장음표시 사용
141쪽
Ad Primam , ct secundam partem Inseritati.
to post bellum quadriennio cum vacasset schola haec, anno demum MDXXII. x I. kal. nov. electus ad eam est Petrus Paullus Parisius Consentinus , qui antea primam tenuerat Iuris Canonici matutinam . Constituti sunt illi I xeni libellarum quinque DCCL. auctique anno MDXXUII. VII. id mari. ad argenteos millenos libellarum sex & solidorum quatuor . Sed triennio post operam suam Bononiensibus addixit. Inde autem Romam se contulit , ubi primum Camerae Auditor, ut eum vocant , Apostolicae fuit , deinde Cardinalis creatus est a Paullo III. anno MDXXXIX. Rel, qua ejus merita, & sata habes apud Papadopolum T. I. p. a47. & Biographos alios. Scripsit Responsa, iamras,3c Commentaria pro more illorum temporum . MDXXXIII. x II. xal. nov. Marianus Socinus junior ex
loco secundo ad hunc ascendit florenis millenis , qui arino MDXXXV. mutati sunt in argenteos Venetos, quos ducatos appellant; armo autem MDXL. in scutatos aureos libellarum septem . Biennio post a multis Principibus expetitus ob imgentem quam sibi pepererat, nominis famam , ad Bononienseς
transire maluit , in quorum Gymnasio mortuus est anno MDLVI. De illo multa Papadopolus i. I. D. 23 r. MDLX. XIII. Kal. mari. Hieroumus Tornielius ex loco secundo evectus florenis centenis quinquagenis supra mille . Sed triennio post ad Ticinense Gymnasium rediit, unde Ve'nerat , ibique mortuus est anno MDLXXV. De ejus vita , fatis, & operibus vide Panci rotum ejus aequalem l. 2. c. 176.& Papadopolum. t. I. P. 232.
142쪽
MDLXIII. Universitas commendavit Tob;am Nonium Perusinum ; sed magis placuit Iulius Salernus Ticinensis, qui per multas Italiae scholas fama ingenti vagatus fuerat . Itaque prid. kal. Oct. conductus est florenis quingenis. Intra amnum mortuus est ' ejusque heredibus stipendii reliqua usque ad litterarii curriculi finem Principis munificentia soluta sunt. Ceterum ad curriculum explendum docuere substituti 'duo, loco & honore pares , Bonifacius Rogerius, di Franciscus Mantica , ut est in Actis Cod. 47. p. 4.. MDLXV. Joones Cephalus Ferrariensis , qui superioribus
annis Patavii docuerat, si Buccio credimus , postea vero Papiam migraverat , ex eo Gymnaso revocatus est hoc anno XI v. kal. sept. florenis millenis , qui anno MDLXXII. in aureos mutati sunt. Obiit anno MDLXXXI. laudatusque est in funere a Riccobono, cujus oratio extat. Videndus etiam Papadopolus in t. I. p. 234. & Tomasinus in Elogiis t. I. P. 7O. non tamen omnia pro certis habenda. MDLXXXII. xiv. kal. maj. Guido Pancirilus Regiensis , qui antea Patavii docuerat, ex Taurinensi Gymnasio revocatus est aureis millenis, qui bis aucti, anno MDXCV. III. non. nov. crevere ad MCC. Quadriennio post mortuus est. Multa de illo Papadopolus in T. I. p. a 39. Eius quoque Pera recenset, inter quae eminent , ad usum nostrum quod attinet , libri quatuor de claris Legum Interpretibus . In Diario MS. Gabrielis Sansoni p. IO 6. memoratur etiam Laurentius Pancirolus, qui in Iurisconsultorum Collegium admissus est anno MD L x Iv. kal. nov. diciturque ibi Lectis
, MDXCIT Cum idibus majis Pancirotis mortuus esset, nonis Oct. successit Vortia oedus Perusinus, qui in patria profitebatur, multisque antea in Gymnasiis fuerat . Constitutum illi stipendium est aureorum Μ. adjectis ducentis ad itineris empensaS. Anno proximo magnis conditionibus abductus est a Duce Parmensi, qui Gymnasium recens instituerat. Ex Rossi Diario p.8 .
