장음표시 사용
91쪽
Pectora liber agit,sed pectora mersus in undas, Plaustra Lycaoniae pulsat pede desuper Vrsae.
Tempore non alio magni Canis ignea cedunt Sidera. protentum freta iam procul Oriona Hauserunt pelago, toto Lepus occidit astro, Tum quoque & oceano fugientem Sirius urget. Sed non .Aurigam, cum gurgitis ille profundi Ima petit, pedibus Capra mox,Hoediue sequuntur: Ista polo rutilant,illum vada liuida condunt: Haec membris discreta alijs, extantiaque alte Laruum humerum & summa esse attollentia palmae Cernuntur, donec labenti congrada seli,
Sidere devexo freta late caerula turbent.18 NANq; manu Auris ,reliquu celsumi corusci Verticis de dorso qua spina attollitur alto, Deprimit hirsuti sidus surgens Capricorni.
Membra Sagittigero cedunt postrema reue Iam non alatus remoratur sidera Perseus Acrisinspacij neque clauum vendicat Argo. Alluuione sato Perseus pede denique dertro, Atque genu libero, mersatur caetera ponto.
Argo quod curuis puppim suptrahit oris,
Tingitur,dc duro tingit vada caerula dorso. Ipsa dehinc manet exortum Cilicis Capricorni: Totaque cum pelago coeclo descendit ab alto, Aequora cum Procyon, gressium sectatus herilem,
Intrat,& oceano permutat celsa profundo.
Haec habet occidui plaga gurgitis,i ita sonoro Supprimit unda salo. rurium procul erigit aethra Cygnum, Aquilamq; Iouis. surgunt flamata Sagittae
Sidera, perque notum rutila tum numinis Ara, Delphinum paruas promit Capricornus in auras, 19 ET matutino cum surgit Aquarius orbe, Os Equus atque pedes nouus exerit.ecce cadentis Parte poli trahit occidit una nox atra sub aequor Centaurum cauda,sed non caput, aut humerorum
Vasta simul recipit: persistit pectore celso
Cornipedis species,de coelum vertice fulcit. Ora dehinc Serpens,& prima volumina tantum Go Conditur: Ingentis late tamen agmina caudS Pone trahit subit ista solum, subit aequora rursum Integer oceani,cum se Centaurus in undas Iccerit, atque nouo vibrarint sidere Pisces
92쪽
His in summa poli surgentibus ile per austrum 'Piscis item planta, quem pulcher Aquarius urget, Reddit .r, haud toto tamen hic se corpore promit Sed manet alterius venientis tempora fg ni: Parte latet, partem supera inconvexa sonoris fluctibus absoluit pelagi sic brachia moestae Andromedae, sic crura dehinc humerique nitentes
Paulatim recavo redeunt maris aurea coelo.
Postquam adolent Pisces incendia, lenique Pisces Cum rutilant,mundo dextram haec attollet in vina, Levaque virginei rursum se corporis edunt. 6i P H RIX E I et postqua pecoris proruperit ortus Australem hic aries Aram procul admota et undis Gumilitis occidui qua lux redit,excitat idem Persea proceri sustollere verticis astra, Et claros fulgere hia meros:ac caetera nondum Sunt exempta solo quin totum hoc inuida veri
Natura ambigua rerum ratione reliquit, Extimus an reliquos Aries produceret artus:
Persicos, an Tauro freta pelleret adsurgente Hoc una coelum,subit intiger haud ipse ulla Viscera, nas entis noua Tauri deserit astra, Quippe huius flammis Aurigae sidus inhaeret, Nec tamen hunc totum sustollit Taurusin aethram. Aurigam salsis euoluunt fluctibus omnem Surgentes Gemini, Tauro, pra, plantaque laeua Nempe hoedi euadit, cum primum rursus ab undis
Cetosa insuperum referuntur viscera coelum. Nam caudae &cristae rigor arduus aera celsum
Tunc repetunt, liri cum sidera gurgite monstri Voluit praecipitis teres inclinatio mundi, Eminus ingentem condit pars prima Bootem. Quattuor hic etenim signis surgentibus altum Vix penetrat pelagus, neque summa totus ab aethra Labitur arcturus. manus olli quippe sinistra Iuge mane celiisque super subducitur Vrsis.
63 AT cum tapedibus repetit fluctus Ophiuchus,
Ut genua oceanus vasto procul aeQuore condat, Signum erit eo a Geminos proceaere parte, .
