장음표시 사용
331쪽
quo mortuus est. De ejus vita & operibus Tot sinus in Diog. T. a. p. Io8. & Papadopolus in T. I. p. 329. MDXCII. vi. kal. Oct. Galilaeus de Galilaeis Florentin ex Pisano accitus Gymnasio florenis CLXXX. qui bis aucti crevere ad DXX. anno MDCVI. Cum disciplinam hane multis inventis, praesertim vero telescopio, locupletasset, auctum illi stipendium est anno MDCIX. ad florenos M. quibus tota' vita frueretur . Anno post in patriam rediit reuocatus a Principe suo Cosmo ΙΙ. Magno Etruriae Duce , ubi mortuus est ineunte anno MDCXLII. Astronomus fuit aetatis suae . non dicam princeps, sed solus: ceterum , quod omnibus vere sapientibus accidit, . parum felix, dum viveret. Cum suta latus e vivis est, tum demum apparuit , quantus & Astronomus , & Philosophus suisset. Ejus opera, quae in omnium admiratione sunt, post multas editiones prodiere ex Seminarii Patavini Typographia anno, MDCCXLIV. . Vide ibi ejus vitam. MDCXIII. v III., kal. nov. Joannes CamilIus Gloriosus Neapolitanus conductus florenis. CCCL. quibus duceni additi sunt anno MDCXXII. Sed eodem anno. sub novi litterarii curriculi initium , quod biennio. tardius auctum illi stipem dium fuisset , scholam deseruit , non tamen urbem . Siquidem anno sequenti dissertationem Patavii edidit de Cometis, in qua ipse se Gisenensem , vocat. Postea cum abjisset, . inimicitias exercuit cum Fortunio Liceto , & cum successore suo Bartholomaeo Somero ; quam in rem librum vulgavit Neapoli MDCXXX. Vide Tomasinum im Elog. T. a. p. 3II. RPapadopolum t. I. p. 362. MDCXXIV. xvi. kal. Oct. Bartholomaeus Somerus Fribu gensis conductus est florenis quadringenis , cum suam Μagistratui peritiam probasset, dissicili soluto problemate, ut erat in more . Sed obiit quinquennio post . Multa de toto ejus Vitae genere , Sc studiis Tomasinus in Elogiis t. a. p. 2 69.& Papadopolus i. I. p. 332. Extat Soυm opus post humum de recti di i proportione.
332쪽
. MDCXXIII. I x. kaL ma, Andreas Argolus Aprulinus ex Taleacotio, qui Μedicus, . Mathematicus, & Astrologus vulgo habebatur, quingenis conductus', nec multo post aureo torque, & titulis Equestribus ornatus. Cum praeter assiduam scholae operam plurima scripsisset per Italiam celebrata , anno MDCLVIII. crevit ejus minervat ad flore nos ΜCC. Sed eo ipse anno mortuus est . Eiusi sata describit , & opera re censet Papadopolus i. I. p. 367. Nico nus Vol. 39. p. 325.
3c Mazetucchellus i. a. p. IO43. MDCLXI. III. kal. maj. Andreas Moremus Brixianus fio- renis conductus trecenis eodem anno mortuus est. Successit
biennio post I v. non. jan. Stubanus de Angelis Uenetus, ex coenobio Jesuatorum, quod, ipso adhuc vivente ac docente , postea clausum est . Conductus est florenis CCLX. qui pluribus aum vicibus crevere ad centenos supra mille ; docuitque usque ad annum MDCXCVII. quo mortuus est . De ejus vita & operibus Papadopolus Qx Patino in Lyceo p. 4 i. &
MDCXCVIII. xi I. kal. sept. Dominicus Gulielminus M. noniensis ex patrio Gymnasio millenis deductus est ; magno utique liberalitatis genere, sed tamen quod homini famae de- heretur , quam sibi per omnia industriae Medicae, & Math
maricae genera in patria, & extra patriam comparaverat. M
vit praesertim Magistratum opus ejus Hydrostaticum de aquarum fluentium mensura. Sed cum in Medica maxime facultate praestaret, ipsamque Mathesim ad Medicinae usum disputando traheret, anno MDCCII. in prima hujus classis schola collocatus est. MCCVII. 1 v. kal. maj. Iacobus Hermanus Basileensis, nominis fama non apud suos modo, sed etiam cis alpes notus, sexcenis accitus est . Sed anno MDCCXIII. ad Mathesim Francolarii ad Viadrum profitendam transire maluit , cum
jam multiplex ingenii doctrinaeque specimen publicis privatinque exercitationibus apud nos dedisset . Eius laudes complexus est Papadopolus i. I. P. 188,
333쪽
MDCCXVI. I x. kal. Oct. Nicolaus Bernussius Basileensis aeque illustris, eodem suffectus stipendio est . Sed vix elapso trie
