumultus dictat rem creari coegit. creatus Q eruilius Ahala T. Quinctium magistrum eq. dixit.Pugnatum haud procul por cta Collina totis viribus urbis est. magnaque utrinque caede edita tandem auertitur acies Gallorum. EgregiEtum ab dictatore tum ab consulibus re gesta dictator consulibus & apud populum & apud senatum magni fiach collaudatis, & ruarum quoque rerum illis remita honore,dictatura se abdicauit. Haec Liuius. Seruilius Ahala is est qui bis paulo antε consul fuit: 1 Quinctius, qui dictaturam priore anno administrauit. De triumpho C. Partesii Cos. de GAE, OT D

C. Poetelius cos. aduersus Tiburtes itissu populi exercitum ducere iusius est. Ab eo Galli qui expugna dictatoris aufugerant, palati procul Tibure excepti, egresis ad opem Gallis serendam Tiburtibus, simul Cum his intra portas compelluntur. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit. Μ. etia F

223쪽

ri CAR. SIG. COMMENT.

A bius,cui Hernici prouincia euenerat,quum proeliis priumum paruis, potaeinb una insigni pugna hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.Ei satis visim ut ouans urbem iniret. Haec Liuius quae eadem sum in tabulis triumphalibus Capit.

DE COS. AN. CCCXCIIII.

Liuius, Cassiodorus consulo produnt in hunc annum M. Popillium Laenatem, & Cn. Manlium: Di dorus M. Popillium Laenatem,& Cn. Nanlium Imperiossum. M. Popillius descriptus est ex tertio consid v tu Capitolino. Primus e Popilliis hic suit qui Laenas dictus sit. cuius caussam sic exponit in Bruto Cicero, M. Popillius quum consul esset, eodEmque tempore sacruficium publicum cum laena meret, quM erat flamen Carmentalis, plebis cotra patres concitatione & se

tione nuntiata,vi erat laena amictus, ita venis in comcionem, sedition Emque tum auctoritate,tum oratione sedauit. Haec ille. Liuius etiam hoc anno orientem seditionem inter patres & plebem compressam ais, ut Tiburtes qui ad moenia Romae venerar,repelleret. ex quo C intelligere possiimus hoc anno M. Popillium cum L na exige in concionem In lapide Capit est, - Laenas, Cn. Manlius Capitolin. Imperioss. DE COS. AN. CCCXCV. Novi consules inierunt apud Liuium di Cassiod rum C. Fabius,C.Plautius: apud Diodorum M.Fabilis, C. Plotius. Liuius huius etiam C. Fabii meminit inie

regis an . CCCxCvIII, inter alios multos consulares.

io Capitolino lapide est Ambustus, C. Plautius Pr culus. Hernici a Plautio decim: Fabius incautEcum M Tarquiniensibus pugnauis. De C. Si licio Petico HAZarare o rem-- - o eius de Ga . Quum Gallos Praeneste venisse, atque inde circa Pedum consedisse auditum esset, dictatorem dici C. Sulpicium placuit. consul C. Plautius dixis. magisier eq. dictatori additus M. Valerius. Liuius haec. C. Sulpicius ex triumpho Capitolino descriptus est: M. Valerius in consulatu que tertio abhinc anno geret. Poplicola n

224쪽

triinatur a Liuio. Ceterdiu C. Sulpicium dictatorem Axem bene gessisse cum Gallis, crui & a Poetelio consule victi fuerant, eosque ita sebegisse ut non alius post M. Furium iustiorem de Gallis trium plium egerit, scribit Livius. Eiusdem victoriae meminerunt Orosius, Eutropius,Polybius libro primo, Appian in Celtica,Frotinus stratagemarum lib. a. Hic aute triumphus an C pitolinis tabulis secundus Sulpicii scribitur. ex quo in

telligi potest priorem a Liuio Vt supra dixi) esse omiΩ

sim Id autem mirabile non est. nam etiam hoc anno Plautianum triumphum omisit. BDe triumpho CPlauti Proeuli ransiuim Triumphasse enim etiam C. Plautium Proculum consulem de Hernicis scriptum est in Capitolinis tabu-I1M cuius victoriae Liuius meminit, triumphi non meminit. Hernicos enim a C. Plautio victos subactosque es e tantummodo ait.

