장음표시 사용
41쪽
Ubi Pontifex discessit. Fr. Maximilianus a manghena , causae Postulator , a R. P. D. Ludovico de Valentibus Fidei Promotore sacris vestibus induto prope altare maius ad cornu Epistolae sedente acceptum Decretum recitandum in Templo palam curavit: Quo facto idem praesul hymnum Te Detim ab altari praecinuit, eumdem subsequentibus ad finem usque Symphoniacis, & Musicis,succensis etiam eodem tempore minoribus aeneis tormentis . non sine magno populi plausit, & diei illius celebritate .Parem nactae sunt exitum causae BB. Petri Regalati, & Catharinae de Ricciis , quarum primam eadem praedicta methodo retulit Eminentissimus Card. De Gentilibus, alteram Eminentissimus Lercarius, in Congregatione generali , coram SS. D. N. , die a a. Septembris ejusdem anni I 44. super Dubio, An stante miraculorum approbatione tuiti procedi posset ad Canonietationem; Etsi enim auditis Cardinalium,& Consultorum suffragiis, judicium ferre Pontifex supersedisset; ut, quid sibi decernendum foret, maturius deliberaret; Tamen post dies non amplius quindecim , quae insta subjicimus, Decreta seorsim edidit.
Canonietationis Beati PETRI REGALATI Ordinis minorum , apud Hispanos ReguIaris Observantia S. Francisci Resauratoris. UM . post absolutas de more Antepraeparatoriam & Praeparatoriam Congregationes, reserente Reverendi sis. D. Card. Antonio Xa verio De Gentilibus , proposita suerit in Congregatione Generali, habita coram sanctissimo, die a. Iunii currentis anni, Causa Oxomen Canonizationis B. PETRI REGALATI super Dubio, An ct de quibus Miraculis consupos indultam a Sede Amsolica eidem TFATO Generationem ; Cumque Sanctitas Sua, praemissis praemittendis, duo ex eis in tertio genere approbaverit, uti colligitur ex Decreto edito die 14. Julii currentis anni; Deventum tandem fuit in alia Generali Congregatione. habita pariter coram Sanctissimo, die aa. septembris proxim h praeteriti, ad postremum, quod supererat, Dubium : An sante a probatione supradictorum duorum Miraculorum, tuto procedipossit ad selemnem ejusdem BEATI Canonietationem : Omnibusque Afirmative respondentibus, Sanctitas Sua resolutionem differre voluit, ut prius, e fusis ad Deum precibus, coelestis luminis opem in tam gravi deliberatione imploraret. Quibus impletis, idem sanctissimus Dominus Noster, post Missae celebrationem ad altare S. Brunonis in Ecclesia S. Mariae Angel rum ad Thermas Diocletianas, accitis coram se R. P. Ludovico de Valem tibus Fidei Promotore , & me instascripto Secretario , praesens Canoniza tionis B. PETRI REGALATI . quandocumque iaciendae, Decretum eX- pediri & publicari mandavit. Hac die 6. Octobris I 744.
42쪽
ACTA CANONI Z ΑTIONI sFLORENTINA
R Elata in Congregatione Generali Sac. Rituum habita die I Martii
currentis anni coram Sanctissimo Domino Nostro BENEDICTO PAPA XIV. per Reverendissimum D. Card. Lercarium Causa Canoni Eationis B.CATH ARINAE de RICCIIS super Dubio: An. ct de quibus M raculis eo set post industam eidem Beata Venerationem in casu , s ad Eretum de quo ag tur : Cum ex tribus, quae tunc fuerunt proposita , & examinata Miracula , Sanctitas Sua duo approbaverit secuta post formalem dictae Beatae CΑ- THARINAE Beatificationem . uti colligitur ex Decreto edito die a6. Majicurrentis anni, & pol modum die a a.nuper elapsi mensis Septembris, eo ela iterum cenerali Congregatione Sac. Rituum coram eodem Sanctissimo Domino Noltro propositum fuerit per supradictum Reverendissimum D. Card. Lercarium alterum, quod examinandum supererat, Dubium : Ansante approbatione duorum Miraculorum tuto dreeniri potist ad solemnem ipsius Data CATHARINAE Canonietationem: Omnesque, qui in ea Congregatione sust agium tulerint, assirmativum dederint responsum : Sanctitas Suaresolutionem ea die differre voluit, ut tum suis, cum aliorum precibus in tam gravi deliberatione lumen a Patre luminum prius imploraret, quod eum abundε sequentibus diebus peregerit, novissimε infrascripta die S. Bru- noni Carthusianorum Fundatori dicata, post celebratum in Ecclesia S. Mariae Angelorum Missae Sacrificium , accitis coram se R. P. Ludovico de Valentibus Fidei Promotore, meque infrascripto Sac. Rituum Congregati nis Secretario, ut novum decus Praedicatorum ordini adderet, praesens Canonizationis memoratae Beatae CATHARINAE de RICCIIS , quando. Cumque faciendae, Decretum expediri ac publicari mandavit. Hac die 5. Octobris IT .