nio, patre orbatus bona Principis venia domum rediit. Scri pserat nonnulla, quae memorat Papadopolus i. I. p. IV. Sed ipsum iam Bernullium nomen non tam familiae , quam M thematicae scholae est. MDCCXIX. x II. kal. Q. ex Philosophia translatus est Ioannes Potinus, qua jam in Mathematicorum ore famaque erat. Florenis merebat jexcenis, qui anno demum MDCCXXXIII. crevere ad millenos, dinumeratis insuper illi argenteis Uenstis centum ex aerario ad formas cudendas, quibus in Geometricis doctrinis explicandis uteretur . Anno MDCCXXXIX. aucto rursus stipendio , accessit illi onus faciendi publice e perimenta Philosophica. Tam vario ac dissicili studiorum genere implicitus cum sit, attamen identidem extra scholas per Venetam ditionem , interdum etiam extra Venetos fines arta cessitur, ut de aquis , & Architectonicis rebus pro sua Maathematicarum rerum peritia judicet . Anno MDCCLII. crevit stipendium ejus ad flor. MDC. quadriennio autem post extra ordinem ad octingenos supra mille. Multa scripsit, in quibus eminent Libri de motu aquae mixto , 3c de Castellis , Frentini Commentarius , & Exercitationes Vitruvianae, quae magnam Vitruvii ipsius expectationem moverunt . Non
est omittendum , tria illum in Parisiensi scientiarum Academia praemia obtinuisse ; quod haud scio an ulli unquam ex
nostris praeter generum ejus Pontederam contigerit . Primum
illi adiudicatum est anno ΜDCCXXXIII. cum quaereretur de navali itinere metiendo , alterum MDCCXXXVII. cum quaereretur de praestabiliore anchorarum figura , tertium MDCCXLI. cum quaereretur de praestantiore ergatae navalis
334쪽
Ad Meteorologisos Arisoretis libros. ANno MDLXXXIII. Nicolaus andronicus Tragurinus,
Artistarum Rector , ultro Meteora interpretanda su scepit ex veteri Rectorum instituto, quibus concedebatur in. ter Professores locus , siquis eorum onus tam graVe non reformidaret . De illo Riccobonus L 3. c. II. Anno sequenti xiv. kal. sebr. Universitas petiit & obtinuit a Magistratu, ut Rectori suo publice docenti argentei Veneti quinquageni
hoc nomine solverentur, ex Statutorum lege, & antiqua Gymnasii consuetudine. MDCI. III. non. nov. Camilio Bessono Philosophiae Entraordinariae Prosessori primario onus adjectum est explicandi Meteora diebus vacantibus , eoque nomine tributi sunt illi florent C. modo ne Philosophica schola aliquid detrimenti caperet. Itaque diebus docuit tum ordinariis , tum extraordinariis, donec anno MDCIX. suum sibi Meteora Professorem vindicarunt C parrem Venturam Lonicum Canonicum Athest num . Accessit ad docendum ducenis quinquagenis , qui nunquam augerentur . Aucti tamen sunt anno MDCXLVII. ad CCCC. quod ad arcanas de rebus Ecclesiasticis consultationes Venetiis adhiberetur. Addi penso Senatus jussit Parva Aristo. telis Naturalia , in quibus fere unis ranicus versatus est. Obiit anno MDCLXV. eiusque laudes, titulos, & Opera complexus est Antonius Angelerius in Decimine Hisor. edito Uenet. MDCCXLV. p. II 6. MDCLXX idibus mari. Equ. Sertorius infatus Patavinus florenis conductus est centenis quinquagenis, quibus nulla umquam fieret accessio . Ut autem Lonisus ex gemino scholae titulo Parva dumtaxat Naturalia explicuit, ita hic solum mindo Meteora, sed magna cum laude , totiusque Gymnasii ala m. II. S s proba
335쪽
probatione . Obiit anno MDCLXXVIII. In vetusta erudi tione plurimum valuit , & ex hac maxime scriptis suis immortalitatem comparaVit. Eminet Commentarius de Notis Romanorum . Proxime accedunt Marmora Erudita , quae iterum
edidit adnotationibus illustrata nepos eius Io. Antonius Atabas Cassinensis S. Paginae in Gymnasio Interpres . Plura de illo ejusque operibus in Tomo XXXIII. Diarii Litterarii Veneti, in XIII. Niceroni, & in I. Papadopoli p. 3 a. &
MDCLXXVIII. x. kal. avg. Geminianus Montanarius Idutiisnensis ex Gymnasio Bononiensi , ubi per annos XIV. docu rat , accitus est ad explicanda non Meteora modo , sed in primis Astronomiam , quae jam obsoleverat , omissis interim
Parvis Naturalibus. Itaque Schola inter ordinarias numerari coepit eique hora tertia matutina assignata est. Decretum
illi stipendium est florenorum CD. quibus CCC. additi sunt anno MDCLXXXIII. obiit quadriennio post , multis editis