DE COS. AN. CCCXCVL

Consiles hoe anno C. Marcius, Cn. Manlius. testis Liuius, Cassiodorus, Diodorus. Cn. Manlius biennio antE consul fuit. C. Marcius ex Capitolino triumpho C descriptus est. Cn. Manlius aduersus rebellates Faliscos nihil memorabile erit. De tria is C.Mam Rutil7 cos. C.Μarcius C o s. in agrum Privernatem exercitum duxit, urbem eorum in deditionem accepit, triumphauitque de Privertiatibus. Livius. Idem triumphusest 4 in tabulis Capitolinis.

DE A N. CCCXCVII.

Diodorus consules in hunc annum prodii M. Fabium, M. Popillium: Livius & Cassiodorus M. Fabium DAmbustum &Μ. Popillium Laenatem Tuburtes a Laenate in urbem compulsi: Fabius a FaliscisS Tarquiniensibus prima pugna susus, hostium eastris' post potitus est.

De Cinareis Mido HAZatoreolr,--ο eius de Tuse . Hoe anno concitatur omne nomen Etruscum, S:

Tarquiniεsibus Faliscisque ducibus ad Salinas perue-

225쪽

niunt. Aduersus eum terrore dictator C.Marci 'Rutilas primus de plebe dictus, magistrum m. item de plebe C. Plautium dixit. Ita Liuius. Idem scribit in anno CCCCLIII i. C.Marcius idem est qui priore anno consul fuit: C. Plautius, qui biennio ante. Hunc diet torem scribit Liuius cum Tuscis cogressum castris e rum& viii millibus liostium captis, ceteris aut carsis, aut agro Romano fugatis,fineauctoritate patrum, plebeius enim erat populi iussu triumphasse. idem norat etiam in anno CD Lix. Eiusdem triumphi Orosius tiam & Eureopius meminerunt. Quem in monume tis quoque Capitolinis incisum inuenimus. .

DE COS. AN. CCCXCVII L

Quadringentesimo anno quam urbs condita era quinto tricesimo quam a Gallis recepta,ablato post x rannum a plebe consulatu,patricii consules ambo ex interregno magistratum inierunt C. Sulpicius Peticus i ii, M. Valerius Poplicola. Livius. Eadem nomina sint etiam apud Cassiodorum & Diodorum. Cur dis sentiat Liviana summa annorum a nostra,causa sipr1 exposita est. latius etiam in chronologiae Liuianae sch his. Empullum ex Tiburtibus captum.

DE COS. AN. CCCXCIX. Livius. Consules hoc anno fuerunt ambo patricii M. Fabius Ambustus iii, T. Quinctius. In quibus dam annalibus pro T. Quinctio, M. Popillium consulem inuenio. Liuio assentitur Cassiodorus & Diod rus & Solinus,qui ait, Alexander ut Nepos edidit M. Fabio Ambusto, T. Quinctio Capitolino consulibus oritur, post Romam conditam anno C C C x C v. T. Quinctius hic est qui antE dictator & magister equia '

tum fuit.

Hoc anno cum Tiburtibus ad deditionem pugna tum, Sassulam ex his urbem captam, & gentem universam positis armis in fidem costilis venisse, dεque Tiburtibus triumphatum esse scribit Livius. Hic autem comsul fuit M. Fabius ambustus, quod ex Capit. trium-

226쪽

IN FAST ET TRI. ROM. inpho intelligitur. ΛDE COS. AN. CD.

. Consulatum utrunque apud patricios mansisse, eo siles creatos C. Sulpicium Peticum iiii, M. Valerium Poplicolam 1 i , inuenio apud Liuium & Cassi dorum Diodorus item prioribus consulibus subiicit M. Valerium,C. Sulpicium. De T. Mantio Torquam diata re, O regessis cum Carratibus.

Senatus in Etrusci belli curam intentus Valerium consulem Volscis oppositum, reuocatum inde dicere Bdictatorem ius it. T. Manlium, L. F. dixit. is sibi ma- istrum eq. A. Corneliu Cossum cooptauit. Hic blanus anno C C C x C II, qudd Gallum spolians, quocum pugnarat, ei torquem detraxit & se induit, Torquatus est appellatus. Itaque in tertio Capitolino consulatu scribitur L. Manlius, L. F. A. N. Imperiosius Torq'atus. Liuius, Gellius lib. 9, cap.13, Cicero de ossic lib. 3.A.Cornelius P.F.AN. Cossus Aruina scribitur in triumpho Capitolino,quem gessit anno CDx. Hic cum Caeritibus rem gerit, quibus bellum indictum erct quod Tarquiniensibus se adiunxerant. caerites sine praelio in deditionem accepti in centum annos inducias impetrarunt.

DE COS. AN. CDI. P. Valerio Poplicolae datus est a plebe collega C.