T. Patriarcha Hierosumitanus Secr. Et quoniam in Decreto superiori mentio saeta est de inclyto Carthusianorum Parente Sancto Brunone, ad cujus altare sacris operatus Pon lisex , testo illius die recurrente, B. Catharinam Sanctis accenseri qua documque posse declaravit ; non esset abs re meminisse etiam quid
43쪽
circa eximium ejusdem Inlli tuti Sectatorem Nicolaum Albergati , Civem& Episcopum Bononie n. clarissimum sacri Cardinalium Collegii decus& ornamentum Samnitas Sua constituerit, coram decem Eminentissimis Patribus, nempe Lercari, de Gentilibus, Guad agni, Spinula, de Vale tibus , de Montibus, Lucino, Bolognetti, Hieronymo Columna , Prospero Columna de Sciarra jussu Pontificis convocatis, atque unacum Oratore Bononiae Comite Benti volo in intimo ejusdem Ecclesiae Choro congregatis; nisi nos apprime instructos redderent ipsae Apostolicae literae, quas reser rem hoc loco; nisi eas jam impressas unacum Decreto, Lectionibus propriis , & peculiari Elogio ejusdem Beati Nicolai Albergati in Martyrol
gio Romano apponendo, haberemus ramo Secundo lib. XI. cap. I Φ. g. ς8. pag. 333. aurei revera operis de Servorum Dei Beatificatione . & Beat
rum Canonizatione , novissimha Sanctissimo ipsius auetore BENEDICTO PAPA XIV. summopere aucti, & tertio sub praelo positi pro Con imbri
censi Liturgica Academia , quae peculiarem super hoc de mandavit curam praeclarissimo viro P. Emmanueli de Azevedo societatis Iesu Alumno, cum ad promovendas non paucas Servorum Dei Causas a Lusitaniae & Algar-biorum Rege selectus est prae omnibus & Romae detentus ; ubi ab eodem Sanctissimo Patre Sacrorum Rituum Congregationis Consultor renunci tus, summa vigilantia, & omnium Eruditorum expectatione Praefatum opus magnificentissimε exsequitur.
Elaborabant inter haec Postulatores BB. Camilli de Lellis, & Iosephia Leonissa , ut quantocius causas , quas susceperant, ad optatum Canoni-Σationis finem perducerent. Ambae ita processerant, ut coram Sanctitate sua rite perpensis, quae post impertitum eisdem Beatis cultum a Deo saeta fuerant eorum intercessione , miraculis , Pontificium dumtaxat de iis exspectaretur oraculum. Tempus non modicum intercesserat, nec de Petri cathedra vox incorrupta judicantis, de quibus constaret miraculis , adhuc intonuerat: Publicae propterea privataeque preces in horum Beatorum Templis, & Coenobiis eo dirigebantur , ut ad id obtinendum , quod petebatur , opportuna e coelo Pontificiae menti lux affulgeret. BENEDICTUs vero, licet haec ei cura alte insedisset in animo: tamen,ut populum sibi commissiim , omni, quo poterat, studio acceptabilem Deo magis redderet, sacram visitationem instituere per id tempus decreverat ,
cujus initium a domo Dei se facturum primo die M i anni II s. etiam
Is dies erat Apostolorum Philippi, & Iacobi triumpho consecratus . summo igitur mane cum ad Lateranum se contulisset Ponti sex . a Capitulo Basilicae , ejusque Archipresbutero Nerio Cardinali Corsino Sancti Eustachii Diacono exceptus, post effusas ante augustissimum Eucharistiae Sacramentum Preces , aliasque pr. e paratorias ad Missam perlectas in eodem Altari Sacrificium consecit; quo absoluto. in proximum Columnensium Sa
44쪽