operibus, quae adhuc in pretio sunt. Ea recenset Papadop lus ex Patino & aliis in t. I. p. 378. MDCXCIV. idibus jan. Michael Angelus Fardelia Drepanensis , Philosophus & Mathematicus percelebris , florenis conductus est quadringenis : eoque ad primum evecto Phil sophiae ordinariae locum , anno MDCCIII. x I. kal. april. Ioannes Gratianus Bergomas suffectus est florenis CCL. Porro Gratianum ad Philosophos traductum excepit eodem stipendio Joannes Potinus Venetus v I. kal. Oct. MDCCIX. MDCCXU. v. kal. jun. Cum Potinus ad secundam Philo. sophiae ordinariae scholam progressus esset , successit Barthol maeus Lasagnotus ex loco tertio Philosophiae Extraordinariae florenis quinquagenis supra centum. Sed triennio post ad Medicos migravit ; eique statim sussectus est Ludουicus Ripa Venetus, ducenis conductus. Ad scholam hane celebrandam additae sunt vi I. id. mari. MDCCXXXIX. Nautica , & Ge graphia; quae tamen nec multos auditores invenerunt, quorum
336쪽
industriam exercerent, neque magnam Prosetari curam attulerunt . Itaque ad alliciendam modis omnibus juventutem, anno MDCCXLIV. decretum est, ut qui Meteoris cognoscendis operam darent, non secus ad Lauream accedere possent, graduseque Academicos obtinere, ac si Philosophos ordinarios audiarent. Ripae stipendium iterum ac saepius auctum crevit anno MDCCXLV. ad florenos octingenos quinquagenos . Sed anno post , aetatis suae octavo & quadragesimo, XII. kal. maria
aquis periit, in quas sub noctem, cum domum rediret, pr lapsus est pone S. Iustinae templum, fatis per devia ducenti-hnis. Hereditatem ejus Fiscus occupavit, quod propinqui nubΙi apparerent. Cum adhuc esset adolescens , ingenioque abundaret, plantarum historiam scripsit, ut locum qualemcumque in Gymnasio quaereret. Historiam hanc, ait Papadopolus , non
magnus sane iatanicus, se bis avidissime legis . Certe ejus gratia Feliei mali Horti publici Praefecto adjutor Triumvia ratibus litteris datus est anno MDCCXVII. Sed, cito mutato consilio, cum se Mathematicae disciplinae & Astronomicis observationibus dedisset, scholam hanc obtinuit , & subtiles aliquot pro suscepto munere disputationes emisit. Paucorum lio. minum vir, tametsi ingenio doctrinaque valeret, non se libenter populo & scenae dabat. MDCCXLVI. v xx. kal. sept. suffectus est Io. Alberius C Iumbus venetus , Monachus Cassinensis , - florenis in annum ducenis, aperuitque gravissima oratione , scholam. Statim mo bo tentatus, di quidem ex iis qui lethales habentur , ait, men non modo publicum docendi munus animose sustinuit, sed privatum quoque recepit: utrumque autem multiplici industria , & summa cum juventutis utilitate explet . Anno MDCCLII. auctum ejus minervat est ad nor. CCCXL. driennio autem post novum illi impositum onus est Geogr phiae explicandae.
337쪽
Novum hoc auditorium ad ' horam secundam matutinam dierum vacantium aperiri Senatus jussit anno MDCCXLV. postridie non. april. ad Venetae praesertim I ventutis institutionem . Ejus titulum in albis Gymnasticis esse placuit, in Arair Nauticae Theoriam , sumpto a Meteor rum schola penso, bona Ripae Prosetaris venia. Accitus autem est ad hoc munus Comes Rinaldus de Carolis Iustinopolinanus, decreto stipendio florenorum CCC. additoque statim Collegii Medici jure . Hesiodum e Graeco vertit, commentariosque edidit de antiquitatibus patriis, & de Argonautis admodum eruditos. Exeunte anno MDCCXLIX. onus deposuit. Biennio autem post VII. kal. dec. scholam ipsam Senatus sustulit . Pensum eius x III. kal. mari. MDCCLVI. partim redditum Meteoris est, partim ad Mathesim translatum
338쪽
DIEBUS ORDINARIIS HORA PRIMA MATUTINA . SChola haec, quam decem ante annis Senatus instituendam
censuit, anno demum MDCCLI. aperta est, praepositusque illi Comes Hieroumus de Rinaldis Forojuliensis, qui anno superiore Mathematicas exercitationes Venetiis cum edudisset valde probatas, magnam ingenii sui spem & expectationem fecerat. Euclidis Elementa pensi loco assignata sunt, quorum interpretationem singulis annis absolvere tener tur; ne, qui ad graviora Universitatis studia contenderent , diutius quam par est , in Geometricis rudimentis haererent. Credibile autem est, ipsa quoque Analyseos Principia & Elementa hoc nomine Magistratum' comprehendi voluisse. Com
339쪽
MEDICINAE PRACTICAE ORDINARIAE.
