Ad Henricum Galliae regem clarissimum ac potentissimum, caeterosque christianae religionis principes, Ioachimi Perionij ... in Petrum Aretinum oratio. Eiusdem de B. Ioannis qui BaptistL·s dicitur laudibus, oratio

발행: 1551년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

EXTRA ICT DV

L est permis a Nicolas de Guingant Iibraire eni runiuersite de Paris, imprimerou faire imprimer,vendre & distribueruniture intituliS, Ioachimi Perion ij Benedi. ctini Corinceriacent in Petrum Aretinum pM-facultε de Theologie audia Paris, iusques a quatre ans prochainement venans, cras que anui autre soli Ioisibi e en imprimer ou vendre d autres que ceuix dudit de Guingant,surpeine de confiscation dei dictet liures, & d amende arbitraire, comme plus aptain appen partes lettressur ce o--nees audict de Guingant.

2쪽

HENRICVM

clarissimum potentissimumque Ga sae rePem caetero que Chri lianae principes Ioachimi Perionii Benedictim Cormaenacem in Petrum retinum, Oratio.

V M multa in hominii

vita versantur Princi-

pes, quae unicuique nostrum per se charissima sunt, tum Respub. ita in hoc genere excellit, ut nemo sit, qui non illa omnia eius conseruandae amplificandaeque causa libenter atque ultro omnibus periculis obiicere, ac si opus sit,amittere & velle se & debere fateatur. Intelligunt enim omnes, quicquid aut iucudum ipsis, aut gratum est in vita, aut etiam a more sui mouere eos potest, id omne ab illa contineri: eaque stan-

3쪽

te ac storente,se, liberos, coiuges, parentes, nepotes, propinquos, ami cos denique incolumes vitam cum dignitate esse traducturos: eadem extincta atque iacente, illos omnes

ac se ipsos nec salvos esse posse, nec pristinam retinere dignitatem. Itaque permulti inuenti sunt, qui lepro Reipub. cuius ciues erant salute ac libertate deuouere, ac in medios hostes irrumpere, & ad certa supplicia eaq; grauissima certamque mortem properare minime dubitauerunt. QMd si consensu omnium sua cuique &patria,&Resp. in tanto honore est ac precio, Omnes'; homines in Rem p. eo animo se esse debere iudicant: certe Res p. Christiana, quae communi Scst eorum omnium patria, quos Deus optimus maximus in familia

sua astiuit & quasi adoptauit, mul-

4쪽

tis atq; adeo infinitis partibus praestare existimanda est, multoq; plus

apud unumquemque nostrum charitate sua valere debet. Nam si sanguis cognatorum, quo quasi vinculo & inter se & cum Rep. coniuncti sunt, tantum apud eos potest, profectb Christi Dei si ij sanguis,quem

nostrae omnium salutis causa cum

vita profudit, quo arctius sanctius que est vinculum,& illius in nos,&nostrae in illum eliisque Rempub.

quam Ecclesiam malprum instituto Graeconomine appellamus, charitatis,ed & ipse maiora a nobis οὐ scia postulat,& nos prςstarem conseruanda Reip. dignitate debemus. Ac maiores qui de nostros omnes clarissimos illos sapientissimosque homines,qui nobis praeluxerunt, si a primis religionis nostrae temporibus repetanaus, eo sem per animo

A iij

5쪽

in Ecclesia in Christi,id est Christia

norum Rempub.fuisse reperiemus. eam fundarent, fundataim amplificarent, amplificatam costituerent Vos autem si minus eudem in eam animum haec tempora declarare patiuntur, at certMaoc cogitare debetis, nisi eam quam vobis tot tantisseque laboribus, periculis, suppliciis

constitutam reliquerunt,conserue

tis,non ta illis gloriosum fuisse m talem vobis reliquerui, quam Vobis turpe futuru sit,si eam collabi ac labefactari sinatis.Vestrum est ergo, ne cuiusquam audacia, perfidia aut scelere eius dignitas minuatur aut obscuretur, prouidere: ac si quis id Quos enim eos labores suscepisse, quot quantaq; vitς pericula adiisse,

acria lupplicia, crudeliaque mortis genera Vltro appetiuisse atque pertulisse scimus, vi