Nec lateri Pistrix cuiquam vicina videtur, 'Sed iam tota super sustollitur, expuit atram Iam pelagus specie,nec adhuc tame extima sorbent.
93쪽
Agmina prima Padi coelo cum seruere ap erto
Vicinasque faces rutili manet Orionis, Curricula ut solers vero mox indice discat Certa tenebrarum,possitque fideliter astro Explorare notos & tuto carbasa ponto' Credo ni dest magnorum congrua cura, Prompta via est ipso cognoscere talia semper, Praeceptore Iou e c coelo tibi signa magistri Omnia ducentur,monet altaIuppiter aethrae singula nos,facilis veram dedit arbiter artem, Ne tempestatum primordia caeca laterent.
6 NONNE vides,primum cum Phoebe in cornua surgit
Tenuia,&angusto lumen iacit ore per aethram, Decedente die,pronoque ab tramite solis, Promat ut ingressus solers tibi tempora mensis Nanque facem quarti sibimet profitebitur ignis Corpora cum primum perfundens lumine nostra, Insubiecta soli tenuem porrexerit umbram.
Ast orbis medij si cedat Cynthia sorinam,
Octauos ortus,octauaque plaustra docebit. Denique cum toto dea iam surrexerit ore, Integer ut magni resplendeat ambitus orbis,
Effluxisse sibi medij iam tempora mensis,
Monstrabit coelo: pleni cum rursus egena Oris eat,tanto procedens lumine sormae,
Inserit aerijs quantum dea nubibus ignes, Esse senescentis sibimet dispendia mensis illla docet, quibus in rutili confinia fratris
Tertia vix mundo superest via: cum minus autem Vmbrarum excludit,sunt tales quattuor ortus Marcentis Lunae, luales sub mense renato Quattuor exurgunt languentis luminis umbrae: Atque his octonas inclituunt ordine luces.
Interiectorum numerum quoque nosse dierum Prompta via est, proprio semper dea proditur ore. Scandat quanta polum,quoties temone iugales. Strinxerit,&quanto iam tramite liquerit undas. IE C; AT decedentis postrema crepuscula noctis,
Bis sex signa tibi quae versat Signifer orbis Monstrabunt cursu nam Phoebus singula mu tat, Sempre
94쪽
Semper & alterno succedit in omnia lapsu, Conficiens iter aetherium mu nc igneus istud Astrum adolet flammis,alij nunc aurea Titan Lumina miscetur,vel cum deuexu sin undas Labitur,& rebus formam absumpsere tenebrae: Vel matutino redit in cunabula linquens Cum pelago,& rebus suffudit luce colores. Sic diuersa diem comitantur sidera semper. Non ego nunc longo redeuntia sidera motu In priscas memorem sedes,habet ista priorum
Pagina,&incerta rerum ratione seruntur.
Nam quae Solem hiberna nouem putat there volui, Vt Lunae jacium redeat, vetus Harpalus ipsam Ocyus in ledes momentaque prisca reducit. illius ad numeros prolixa oecennia rursum Adiecisse Meton Cecropia dicit u r arte, Inseditque animis, tςnuit rem Graecia solers, Protinus&longos inuentum misit in annos. Sed primaeva Meton exordia sumpsit ab anno, Torret rutilo ci)m Phoebus sidere Cancrum, Cingula cum veheret pelagus procul Orionis, Et cum caeruleo flagraret Sirius astro. 66 H O C ut fons est,unde & duxit tempora Luna Navita, tuo longum facili rate curreret aequor, Aequora ruris amans,telluri farra parenti Crederet: ingenti petat haec indagine semper, Seu qui vela salo,seu qui dat semina terrae. Nec mora discendi. breuis hic labor,& breue tempus Postituta innumeros habet autem industria fructus.
