Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

inter providentiam , videlicet , & fatum ,& liberatem. Audio ad Paridem quondam, iudicium inter tres Deas fuisse delatum orio autem discrimine tanto offendere numia a nolim. Manet alta mente repostum Itidietum Paridis spretaeque iniuria formae . Forte vero nihil amplius superest periculi. videris ipse cautisssimam de iis ivilisse sententiam. Non enim inepte , ut nonnulli consueverunt , seiunxisti numina , i sed invicem aptissime coniunxisti Sententiam vero tuam latius in Libro de Astrologis eonfirmamus. Aliaquae de Laurentio nostra dici posseπr , a Clarissimo V.

Lud. Am. Muratorio, ut diximus , occupata suηι , quare ea in praesens omittimus , ne actum agere videamur. Ita e quaedam Hic tantum adnota.

bo , occasione adrepta , de Viris doctrina, aut armis , ct maneribus publicis , conspicuis , qui Sancti Misi iis oppidum decoraruas. Priomusque oecurrit anno MCCXLIV Recuperus Spadalunghius Areconfultur Miniateins , qui sua cum Nadaeo Matriicio Suefrano a , Friderico G. Imperatore orator ad Conci

lium Ludunense missas est id quod scribis

etiam Bouineontrius noster in Annalibus aAbuno Annum , licet Recu perum tantum n minet , nec Spada iungi, ii cognomentum addat.

22쪽

signis Iureconsultus memoratur , qui anno MCCCLII naturae eoneest, ut Bon inconintrius pariter in Annalibus ad bunc annum Iitteris mandaυit. Nam aetas non sinit opianari hunc esse eumdem Recuperum cum superi re alias iIIe ultra consuetum mortalium spatium υitam produxisset. Nisi Bon incontrius noster , Auctor non nimis exactus , tempora confudit atque turbaυit. Quod tamen nom via detur quum huius συγ orae, Bariolus a Saxo-

ferrato fuerit, ut ipse ad L. Titia/Imperator is de Legat. II. memoriae prodit. Quia SRecuperi c5silia esse ferutur,quae ad hunc probabiliter, non ad antiquiorem,pertineant . Hunc

pariter Florentiae Graecas litteras professum esse , sunt qui dicant , nescio quo auctore ς quod certe illa aetate fatis mirandum , mibi autem vero multum absimile , Dadalun Ibiorum epulcrum in Abbatia S. Mariae Floretiae exstat, traditque Pl Puceinellius in m morabilibus Sepulcralibus Abbatiae Florentinae,sepuIcrum illud Reeupero Doctori conpese

sum fuisse , qui obiit anno MCCC. Sed 'Ataphium ita babet : Sep. Guillelmi filii Ser Matthaei de Spada lunghis de Sancto Miniate Notarii , & Exsequioris Artis Lanae civitatis Florentiae. Si autem quod Puee, ne ilius prodit verum est , Rem perus ille , cui sepulcrum concessum fuit, Recuperus se- ε, ' χ mior

23쪽

sior est utpote qui anno MCCC. supremum diem obierit , Huius quoque meminit Io Baptista Gazeta lupius Tractatu De Modo studendi in utroque iure , aitque fuisse Ioannis Palearensis Senensis συγχρονον .Anno MCCCH. Ioannes Lelmi a Cometnolo Miniatensis floruit , qui rerum suae aetatis breve diarium conscripsit ab hoc anno initium faciens s deducens usque ad annum MCCCXVIII. quod quidem , licet recentiori manu exscriptum , apud me exstat ex dono miri humanissimi eruditissimi Petri Paulis ossiae, Patricii Miniatensis, cuius liberali-raci debeo plerasque notitias, quibus hanc me, am Praefarionem locupleto ct exorno. Eius Diarium initium tale habete L Annodali 'incarnain

zione dei nostro Sig. Gesii Cristo MCCCH. e. a di xxv I II. dei Mese d' Αgo sto, te in-s asorii te cose furono notate per me Gio vatins di Lelmoda comugnoIi, Notato e uo mo delia Terra di, Saminiato at Tedesco , da me Parte v edule , parte udite, e fedet mente serit te Iam de Boniηςontrio , o Michaele Bonincon arto , Iureconquitis tempestiυe mentionem fecimγs- , utpote qui ex Maioribus Boni n- contrii nori fuerunt ; sed eodem ferme rem pore. floruisse vi erar Durantes a Sancto Miniare cuius ItaIicum earmen perbreυς

offendi in Manuseripto Codice Bibliothecae

Siccardianae ano cum Carminibus aliorum

24쪽

ram eiusdem ferme aetatis Poetarum , ut Petrarchae , Antonii Ferrariens s , Lance-lotti Placentini , Brutii Mediolanensis , Dant his Aldighieri , Sennuccii Benucci, Ioannis Bocca ccii , Richardi Albi agi, Μatthaei Albigri , Iacobi Cecchi , Nicolai Sol danieri , Fatii Uberti , Richardi Co-, mitis, Guidonis Cavalcanti, Petri Danthis, Magistri Pauli, Friderici Gieri Arretini, Francisci T irae , Gregorii Calon istae , Iacobi Ghiggi , Rinaldi a Cepperelio , Franci Sacchetli , Lapi Collensis , Pan dulphi Mala testae , Simonis ab Antella, Bindi Bonichi , Matthaei Coregi ai . Carmen Durantis ita habet: Ballata di Ser Durante da Saminiato. Ne morte, ne amor , tempo , ne stato, Ne vostra crudelia , po tran far ch 'io ΑItra donna meitem n et cor mio.