6쪽

conetur, eius audaciae omnibus opibus obsistere. Multos quidem

annis superioribus extitisse tam nefarios scimus, ut omne animi contentionem ad Reip. Christianae, id est Christi Ecclesiae extinguendam delendamque dignitatem afferre non dubitauerint: sed vestra om-ntu eorumq; quibus successistis prudentissimorum hominum diligentia persectum est,ut vestris senten-

tiis iugulati qui se ipsi a bonorum

Vita, sermone, consuetudine secreuerint,& se contemni, & libris suis qui impiorum decretoru pleni sint, nullam iam tribui auctoritate atq; adeo ab eoru lcistione omnes coerceri videat. Nuper autem, id est his paucis annis alius extitit multo p-niciosior Reip. ciuis, Petrus quida Aretinus. quem hoc tempore in iudicium vestrum adduco, Ut eo Vos

7쪽

in eu seueriores quo maioribus sceleribus opertus est,praebeatis. Es: c-nim eiusmodi vino soluna ipse vitam ab initio aetatis omni sagitiora libidinumq; genere inquinatam egerit, Verum etia alios ita viti cre&verbis de scriptis doceat, detq; prae cepta,quibus omnes imbuti aut potius infect i, libidinem obscoenissimam foedissimamque facillime expleta possint . Nec vero issa illius

noc in loco amentia constitit.Nam de eos tantum laudibus afficit, quos sibi similes in turpitudine vitae esse nouit & cos vituperat,omnibusque maledictis vexat,quos a suo isto vitae genere abhorrere intelligit: nec in eo rationem ullam ducit vel religionis sus,vel alioru dignitatis,nisi

sorte eoru quos aut minis, aut Vitae

supioris maledictis magnu sibi vectigal quotannis pendere coegisse dici

8쪽

dicitur. Atq; his quias gradibus via .

sibi ad maiora muniuit. omnibus enim couiciis Diuos exagitat. Quae

cum indigna esse intelligere, mihi faciundum non putaui, Vt qui me Reip. Christianae defendendae qua iste oppugnaret natum scirem,li1Lque paucis annis eandem contra e

ius acerrimos hostcs defendere meminissem, hoc ei loco deessem. neque hoc mihi in animum induxi , quod me unum melius hanc causam agere posse pute, quam im numerabiles Reip. ciues quibus nec auctoritate,nec doctrina,nec usu rerum sim comparandus,sed quod in causis grauissimis qualis lige est,no expectandu arbitrer, dum unius cuiusq; facultatis habita sit rati antequam agantur: ante enim oppressa Resp.esset,quam de hoc videri possisset: verum in tali re, officium unius

9쪽

cuiusq; boni ciuis est, quod possit, diligenter ultroque praestare, dummodo sit in eo vel mediocris, vel tolerabilis facultas & scientia.Neque vero eo Vos ingenio prςditos esse iudico, viri sapientissimi,ut reru causarumque magnitudinem ac victoriam, hominumque ossicia exoratione potius ac facultate cuiusque, quam ex veritate ponderetis. Haecaute omnis accusatio a me in duas

partes diuidetur. Primum enim de Petri Aretini vita quς semper a pueritia cum in omni libidinum genere, tum in nefaria turpitudine versata est, dicam:deinde vobis perniciosam disciplinam, quam eo libro quem Capriciu inscripsit, aliisque operibus profitetur expona. Quod dum facio,vos vehementer rogo,Vt me benigne attenteque quemadmodu causa postulat audiatis. Ego sic statuos

10쪽

statuo, Henrice rex vosque caeteri Christianae Reipublicae principes, gentem nullam csse tanta, nec fuiΩse, cui leges tam utiles tamque salutares datae sint, quam Christianae Reip. Primum enim nona Solone illo qui fuit ex septe Graeciae sapientibus unus, non a Lycurgo, aliisve qui clarissimi latores legum habiti sunt sed a Deo latae auctoritate habent. Deinde quo Dei est quam hominum maior & sapientia & auctoritas, eb certiora maioraque iiDdem legibus de bonis prςmia proposita sunt, & in improbos supplicia

constituta. Probis enim gloria immortalem vitamque sempiternam, malis supplicia aeterna mortemque animi ostendunt, cum caeterae omnes breuem gloriam dc honores caducos bonis, sceleratis poenas paucorum dierum, de annorum si cum

SEARCH

MENU NAVIGATION