tii PD-Praesectus praesens aderat. secedens Defunctorum animas consuetis orationibus absolvit. Mox utrasque custodias , & eam scilicet, quae coelestem Angelorum panem in Pyxide servat, & illam , qua sacrorum oleorum vasa conduntur, intus & extra diligenter inspexit. Deinde Capita beatorum Apostolorum Petri,& Pauli, ceterasque plurimorum Sanctorum Reliquias, quae in alto pegmate instar turris intra Templum erecto servantur, propius veneraturus , per amplam scalam de industria paratam , di ab Aramajori , quae ex adverse est, non longe applicitam superius ascendit. Crates serreae inauratae, quibus circum undique pegma concluditur,& quarum claves penes se habent, alteram Praefectus Domus Pontificiae pro Papa, alteram Conservatores Urbis pro Populo Romano , reseratae jam prius fuerant, velaque pariter demissa . Cuncta lustravit Pontifex; recognovit documenta . quae de identitate Reliquiarum testabantur, pertractans inde manibus etiam suis , quas exosculari Volebat, lipsani thecas. Ab alto descendens Altarium mensas & ornatus earum inspexit, sacram supellectilem , singulaque omnia ad Divinum cultum, majestatem
lue, ac Ministrantium decorem spectantia , in Sacrarii ambitu disposita
edulci aspexit: tandem ad Cappellam Domus Corsinae divertit. Est haec ultima ad dexteram e Basilica exeuntium , a san. mem. Clemente XII. Laurentio Corsino Sanctitatis suae Praedecessore in memoriam S. Andreae Fesulani Episcopi Cognati sui erecta atque iundata. Pario lapide ornata est , caelaturis aeneis multo auro illitis , anaglyptis , signisque marmoreis, & egregia Divi Andreae imagine ex opere musivo , quae tabulae loco sacram Aram mirificε illustrat: Praeterea est in ea nobilis ex Porphyrite Sarcophagus , quem vivens e Pantheon , olim Delubro , nunc Templo B. Mariae ad Martyres, uni ex Cardinalibus S. R. E. in Diaconiam attributo , ipsius Ecclesiae Canonicis exhibentibus asportatum ad mortalis sui Depositi custodiam constituit sibi Clemens, cujus voluntati obsequentes Gentiles sui, cum vix ab obitu praefinitus annus emuxisset, ejus cadaver e Sancti Petri in Vaticano Basilica . ubi depositum suerat, privato su-nere elatum, prout ipse Chirographo mandaverat, in eo deponendum
Itaque Cappellam ingressus Papa Bps porcetus, defuncti Pontificis animae intercedentibus B. Andreae meritis a Deo precatus est pacem; Et quamvis non ignoraret preter Ministros ad Ecclesiastica obeunda munia certis redditibus attributis in ea institutos , Sacrarium quoque vestibus & vasis , tum aureis tum argenteis, omnique alio cujusvis generis apparatu . large instructum esse , honorifica tamen potius, quam censoria animadversione, nihil voluit inobservatum praeterire. Postremo remeavit ad Quirinale egrediens per Orientalem portam , Nova hic porticus, novaque templi facies ipsum mei Clementem habet Auctorem ; ut inscriptum ejus nomen , di stemma genti litium ostendunt . Et quidem tantae molis fabrica ita admirationi omnibus est, ut oculos etiam
45쪽
in se animosque intuentium convertat, & Triclinium Leonis restitutum ,& oblonga via ad agrum Sessorianum aperta, utrumque regnantis Pontificis nobile opus. Neque vero in his dumtaxat se continuit munificentissimus Princeps: Longe majora sunt . quae suo quaeque loco , si quidem scribendi copia fuerit, enarrabuntur. Unum tamen modo praetermittendum non esia tanto nimirum Pontifici tribuendum esse , si non amplius flexus& invius, sed iacilis & rectus accessus est ad Rasilicam Helenianam , quae Sanctitatis Suae, dum Presbyter Cardinalis esset, Titulus fuit: Si Frons hujus Templi molimine ipso , & columnarum numero nobilis assergit: Si demum AEdes tota velut nova Hierusalem deposito senio , & quasi sponsa ornata monilibus suis conspicitur . Quae omnia summatim indicat lapis super ostium in interiori aedis parte ita inscriptus.
BENEDICTUS X lv. PONT. OPT. MAX.