Ne' primi tempi di mi a gio vineZZa Come amor volse, Donna , vostro fui; E seto mostrai d' altra vagheZZaFecit per tor di noi ii mal dire altrui. onde vi giuro solo per colui,

Le cui saet te non curate uti fio,

Che a Itra che voi di me non puo dir, Mid. Sed S Frater Simon a Sancto Miniar Poeta Italicus fuit , et eius ode Italica exstat in Codice MS. Gab. Riccardii Marebionis θCancnici Florentini , nisi memoria me fallit,

25쪽

aliosque viros Miniarenses Iitteris claros in antiquis voluminibus eυolυendis me offendisse memini , quos quum adnotare meis in Adυersariis neglexerim, nunc necesse est ut eos silentio praeteream. Anno MCCCLXIX. PauIus de

Portisanis de S. Miniate Iurisperitus oe Rector Vπiversitatis Studii Florentini a Carolo IV.

Imperatore , una cum Ioanne de Riccis eiυe

Florentino Legum doctore c ipse addiderim,

o Poeta I nam eius carmina quaedam Italica exstant in Codice m. Bibliothecae Rie- eardianae Iudex constituitur in causa vertente inter Ioannem de Tedaldinis , S Commune Pisanum filios que Castruecii; qua de re etiam mentionem feci in mea Gnopsi Chroxologica , quam Chronico Imperatorum Leonis Urbe vetani inserui, ad bunc annum. In certum est quando Frater Ioannes a Sancto Miniate Camaldulensis υixerit, qui opus Fr.Pςrrarebae De Remediis utriusque Fortunae e Latina lingua in Italicam vertit ssed certe necesse est ut ante annum MCDLXIV. claruerit , quum Vir Cl. Ant. Maria Biscion ius, cui pluria, quae in bac Prae fatione memoro , accepta fero , butus operis

Codicem MS. viderit eo anno exaratum . BO ni ncontrio nostro contemporalis fuit Michael

Mercatus Miniatensis , ad quem Marsilii Ficiat Epistolam seu potius Dialogum inter

Deum

26쪽

Deam ct Asimam Lib. I. habemus , atque ita incipite Marsi litis Ficinus Michaeli Mercato Minia tensi dilecto Conphilosopho suo

S. D. Saepe de moralibus naturalibusque una philosophati sumus, dilecte Miehael, saepius de divinis. Memini autem te saepenumero solitum dicere mortalia usu comparanda esse , naturalia ratione quaerenda , divina a Deo oratione petenda , &C. Hunc Michaelem ferunt eum Ficino conυexiise, urqui prius naturae concederet, alteri fecundum obitum adpareret de aeternitate animi eum cer-riorem facturus , quod o contigerit; sed haec vos baud moramur , ad anilia fabulamem ra reiicimus , historiae υerae fidem tantam si quurari. Floruit etiam eodem tempore Antonius Moralis Miniatensis, quem Serapbicumj COUbilosopbam suum Mars Ficinus adpellat, pluresque litteras ei seribit Lib. I. α Lib. VIII. Unius Episolae initium boo est: Marsilius Ficinus Antonio Seraphico Conphilosopho S. P. D. Tam grata mihi fuit, Seraphice , Epistolarua , quam grata tua mihi libertas. Significabat enim te tamdem a negocio in ocium libertatemque vindicasse teipsum , dcc. suemdam autem Ioannem Franciscum

27쪽

Tinctium Miniatensem industrium S eruditum Virum fixisse, o volumen luteis pagellis constans composuisse , indicat inscriptio in Iaterculo parirer Iuleo expressa , quae mihi a Ui-νο CI. :Gualterio Medicinae Professore com

modata .

Est Ioannis Francisci Tinctiorum

Minia tensis terreum volumen Quod de materia plurium mundorum Tractat demonstrans secus Elia flumen Eos gradatim quot astra celorum Quo vis cingente totidem qui Iumen Prebent pro stellis centrico eius alis De quorum primo gradu est hic nostralis

An. C MDLXXXVI. suorum versuum sensum si probe percipio ,

Tinctius bie nil aliud demonstrare conabatur, quam singula astra esse mundos , huic nostro persimiles I sententia antiquis non ignota , ct re centiorum quibusdam baud omnino improbata,ut Chr. Hugenio, Fontanellio, aliisque. Hic ut Gidetur in iisdem Astronomicis studiis ac Laur. Bon in contrius popularissuus versatus est; sed acriore iudicio usus fabulamenta ApoteIesma tum reiecit , o uniυersitatis constitutionem scrutari S obserυare conatus est . Sed S Nicolaus Bona parte Pisani L3cet Professor per haec tempora Musis amicus carmina Italica scribebat; eiusque Comoediam habemus , quae