ANno a restitutis scholis altero MDXVIII. Iv. id. Q. ad primum Practicae Medicinae ordinariae locum ei Elus est Christophorus de Francureis Aretinus , Pisis evocatus, florenis DCL. Post annos duos datus est ejus senectuti vie, rius Substituti nomine uerinmus Bagolinus Veronensis , qui Philosophiam Ordinariam ex sede secunda profitebatur flor nis CL. Anno autem MDXXI. x II. kal. sept. Franeuecio dimisso , idem Ba sinus Ducalibus litteris confirmatus est. Etsi porro doctrina ejus & industria satis probaretur , tamen prima haec Medicinae Practicae sedes majus aliquid postulare yisa est: proindeque anno M XIII. postridie non. nov. Baingolino ad Practicam. Extraordinariam translato , eam Occupavit Bernardinus Speronus Patavinus florenis CCC., cui colloga sine discrimine loci datus est Io. Laurentius Saxoferratensis , qui tenuerat primum Theoricae ordinariae locum stipendio florenorum DC. Sed anno MDXXVI. Speronus abdicavit, ut aegrotantibus operam totam praeberet ; nec ita multo, post ipse quoque Sax erratenses. Anno autem proximo pridie kal. v. successit Hieroumus Accorambonus Eugubinus, qui annos amplius XX. in Italiae Gymnasiis magna ingenii & doctrinae fama Medicam Artem professus fuerat. Constitutum illi salarium est Ducatorum aureorum DCC. quibus quadriennio post additi sunt praeterea C. ut onus resumeret, quod paullo ante senectute fractus deposuerat. Obiit Actorambontis anno MDXXXV. ejusque laudes & scripta recenset Papadopolus i. Ι.. p. 3o4. Eodem anno in locum ejus translatus est Ludovicus Carensius Patavinus, cognomento Tosetius, qui secundam classis ejusdem sedem per annos XV. magna cum laude tenuerat . Auctum est autem
stipendium ejus ad florenos D Sed quadriennio post decessit,
340쪽
eum emisset Isagogem ad Artem Medicam , & tractatum de tribus Doctiams . De illo post Scardeonium Riccobonum , Portenarium, Tomasinum, scripsit Papadopolus i. I. p. 3o . MDXXXIX. v II. id dec. electus est Io. Baptisa Monimal. de Monte , Veronensis, florenis D. Porro autem cum Montanus ad Theoricam migrare maluisset, armo MDXLIII. YIv. kal. jan. huc a prima Theoricae schola transiit Pamphiliui Montius Bononiensis , servato stipendio, quod jam obtinuerat, florenorum CDLX. Post biennium PamphiIius in patriam retitit; & ne locus vacaret , Antonius Fracanetianus junior VLcetinus, ejus partes suscepit titulo Substituti, ita iubentibuς, ad annum Gymnasii Moderatoribus , cum antea per annos sex Theoricam professus esset . Anno MDXLVI. ordinarius declaratus est, & Collega Pauli. δε Crassis in sede secunda, vacante prima usque ad annum MDM. Hoc demum anno missus est Venetiis , ubi Philosophiam publice tradiderat, &magna cum laude medicinam faciebat , Victor Trine ellus , M. Trinoavella , Venetus , ut scholam hanc regeret stipendio aureorum CML. qui triennio post aucti sunt ad MC. Primus in hoc Gymnasio Graeca Hippocratis opera interpretatus est: idemque plures Galeni Libros in latinum sermonem transtulit. Arrianum, Stobaeum,& Graecos Aristotelis interpretes emendavit atque edidit ; multaque scripsit , ex quibus eum apparet aliarum quoque artium ac litterarum studia ad Medicinam adjunxisse. Anno MDLXIII. mortuus est in patria. De ejus vita & operibus Scripsit Laurentius Marucinus , &Fr. Ioannes de Augustinis de script. Venet. T. a. Illo ipso anno exeunte suffectus est Antonius Fracan rianus argenteis Venetis DCC. ex scholis Bononiensibus , ad quas transierat, revocatus. Trineaυem mortem biennio tardiorem fuisse Papa.dopolus duobus in locis acriter contendit , & Fracanoauum
Bassani Landi in Classe Theorica successorem facit. Sed stamdum est Actis & Litteris Ducalibus . Anno MDLXVI. Frmean anus filiam collocaturus obtinuit a Senatu argenteos MCC. mutui Diuitiam by Corale