Vtilitas te certa manet, praenoscere motu S
Si libet aerios,&tempestatibus ipsis Edere principium,te primum sponte procellis Arcebis rabidis, te rursum principe fluctus Vitabunt alij,si ccrtis singula signis
Tempora discernas.nam mundi cardine verse, Ut stata raucisoni redit indignatio ponti. Saepe etenim quanquam tranquillae noctis amictu Mitia protenti requiestant terga profundi, Doctus securam lubducit ab aequore classem Navita,& Arctaea retinet statione phaselum, Cum matutinae praesensit sisna procellae. Nanque alias caelo cum tertia lumina Phoebus
Exerit,ille sali fuit implicabilis horror,
95쪽
Adsere quem pelago comitem sibi dixerat astrum: Crebro quinta dehinc lux comouet Amphitriten:
Same inopina mali clades ruit.omnia certis Inclici js tibi Luna dabit,seu lucis utrinque Caesa facem, seu cum terretem concrescit in orbem, Sol quoque venturas aperit tibi saepe procellas, Sidera producens,& cum sale sidera condit,
Nec minus ex alijs aderit cognoscere motus Aequoris,& magnos coeli callere tumultus, Quos det certa dies, tuae longi tempora mensis, Astrorumque vice &mundi ratione trahantur. Aeris immadidum quiddam tellure creatum Spiramenta vomunt,vis hoc cum se ndit in auras Venarum,occulte patulo praetexitur agro In subiectum oculis, terramque supernatat omnem. Multaque materies,quam cum calor ignicomantum Hausit uellarum, superas subducit in auras, Et concreta diu compingit nubila mundo.
Si minor haec madidi substantia cespite ab imo Subrigitur,tenues nebulae caligine fusa Tenduntur coelo: vis autem siccior olli Cum fuit,in celeris dissoluit undique ventos, Vicinumque sibi flabris dominantibus vltro Aera propellit,sii maior protinus humor Consurrexit humo,pluuias quoq; nubila fundunt, Et pluuijs late calor est pater&ic super imbres Exprimit,&ducta feruentis ut obice mundi Respuit humorem si molles, magna utriusque Occurset sibimet velut obuia, cominus agris Compulsa aerio fragor intonat,ampisque late Murmura discurrunt pariter crepitantibus auris. Hic inflictus item,diuersorumque per aethram Sarpe superna furens,illisos fulguris ignes Excl udit,rutilis totamque volantibus aethram . Praestringit flammis,5 coelum sulfure odorat. Omnibus his genitrix tellus,&cespite ab imo
Ducuntur superi motus: ignea mundi Lumina,flammigero Phoebus temone coruscans, Et quae noctivagos attollit Luna iugales, His peperere malis exordia. nanque deorsum Movit humum cum sorte calor,laxata repente
Spiramenta soli venas procul altaque pandunt Viscera telluris,bibit imum terra calorem
96쪽
Desuper,& madidum tepefactus spes anhelat. Aeris hos motus,rabi Emque volubilis undae, Flabra procellarum,mundani tramitis iras, Praesentire decet. cape solers singula mente, Praeceptisque virum sitientia pectora pande. M CYNTHIA cum primum coelo noua cornua Cautus utrinque deam circunspice. nanque revectae Nequaquam semper similis lux imbuit ortum: Sed species diuersa trahit,varioque notatur Formarum primi cum surgit luminis igne,
Tertia cum rutilat, cum maior sideris aethram Scandit,oe aerias quarta face luminat oras, Ingredientis erit plene tibi nuncia mensis. Haec castigato si tertia salserit ortu, Pura siit,ut foedis ab sordibus ad redices, Clara,serena diu: tenui surrexerit autem Si face,& ignito suppinxerit ora rubore,
Turbida certantes conuerrent aequora cauri,
Luminia ista dehinc scrassior,atque retusis Cornibus ingreditur,si quarti sideris ortu Percusii ut tenuem praetendat corporis umbram, Imbribus aut Zel byris hebetabitur,arguet vltro Flabra noti, aut pluuias. nam crassus desuper aer
Cornua caeca premens, notus uvidus aera cogit.
Tertia si rursum protollat Cynthia currus,
Sie subrecta fides & acu mina tenta ceruscans, Ut nec curua quas declinet cornua, ncc tum
Fusa supinat uni diducat lumen in auras, Occiduo rephyrii in praedicet surgere mu ndo, Aut Libyae de parte notum. sin quattuor a uici a Cynthia curriculis ccaelum subit, atque coruscis Cornibus immodice prostantibus viserit ignes, Vix prolixa salu m ciet, Ocy us omnia cati ri Marmora conuoluent,sera verrent flabra pr fundim. Istius in boream quod se sustollit acumen, Si curuum specie elut annuat,adsore coelo Saeua procellosi praedicet flabra aquilonis Nanque hoc urgeri sese adserit, hocque grauari Indice, rursus eo veniet notus, hanc ubi partem Ponesu pinari conspexeris, inque reclinem Sponte habitu na, pandi nam subrigit auster acumen Inseriore plaga. si Lutiam tertius ortus Proserat, atque deae conuol uat circu tus oras,
97쪽
Suffusus rutilo, mox tempestate s ora Sp u mosum late pelagus canescere cernes.