Vidua inscribitur . Quin sub butus eiusdem

28쪽

saeculi exἰtum Mich. Mercatus Clementis VIII. Pont. Max. Arebiarer patriam suam Sanctum Miniatem illustraυit , pluresque composuit libros . quorum praesignis est ille, qui inscribitur Metallotheca Vaticana. Ainlius titulus est : Instruetione sopra la peste , &c. Composuit item opus De Romanis obeliseis ad Sixtum V. Pont. Max. cuius etiam operis supplementa edidit, eo libe Io qui inscribitur e Consideragioni sopra gliavvertimenti det Sig. Latino Latini , &c. Quare vir doctus meruit , ut eius honestam mentionem faceret Ioan . Mabillonius in suo Itinere Italico. Fuit S Ioannes Celsus I reconsultus Miniatensis , cuius exstat liber anno MDCXXIV. editus , cuius ritulus I Prin ceps ex Tacito , ad Alexandrum Stroetiam Episcopum Miniatensem . Donatus quoque Roma Miniatensis, ut υidetur, fuerit, qui Disssertationem,qua Dan: bis Comoediam defendit,

concinnaυit. Alexander Bernardini F. a SamEio Miniate Pastoralem Comoediam ferimit ad

amicum suum Petr. Franc. Gopbonium . A me

rici a Sandio Vniate meminit in sua Historia B. Varchius . Ioannes Antonius Ansalindus, LI. ItaIica Epigrammata varii argumenti composuit , quae anno MDCLXVI. FIorentiae edita sunt. Raphael An idus ab Octavio Rinuccinio in suis Carminibus nominatur. Ultimκs ex Ansaldoram familia ,s quo

29쪽

quae licet Florentiam translata Miniatensis est ,

Ansaldus Ansaldius occurrit , Poeta , Iureconsaelius eximius , cuius Odas S Carmina Italica, S Tractationes de Commercio ct Mercatura , Controυersias ac Decisiones Iaris , habemuT

Sed S Uiros publicis muneribus insignes hoc oppidum tulit , re principum ac Impera-rorum mora nobilitatum fuit. Anno MC XIX. Locterius de Sancito Genesio Imperialis Aulae Iudex nominatur in Diplomate Henrici V. dato

Pisis in Biillario Casinensii Anno MCLX. Guelfo Tusciae Marchio in Oppido San ii Genesii conυentum habuit, ut Abbas Urspergensis auctor es ς'in eodem Oppido Ecclesiae

Pisanae ivra os priυilegia confirma υit , ut constat ex Diplomate apud Ughellium. Anno MCLXXXIV. IV. Kal. Aculii Fride. ricus Imperator Sancto Miniate υersabatur, ut patet ex Diplomate apud laudatum V ghellium. Anno insequenti Henricus UL Rex ibidem morabatur , quod eius Diplomata ostendunt. Anno MCLXXXVIII FriderioMs Augustus San to Miniate pariter erat . Anno

MCCVIII. Οιbo IV. die XXVII. Octobris

in eodem oppido versabatur , ut tradit Iugurtha Thomasius Lib. IV. Erat etiam ibidem pridie Kal Noυembris ; S anno in sequenti in Oppido S. Genesii , ut ex eius Diplomate euicet. Anno MCCXIX. Majileus

30쪽

de m ileis a S. Miniate Paduae Praetor erat . Anno MCCLI. Ioannes Mangiadorius Archidiaconus Lucensis Episcopus Florenti mis creatus est , obiitque anno MCCLXXIV ABBo MCCLXXXII. Nicolaus Mercari Notarius Pisi serat, qui an Miniatensis fudirit alii iudicaverint. In Pisanis monumentis occurrunt item anno MCCLXXXIII Ioannes Buonaparre , ct anno insequenti Distifalυi Rastici I Hoc eodem anno Iacobus a San to Miniate Praetor Urbis veteris, ut apud Cy Prianum Manentem videre est. Anno MCCLXXXVI. Baro a S. Miniate Paduae Praetor. Anno MCCIIC. Bertholdus Mal- pilens a S. Miniate Paduae pariter Praetor , ut constar ex Praetorum Catalogo Archivi Papa favet Patavini S ex Historia Angeli Portenarii. Baro a Sancto Miniate Urbis Veteris Praetor . Anno MCCC. Bariolus a S. Miniare eiusdem Urbis Praetor. Anno

MCCCIII. Carolus Regis Galliae filius

Sancto Miniate versatur , ut tradit Ioannes Lelmi. Sed ex iis , quae narrat Io. Uillanius Lib. VIII. Cap. XLVIII. & XLIX. id non anno MCCCIII. sed ΜCCCII. veIantecedenti contingero debuir, quando Carolus Valesius Florentiam ad nit , vel quando, quum Florentiae ea quae cupiebat perfecisse , Neapolin profectu3 est. Subspicetas quis non

multo ante Miniare es forte Gae s favisse ,

SEARCH

MENU NAVIGATION