143쪽
MDCII. ix. kal. nov. Comes & Eques Iambus Galitis Neapolitanus: ex Messanensi Gymnasio accitus est non sine contentione multa stipendio aureorum M. adjectis argenteis duacentis in antecessum solvendis ad itineris expensas Bis confidimatus est decretis admodum honorificis, auctumque stipendium ejus anno demum MDCXVII. ad aureos quadringenos supra
mille. Sed anno post v III. kal. apr. mortuus est, cum culorum usum aliquanto ante amisisset . In Patrum Theatinorum aede ex testamento conditus est : sed funus illi celshratum est in templo D. Antonii , orationemque habuit Si gismundus Boldonius Mediolanensis coram Gymnasio toto, ab
que Urbis Rectoribus. De ejus vita, & scriptis Papadopolust. I. p. 268. & Tomasinus in Elogiis t. I. p. 2o7. MDCXX. Iulius Pacius Vicetinus , cum anno superiore haeresim ejurasset, cujus caussa in Germaniam confugerat aetate prima, XII. kal. maj. evocatus est ex Valentino Gymnasio, agente Parisiis Veneto Legato, ut bona Regis Chri stianissimi venia discedere posset. Decretum illi stipendium est aureorum MCC. libellarum septem, praebitis insuper quadringentis ad itineris expensas; & filio eius Iacobo ad Authentica
explicanda conducto. Et ne quid ad commodum & honorem deesset, ornatus est statim Equitis titulo & insignibus a Usneto Duce Antonio Priolo. Attamen cito pertaesus, cum sumtum desiderium, quos in Gallia reliquerat, ferre non posset, Valentiam cum filio rediit, ibique docendo consenuit, Consiliariis quoque honorariis Senatus Gratianopolitani adscriptus, auctusque pensione coronatorum DC. Obiit anno MDCXXXV. Vir fuit non juris prudentiae modo , sed etiam Aristotelicae Philosophiae longe omnium suae aetatis peritissimus. Vitam Gius, 3c opera describunt Tomasinus in Elogiis t. a. p. 369. Papadopolus i. I. p. apo. Capassius i. q. c. 6. p. 337. &postremus Niceronus vol. 39. p. 27o. Vide etiam Epistolas Italicas Virorum Illustrium . Illud ego omittere non debeo,
ouod ex dontestico Bidelli Generalis commentariolo cognovi , Q modum
144쪽
s C Η Ο L bE. I37 modum eius docendi, Patavinis scholis parum idoneum , misnime placuisse; ideoque bona Principis & Universitatis venia
discessisse . Videlicet paullo senior ad nos accesserat , quam l. ut posset memoriae periculis assuefieri. MDCXXVI. I x. kal. mari. Bartholomeus Vecchius Senen: sis, magni per Italiam nominis famaeque Iurisconsultus , ad stholam hanc regendam ex Parmensi Gymnasio vocatus est florenis MCD. quibus praeterea duceni additi sunt anno
MDCXXXII. Primus hic Veneti juristarum Collegii Praeses fuit . Sed quinquennio pest ad Pisanum Gymnasium deductu
est a Principe suo Magno Etruriae Duce. . MDCXXXVIII. xii. kal. nov. Carbonebius de Carbonebiis Perusinus ex Messanensi Gymnasio accitus est florenis quadrim genis supra mille, attributis insuper trecentis ad itineris e pensas . Anno MDCXLU. confirmata illi schola est ad secxennium, additique stipendio eius florent ducent. Postremum conductionis annum senectute debilitatus explere non potuit: a
tamen integrum illi stipendium Principis liberalitate solutum est, & venia data redeundi in Patriam.
MDCLI. v. non. mari. Comes Iacobus mimus Utinensis
ex schola secunda traductus florenis sexcentems, qui saepius
aum, anno demum MDCLXXVI. LII. id. apri crevere ad MCM. Triennio post mortuus est . Laudatur a Papadopolour t. I. p. 139. cui adde , Universitatem idib. mare.
MDCLXXIX. decrevisse illi publicum in Gymnasio monumem
tum. Ex Actis Cod. P. I Q. MDCLXXXI. x. kal. nov. Americus Passarelius Ferrariensis ex schola prima Iuris Canonici matutina translatus est florenis octingenis. Sed cum bonus senex dare operam liberis constituisset, uxore ducta, obiit intra annum.