Marcius Rutilus in hunc annum,ut ait Livius. Hos v cat Cassiodorus P. Valerium,C. Marciu Rutilum. Ii: tDiodorus M. Fabium,P. Valerium.

populos fama esset, dictatorem dici coegit. Dictus in castris eb enim ad consules missum S. C . est C. Iulius, cui magister eq. adiectus L. AEmilius. Ceterum foris tranquilla omnia suere. Livius. Ego C. Iulio at tribui familiare cognomen Iulum L.IEmilium esse puto qui in triumpho secundi consulatus Capitolino,que egit anno CD Lxxxi iri, L. F. dicitur. quo anno Privernas est appellatus.

227쪽

rit C AR. SIG. COMMENT. A DE COS. AN. CDII.

Creati in hunc annum consules C. Sulpicius Peticus, T.Quinctius Pennus.quidam Caesenem, alii Caiunomen Quinctio adiiciunt. sie Liuius. Cassiodorus, C. Sulpicium Peticum, T.Quinctium Pennum edit: Di dorus, C.Sulpicium,S C. Quinctium. HunclT. Quinctium eum esse sentio, qui anno CCCL xxxv I m

gister eq. fuit. & a Livio Pennus, Capitolinis script ribus Cincinnatus vocatus est. C. Sulpicium v not vi,quia quater ante filii. s De senseribu, i iv xx I. m censoribus creandis indicta comitia essent, pro us se petere censuram C. Marcius Rutilus , qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum

turbauit. pbst autem non variatum comitiis est, quin cum Manlio Cnaeo censor Marcius crearetur. ita per eundem qui ad dixturam aperuit viam,censurae quoquc in partem vocata plebs est. Livius. Eutropius etiaexposito triumpho quem anno CC cxCvir C. Mamin eius de Tuscis egit, Romae celam actum scribit.ex quo hoc anno censum lustrumque factu esse colligere posisumus. Alio etiam loco Liuius in anno CCCCLIO C. Marcium Rutilum censore primum de plebe factu scribit. Cn. Manlius Imperiossus bis ante consul fuit. De M Fasio A-usti a Zarare. Dictatorem quoque hie annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne lex Licinia comitiis consularibus obseruaretiir. Magister eq. dictatori additus Seruilius. Haec Liuius. Idem in anno CCCC x x VIII, D huius dictatoris meminit: eumque ait ter consulem &dictatorem fuisse. Idem scribit Valerius lib. 2, cap.2.

meruilius Ahala, siue ille sit qui am Ebis consul suit, siue eius filius, quod magis probo ) omnino O F-

N. est scribendus. - 'DE COS. AN. CDI II.

M. Popillium Laenatem a plebe consulem in hunc . annum , a patribus L. Cornelium Scipionem datum scribit Livius. Cassiodorus M. Popillium Laenate,

228쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. iis

L. Cornelium Scipionem edit: Diodorus C.Cornelium, AM. Popillium. De L. Furio Cum i domui e. l. Popillius Laenas consul in Gallos prosectus rem

bene gessit. moram triumpho vulnus attulit, ead-que caussi dictitoris desiclerium senatui fecit , ut esset qui aegris consulibus comitia haberet. Dictator L.Furius Camillus dictus addito magistro equitum P. Comnelio Scmione. Haee Liuius. Ceterum L. Furius C milius fi s fuit M. Camilli v dictatoris auctores Li .urus & Appianus. Hoc anno dictatorem fuisse indicant Bvestigia Capitolina magistri equitum.

Fortuna illustriorem plebeium constitem secit.Nam quum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset , Scipione graui morbo implicito, Gallicum bellum Popillio extra ordinem datum.Galli amissis castris fugati. Consul vulnere accepto

tardias triumphauit. Sed tamen ante citiam inirent noui consules, triumphus ab eo actus eri magno fauore Cplebis. Haec Liuius. Huius Popillianae de Gallis victoriar meminit etiam Appianus in Celtica. Idem triumphus incisus est in tabulis Capitolinis.