Maior & haec rauci versabit gurgitis undas, Ipsa quoque immodice si vultum Luna rubescat. t 68 CONTEM plator ite, seu plenti luminis orbe Cynthia distendit, seu cum teres ambitus olli Cedit ur, de mediae velut indigal u cis, utrinque Sustinet obductae sibimet dispendia formae.
Cornua prima replens,& cornua sessa dehiscens Induit,lcqualem procedens ore colorem Hinc perpende oculis. ipso monitore dierum Signa tene, ac totum disicerne in tempora mensem. Non unum deprensa diem tibi signa loquuntur, Nec vulgo in cunctis adsunt praecepta diebus: Sed quae signa n0uo dederit nox tertia motu, Quartaue sustollat medios dum Cynthia vultus, Durabunt coelo: medio quae edixerit ore, Ignes in plenos. hinc in dispendia rursus Altera prouisae signantur tempora Lunae. Illa dehinc donec german luminis ignis Accedat Phoebe, mensis postrema notabunt. Hoc quod pro tento vehit ingens mundus inrab Aera uomen habet quod spirat cespite tellus, Nubila dicuntur: coelum super aula deorum.
Axea compactum conuoluitur. hic sua certis Sunt loca numinibus. borealis verticis alta Regia Saturni: qua siccior annus anhelat,
Aestatis rutilo,calida stat Iu ppiter aethra, Immodicus terram qua desuper ignis aduret, Graditio incolitur,brumalis pulsus habenas Qua Solis redigit, pulchro Venus obtinet astro: Ast ubi demerso latet ater circul iis orbe, Cessit Mercurio locus imbrifer, his super amplai uinque teneth Zonas,certo via Druida Solis Limite decurrit,cum Luna nubila propter, Exhalantis humi qua spiramenta madescunt . Ima, veli nnt cCell,luxit dii in frustra frequenter, Desuper innubeh rutilantis lampade Lunae. Pascitur humore,& varias dea lumine sormas Exprimit incerto,sic crebro denique Phoebo ubibus ambiri cum subsint nubila, Lunae; reditur, hanc puoties includere circulus ergo Spectatur,proprio succedunt ordine signa,
98쪽
Ille alias trino cum voluit tramite Lunam, Et geminis plerunque meat, solet unicus idem Cingere. Si simplex circunuersabitur orbis,
Signa procellarum certissima. signa sereni Praeferet: abruptus subito praenunciat euros. Marcescens tenui sensim caligine, de aethra Digestus patula, locet undis adfore pacem. Si duo se Lunae circunfudere,repente
Maxima vis pontum, vis verret maxima terras,
Maioresque dehinc stagna agitabit ni procellae.
Si trinus rutilum conlirinxerit ambitus orbem, Et magis immodica formidine saeviet auster, Zonarum teter fuerit si tractus in aethra,
Denique disrumpant si sese cingula Lunae, Vltima tempeitas ruet imi gu r gitis aestum. SOLIS quin etiam,Solis tibi cura videndi
Sit potior, Solem melius praeuis a s quuntur, Astrorumque duci monstrata tenacius haerent:
Siue ille occiduas vergat deci tuis in undas, Seu se luciferis reparauilis exerat oris. Istius ingentes raclij, caliginis atrum, Et nebulosarum tractus piceos tenebrarum Lumine dispiciunt,cum per chaos umbriserum vis Flammea peruasit, cum semper noctis amictus Inserit aeriae fulgor facis: ille calore Pigra mouet, innulac rutilis torpentia flammis Sol sespita an iniet, Sol dura obstacula primus
Curru adamanteo rcferat pater,esilua Phoebus
Igne inhibct, Phoebus radijs densata relaxat. At cum dammigeri cedit vis inclita Solis
Lucis egens, crasiaeque cleus latet obice nubis, Et coelo de pelago magnos ait adfore motus. Non hic cum primos educet gurgite vultus, Ceu picturato diuersos ore colores,
Proserat: haud et enim tali tibi Sole revecto, Mitia iam coeli fas expectare serena. Et si tranquillo convexa cucurrerit austro, Indideritque facem ponto deus integer,atra Nube carens, purus pue coma,& splendidus orbe, Conuenit eoae faciem praesumere lucis. Sed non ora cauo similis medioque recedens orbe, quasi vel si radios discingitur ultro, Figat ut australem porrecto siderepartem,
99쪽
Aut boreae rigidi iaculetur l uminis igne, Et vento & pluuijs reparata in luce carebit