MDCLXXXII. Pridie id. Octobr. . Iulius a Puteo Marchio & Eques Veronensis , ex Adsetarum ordine, in quo sibi famam iudicando & scribendo pepererat , . in Gymnasium venit florenis conductus ossingenis , quibus Tom. II. S prae-
145쪽
praeterea LXXX. additi sunt decennio post . Sed novo Iabo ris genere , & senectute fractus rediit in patriam , ibique
MDCXCIV. xii. kal. sextil. Jo. Baptista Rainis Venetus ex loco secundo ad hunc ascendit stipendio suo sor. quingenorum , qui saepius aucti crevere ad millenos . Ueram sol, damque tenuit Jurisprudentiam ; nihilque ei defuit ad recte docendum & disputandum. Obiit anno MDCCXXV. vII. kal. sextil. Ejus laudes habes apud Papadopolum t. I. p. 259. inter quas illa mihi rursus memoranda videtur, quod bibli
thecam suam Gymnasticae legaverit. MDCCXXI. Prid. kal. nov. Antonius Bombardinus Canonicus Primicerius Patavinus , ex Criminalium schola transi tus est norenis quingenis. Sed anno post v. id. nov. mortuus est . In veteri eruditione libenter versabatur , plurimumque valebat e cujus rei argumento est Syntagma de Carcere &antiquo ejus usu, anno MDCCXIII. ab illo editum. Monendum autem puto, virum egregium, cum haec scriberet , &Criminalia tractaret, nondum Ecclesiae addictum fuisse. MDCCXXVII. I x. kal. mai. Petrus Berroidus de Amatis
Patavinus, Praepositus S. Sophiae ex schola secunda Iuris Canonici matutina ad hanc progressus est stipendio forenor. CCCL. Triennio post v i. id. febr. decessit . Vir fuit Iuris utriusque valde peritus, sed magis Canonici, quam Civilis. Idcirco Ecclesiasticis controversiis disceptandis tota vita adhubitus est; magnumque sui desiderium Episcopali hujus civitatis Curiae reliquit. MDCCXXX. Iv. id. avg. Antonius Arrighius ex schola Juris Pontificii secunda matutina translatus est florenis quadringenis , qui saepius aucti anno demum MDCCLI. xv I. kal. Oct. crevere ad MCC. Tum in hac , tum in priore schola cum esset, quaedam c0m laude scripsit, typisque edi
146쪽
: ORDINARI Α ΡΟΜ ERIDIANA. Ad primam , re secundam partem Digesi novi.
no MDXVIII. xl x. kal. sebr. Vincentius G ious abcocea Bononiensis ad scholam hanc regendam ex pa- trio Gymnasio accitus florenis CCCCL. cum antea & Taurini, & Papiae non sine magna doctrinae sama docuisset. Eodem anno I v. id. nov. datus illi collega est , qui pari loco doceret, & cum eo certaret, Augsus Discalcius Patavinus: quandoquidem neminem adhuc fortuna offerebat , qui loci primi dignitatem & amplitudinem tueri posse videretur . Sed hic quidem biennio post abdicavit, seque Veneto sorodedit . Suffectus est Io. Franciscus Buria Placentinus , qui scholam matutinam tenebat ; sed paullo post eo rediit , umde venerat : ejusque locum occupavit Franciscus Vondraissus Cremonensis, Gregorii Papae x Iri pater , postea Cardinalis . Hic in Collegium receptus est anno ΜDXXIV. sed
cito abiit. MDXXVI. Mortuo Salmiolo, Marianus Socinus junior, qui anno superiore per menses paucos in schola prima docuerat,
conductus est florenis DCXXV. subinde auctis ad octingenos kalendis dec. MDXXVIII. Quinquennio post ad scholam primam evectus est .
MDXXXII. viii. kal. jun. Ragusus de Ret eis Perusinus, petente Universitate, accitus est ex patrio Gymnasio florenis quingenis, sed ad annum tantum, quo elapso, discessit. MDXXXIV. v. non. Q. Fabius Accisambonus Eugubinus, qui in ipso aetatis flore Patavii docuerati, revocatus est florenis quingenis. Sed quinquennio post Romam rediit , unde venerat, ibique post annos duos inter Rotae Iudices relatus
147쪽
est. obiit anno MDLIX. De illo Pancirolus i. a. c. I 78. &Papadopolus i. I. P. III.