Dictator L. Furius Camillus reddidit patribus pristianam possessionem consulatus. Ipse ob id meritum intenti patrum studio creatus consul collegam P. Clauium Crassum dixit. Livius. Iidem consules produ tura Cassio loro. Diodorus M. Emilium, T. Q. Dctium edit. Horum consulum meminit Cicerotone, quum ait Platonem Tarentii venisset L. Camillo ac P.Claudio cos.& Gellius lib. 9,cap. ii de mali,L. Furio, Ap. Claudio C o s.' anno urbis eonditae CD V,

Μ.Valerius cum Gallo pugnauit & Coruinus est appellatus. Hoc enim anno quii Galli ex Albanis montibus campos & maritima loca popularentur, C. Claudius in

ipso belli apparatu moritur. L. Furius Gallos in agro

229쪽

Pontino acie fusos in Apuliam compuli'. M. Valerius tribunus mil. ex singulari pugna cum Gallo commissa Corui cognomen accepit. Liuius & Eutropius De o itu P. Claudii scriptum est etiam in fragmento huius anni Capitolino. De T. Torquato Maiore GL. Camillus iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit eastra. ibi quia res trahi segniatie Graecorum non committentium se in aciem vid batur , dictatorem comitiorum caussa Tmanlium

η Torquatum ex senatus auctoritate costi Camillus dixit. dictator masistro eq. A. Cornelio Cosso dicto consularia comitia habuit. Livius. Nos quia eosdem esse

qui anno CD collegae in hoc eodem magistratu susTunt,putamus iterati honoris notam adiecimus. Dictatorem hoc anno comitiorum habendorum caussa fi- cium, pitolinum etiam fragmentum docet.

DE COS. AN. CDV. Dictator absentem M. Valerium Coruum id enim illi deinde cognominis fuit summo fauore populi tres

ς & viginti natum annos consulem renuntiauit. collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas i m consill suturus datus est. Ita Liuius & Casiodorus. Diodorus triennio pissi M. Valerium,&Μ Popillium edit. Huius consulatus Valeriani aetatis, cognominis Valerius etiam αEutropius &.Gellius lib. 9, cap. Is, meminerunt. Se ex Poplicolarum familia , & a P. Valerio, qui reges eiecit,hic Corvus ortum apud Liuium prometur. in stagmento Capitolino est tantum M. Valerius M.f. M. N Corvus consul. Domi forisque otium. 9 Pe -- ductatore. Distat em hoc anno cum magistro eq. comitiorum habe idprum caussa creatum ex stagmentis Capitolinisappyst: qui vero fuerin*,nec Liuius prodit,nec exesu marsuprς Capitolini scriptores. Itaque inter car era vetustate is comperia, hoc quoque in incerto st.

DE CONS. AN. CD VI. . . T. Manlium Torquatum, Q Plautium cons ςs inli c ypou edunt Liuius & cisiodor'. Plautii cogno

230쪽

IN IAST. ET TRI. ROM. I 2Imen esse Hypsaeum puto.Caussam cur ita putem,exp nam in secundo huius consillatu, anno C Dx ii.In Capitolino stagmento extant cognomina Manlii, Imperiossus Torquatus .Domi sorisque res quietae.

DE COS. AS CD VII.

M. Valerium Corvum ii cum C. Poetelio consilem profitetur in hunc annum Liuius & Cassiodorus. Centorinus horum etiam consulum meminit, ubi agit de ludis saecularibus, atque hunc annum CDx ab urbe condita nominat. C. Poetelius ex dictatura Capitolina anno CDx L gesta destrittus est. nam in fragmento huius consulatus extat tantum cognomen eius alterum,

De censoribus luHrox x II. Quum anno C Dir lustrum x x i factum esse dixeriamus, anno autem CD x xi lustrum xx Iri conditum esse appareat, prosecto inter hoc tempus fuerint necesse

est qui lustrum x x ii fecerint. De quo quii nihil apud Liuium inuenirem, suspicatus sum ex quinquenali spatio censores hoc anno id secisse. Sed fortasse vaticinamur: qui certiora habe ea sequatur. nos ne coniecturas Cquidem nostras, in tanto interuallo temporii, historiae R. subleuandae caussa, omisimus. De trimis o M. Valer ἐν Corio C o s. 1 I de tricani rue.

Valerius consul Volscis bellum inferre iussus ad Satricum infesto exercitu persit. 'uo quum Antiates aliique Volsci occurrissent,nulla mora dimicandi facta est. Volsci certamine victi Satrici moenia petunt. quomquς urbs caperetur, ad quatuor millia praeter multitudinem imbellem sese dedidere oppidum dirutum atque incen Dstim. Qui se dediderunt vinctos ante currum triumphas Valerius egit.Ita Liuius. Eunde triumphas. de Antiatibus Volscis Satricanisque, scriptum estin Capitolina tabula.

DE COS. AN. CD VIII. Creati consules in hunc annum M. Fabius Dorse, Ser. Sulpicius C erinus .auctor Liuius A Cassiod rus Diodorus etiam quanquam non suo loco Μ-Fa-

SEARCH

MENU NAVIGATION