'D ENIQV E per flammas procul atque incendia,soli
ipsa dei cedunt blandi si lumina,mlers.Tende oculos,certa hoc ducentur signa magistro. Et ne sanguinetis late rubor induat ora,
Qualia protractu vaga nubila Lepe rubescunt: Aut ne labenti piceus color abdat amictu Lampada,quaere diu, si tetro crassior orbe est, Vuescet pluuijs tellus, inflataque celsas Aggere deuicto superabunt flumina ripas. Ignea si fulgor praecurrit plurimus ora, Flamina crebra salis quatient vada,flumina terras
Conuerrent omnes,S duri flabra aquilonis, Siluarumque comas,& celsa cacumina flectent,
Vis simul amborum si vultum Solis oberret, Cuncta noti quatient, imbres procul arva rigabunt. 1 ECCE alias primo nascentis Solis in ortu, Uel cum praecipites pelago deus inscrit ignes Vt coeunt radi j nebulosoxaetera quippe Pars Hyperioniae rutilat faeis, hic lue comarum Vis contusa micans mundo sua lumina praestat Hic globus ater item liuentia nubila cogit,
Nonnunquam fasto nebularum tectus amictu,
In convexa redit,ium c o rursus aperto
Cum ruit, Opposita vul una caligine condit, Omnibus his signis in terram de iist imber.
72 Plurimus. Interdum tenuis praeucrtere nubes Visa deum illaec celeris si praesurrexerit ortum, Ipseque pone sequens radiorum luce carere Cernatur, nimbis ingentibus arua madebunt.
At matutini si Phoebum in littoris acta Maiorcim solito produxerit,atque per aethram Marcenti similis defluxerit extimus orbis, Alta dehinc scandens minuat iubar igni serum Sol, Pura serena aderunt,nanque olli gurgitis aer Crassior in modicum surgens distuderat orbem. Et iam si tenero su stollens tramite ccaeli Oblitu ira iusti tu bar attrahit, hic quoque magnis Cum madefacta die sub tempestatibus horret Pallidus hora cadens promittet pura serena,
Displosis etenim per apertam nubibus aethram Ora laboranti similis languentia pallet,
100쪽
Et disiectarum moles late nebularum Indicat exuti faciem clarescere mundi. Quin nascente die venturos conuenit imbres Noscere,cum proni procul ad confinia coeli Deferri piceo spectaris nubila tractu. Et cum declinant radi j se partem in utranque, Lucis in occasu,nox ut ferat algida rores, 73 Imber erit. Puras si Phoebus condit habenas, Et Calpetano tranquillum gurgite lumen Tingat ac in lapsu nubes ignita sequatur, Noxque di Esque dehinc venturi rursus eoi
Nimborum expertes&tempestatibus atris Durabunt. Sed cum radi jς marcentibus ardor Languet,de in tenui tenduntur acumine frustr Phoebei crines, nimbos arguet atra procella.
Talis de obducti cernetur forma diei, Qualem fraternos sit btexens Luna iugales Lucem hae betat. subit haec superi sacra lumina Solis Inserior,in diaeque inter itans lampadis orbe,
Arcet flammigerae radium facis:aut tibi rursum Cum matutinos molitur lucifer ortus, Ebria sanguineae subuoluant vellera nubes. Nanque grauis coelo fundetur protinus imber.
E C si Sole procul rutila inter stagna morante
Emineant radii, radios quoque crassior umbra Contegat,ille cies pluuijs ventoque carebit. Quin erit iliaber item,si Solem circulus ater Ambiat exortum: maior se denique nimbus
Vrgebit coelo,maior sola perluet imber: Circulis asa adeo si cingula nescia solui
Seruarent terrae speciem torpentia molis.
1 SAE PE etiam Phoebo nubes percussa rubescit, Et meditata dei sormam, procul igne recepto Concipit efiigiem,simulato luminis orbe. Id qua parte poli spectaueris, adfore ab ipsa
Parte tene ventos: tamen haec tamen omnia semper Decedente die melius ventu ra docebunt.
6 CONVENIT hic etia partiti Prs sepe notare: id nubi nomenivae Cancro obuoluitur alto: Graecia docta derit, duo propter dent i u e Asellos Suspice, tuorum alius Septem vicina trioni Astra adolet, tepidum procul alter spectat in austrii. In medio quod nube quasi concrescit adacta,