MDXXXIX. Pridie non. Oct. Caspar Malmignatus tandenariensis ex prima Civilium Institutionum scholae ad hane translatus est florenis CXX. Triennio post valetudinis caussa ultro abdicavit. De illo Mantua n. III. MDXLII. xv. kab Nov. Iulius Oradisus Perusinus, qui prima docendi rudimenta in patrio Gymnaso possierat; & Amfuinus de Medicis Camerinensis, qui & Bononiae & apud Biturigas in Gallia professus suerat , pari loco & honore ad scholam hanc regendam vocati sunt, non tamen pari stipem dio . oeadino enim florent CCCL. tributi sunt Ansuino, CCCC. sed Oradinus quidem anno MDXLIV. mense labru rio discessit, variisque muneribus & in Patria, & Romae sun.ctus, demum anno MDLXIV. Perusinus. Episcopus declaratus est . Paullo post Ansuinus quoque ad suos rediit . De hoc
MDXLIV. Kalendis apr. Heron mus Tornielius Novariensis, non jurisperitus modo, sed etiam Theologus , qui multis in Gymnasiis per Italiam docuerat , conductus est flore, nis CCC. sed cito. crevere ad millenos. Statim. in Collegium admissus est , & post annos octo ad locum primum ascendita MDXLV. v x. kal. nov. Joannes Scapinelitis Mutinenss coblega Tornielu datus est stipendio florenorum CCC. Sed triennio post abiit. MDXLVIII. x I. kal. apr. Matthaeus Gribaldus Mopha, ex Cheriano Galliae oppido , florenis octingenis conductus est , qui his aucti crevere ad centenos supra mille idib. OELMDLII. Tanta frequen ta docuit, ut interdum locus audi. toribus deesset . Sed anno post haereseos compertus Genevam secessit, inde autem post varias peregrinationes Lugdunum, qua in urbe crimen ejuravit . De illo Papadopolus l. I. p. 232. ineribus , qtiae ab eo recensentur, adda Catalogum j,
148쪽
sCHOLAE. 142ris Interpretum versibus conscriptum. Plura habes apud Niceronum UOl. 4 I. p. 233.
MDLUI. Postridie non. Oct. Cum biennio ante Guido Pam. Oreus Substituti nomine in schola hac docere coepisset, totique probaretur Universitati , demum florenis trecenis obnductus est, ut Trentesii collega esset . Ejus stipendium bis avictum, anno MDLXIV. crevit ad forenos DCL. Sexennici post ad Taurinensem migravit Academiam magnis conditionibus accersitus. Sed anno MDLXXII. ad nos rediit, locumque primum occupavit. MDLXX. v I. id. ivi. Franciscus Mantica ex tertio Iuris i
Civilis matutini loco traductus est florenis CCCL. quibus duceni additi sunt anno MDLXXVI. nonis juniis. Sexennio post
ad scholam matutinam migravit. MDLXX I. x III. kal. Ian. Boni eius Rogerius Comes &Eques, ex tertia Iuris Civilis pomeridiani schola ad hanc translatus est florenis trecenis, ut Mantica collega esset, eique loco 3chonore par. Εjus stipendium bis auctum crevit ad florenos septingenos anno MDLXXXVIII. Triennio post v. kal. avg.
mortuus est. De illo Riccobonus I. a. c. II. & l. 4. c. 8.ubi ridiculam controversiam refert cum Angeia Matthaeaccio ,
quem sibi de via decedere volebat, quoties obviam fieret. MDXCII. Petrus Paullus RutiIius Coloniensis, qui graviLsimum Consutioris Ecclesiastei munus magna cum dignitate Venetiis sustinebat , traductus est Patavium x III. kal. sebi
ad regendam scholam hanc florenis CCCC. Anno exacto, sponte abdicavit Vicetiam profectus ad cernendam Antonii fratris hereditatem, qui Vicarius Episcopi fuerat. Ibi autem Iurisconsultorum Collegio adscriptus vixit usque ad annum MDXCVII. Bernardini Rutilii longe celeberrimi nepos fuit,& Martii frater, qui ante illum in Gymnasio docuit . De illorum studiis, totiusque vitae institutis scripsit Io. Baptista Sablonus in Tom. xiv. opuscul. Venet. anno saeculi hujus trigesimo septimo
149쪽
MDXCIV. Rutilii locum occupavit Iv. kal. mari. Joaebἰ-mus Mainus Salodiensis. Conductus est florenis quingenis, qui his aucti, anno MDCVII. postridie id. Oct. crevere ad Em Anno post obiit. De illo Tomasinus i. a. c. I 3. MDCUIII. III. kal. Q. Alexander Gai nur Centensis ex Gymnasio Ferrariensi accitus est forenis D. quibus additi sunt duceni anno MDCXV. Sed anno post obiit . . Habitus est inter Iurisconsultos eruditos ; & quaedam etiam scripsit , de quibus Papadopolus T. I. p. 267. MDCXUII. x. kal. mai. Jacobus Antonius Maria Neapolitanus ex prima Iuris Canonici pomeridiani schola traductus est florenis octingenis. Anno MDCXXI. e vita discessit . De illo, ejusque moribus, & operibus Papadopolus i. I. p. 268. MDCXXIII. Postrid. kal. nov. Carbonchius de Carbonchiis ex Perusino accitus Gymnasio , & Alexander Sinnesiticus ex schola prima Iuris Canonici pomeridiana translatus , florenis uterque septingenis , in schola hac operam suam fidemque obstrinxerunt, vacante interim loco primo. Triennio post ad scholam matutinam ordinis ejusdem simul transierunt. MDCXXVI. m. id. apr. OGGius Sa herius Patavinus ex schola matutina traductus est florenis septingenis , qui anno MDCXXIX. III. id. mari. crevere ad DCCCL. Biennio post peste sublatus est. De illo Tomasinus I. a. c. I S. MDCXXXI. x. kal. Q. Ioseph de Angelis Patavinus ex tertio Iuris Civilis matutini loco ad hunc ascendit florenis CCL. quibus insuper duceni additi sunt anno MDCXXXVIII. Sed in ipso aetatis flore scholam vitamque deseruit. Tomasinus de Gymnasio l. a. c. I 3. MDCXLIII. iii. non. nov. G. Jacobur Caimus Utinensis ex Pandectis traductus norenis DC. qui quinquennio post crevere ad CM. Anno autem MDCLI. ad locum primum ascendit. MDCLUI. v. id. sebr. Joannes Michael Pieruccius Bon Lebius ex Pandectis translatus Dorenis octingenis , addita loci
150쪽
praerogativa . Anno MDCLXI. locum primum matutinum
MDC H. viii. kal. sebr. Comes antonius Alvolas istar ghettus Patavinus ex schola matutina traductus, aequatusque primario est, aucto etiam stipendio ad florenos CL. supra mille, qui antio MDCLXVIII. crevere ad MCD. Sed hie ipse annus finis illi vitae fuit. Papadopolus i. I. p. 273. o. pus ab illo editum memorat de absoluta Philosophia cogniti ne, itemque anecdota quaedam. Sed plura de illo' Maazucchelus T. I. p. 399. l . MDCLXIX. Nonis dec. Achilles Bon ικs Patavinus ex Pandectis traductus est florenis trecenis , qui semel atque iterum aucti , anno MDCLXXVIII. III. id. ivl. crevere ad DXX. Quinquennio post v. id. sextil. fato functus est MDCLXXXIII. Pridie kal. sept. Io. Eaprisa Caselius Patavinus ex prima Institutionum schola ad hanc translatus est florenis ducenis, qui duplicati sunt quadriennio post . obiit anno MDCXCII. pridie kal. NOV. , MDCXCII. iv. id. april. Io. Baptisa Ralais Venetus ex Pandectis traductus est florenis quingenis . Biennio post ad locum primum ascendit. MDCXCV. Nonis malis Stephanus a Niυibus Cardeira ex Pandectis traductus est florenis DCC. quibus centeni additi sunt xIII. kal. ian. MDCCIII. Quinquennio post ad scholam
MDCCVIII. x I. kal. jan. Vincentius mala Patavinus ex Pandectis huc processit stipendio florenorum CCL. quibus praeterea centeni additi sunt post annos undecim . Anno MDCCXXIX. lato concessit , legatis publicae Bibliothecae libris suis. MDCCXXXI. viii. kal. mari. Antonius Tertius Bergomas ex Adsetarum ordine, inter quos haud dubie eminebat, eVO-catu S cst florenis quadringenis, qui bis aucti anno MDCCXLIII. III. kal. Oct. crevere ad occingenos. Quinquennio post ad pri-