Providam hanc Vicarii sui curam in restaurandis Christianae Religionis monumentis , in reficiendis ornandisque Basili eis iaculorum injuria collabentibus , in promovenda Ecclesiasticorum disciplina , tanto animi studio susceptam', qui scrutatur corda &scit quid Spiritus desiderat, Christus Jesus benigno statim favore est prosequutus. Nam cum Papλ eo ipso die primo Maji ex Laterano redux in domesticum se recepisset cubi- Culum, advenisse tempus intellexit . quemadmodum diu precibus Magitaverat ρ, quo divitias gloriae magni Dei mirabilia facientis in Servis suis, quo praeparavit in gloriam, palam ostenderet: Quapropter accersitis RR.PP. Congregationis Sacrorum Rituum a Secretis, ac Fidei Promotore sequentia duo Decreta super approbatione Miraculorum in Causis Canonizationis BB. Camilli de Lellis, di Iosephia Leonissa vulganda tradidit.
46쪽
IOACTA CANONI Z ATIONI sROMANA, SEU THEATINA
Canonizationis BEATI CAMILLI DE LELLIS Fundatoris Clericorum Regularium Ministantium Infirmis. Postquam solemni Ritu inter Beatos relatus suit Venerabilis Dei Famu- tu, CAMlLLUS DE LEL LlS Fundator Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, initantibus de more Pollulatoribus pro impetranda ejusdem Causae Reassumptione, ut ad finem optatum , nempe Canoni Eationem , ipsa perducatur , signata fuit Commi Ilio Reassumptionis Cauta,& Apostolici Processis confecti s quorum validitas diligenter etiam eXaminata, atque inde probata luit de Miraculis , quae o, intercessionem Beati CΑMlLLI a Deo patrata serebantur, postquam ille Beatorum numero adsci iptus eis: Cum deinde eadem Miracula in examen revocari coepissent, & accuratissima disquisitio de ipsis facta esset, uti mos et , in duabus Congregationibus Antepraeparatoria, ac Praeparatoria , demum CO-ram Sancti .simo Domino Nostro BENEDICTO XIV. die i6. Martii nuper elapsi habita fuit Congregatio Generalis Sacrorum Rituum , in qua propoli tum fuit Dubium , quod antea jam fuerat proposi tum in duabus Congregationibus Antepraeparatoria , ac Praeparatoria , quas superius nominavimus - An , ct de quibus Miraculis conset pos indultam eidem BEATO
Venerationem in casι, G ad ejectum se Sanctitas Sua , priusquam accederet ad Congregationem , omnia Consultorum suffragia perlegere voluit , quemadmotum facere consuevit, atque illa deinde coram universo Coetu
dilucide exposuit: Poth haec auditis Cardinalium suffragiis nihil novi constituit, non sollim , ut Causam accuratius perpenderet, sed etiam, ut Divinam opem in tam gravi, dissicilique negotio diuturnis precibus imploraret: His omnibus peractis duo ex propositis Miraculis adprobavit :Primum illud est . quod in ordine secundo loco describitur , & Luciae Te resiae Petti contigit, quae ab ipsa Nativitate asthmate oppressa , gravi sit -m1 respirandi dissicultate laborabat, & cum magis aetate procederet, tanta malorum accessio facta est , ut non modo ineptam prorsus essicerent ad quemcumque vel levissimum laborem , sed etiam macilento vultu , fractisque viribus Corporis penitus extenuarent: Quin etiam gibbum contraxit , & sanguinem immixtum sanie despuere coepit, it aut de ejus vita actum esse Medici unanimes adfirmarent: Sed illa post invocatum B. CANILLUM momento temporis pristino respirandi impedimento , & maycidis sputis libera protinus evasit, Corporis curvamine soluta fuit, & se ad labores omnes suscipiendos idoneam . & expeditam sensit, cum nulla antea Crisis , seu mali mutatio eidem Mulieri contigisset: Atque ita restitutis viribus, postquam septemdecim annis graviter vexata fuit, integra , persectaque gaudet valetudine .
47쪽
Secundum Miraculum, quod in ordine tertium locum obtinebat, a Sanctitate Sua probatum , accidit Margaritae Castelli Puellae annorum duodeviginti, quae Parentem habuit pustulis insectam , & eodem morbo ita oppressa suit, ut pustulta in diversis partibus erumperent, & postrem: ulcus per totum Corpus, & ingentes crustas sanie manantes , & supra modum graveolentes inducerent. Tandem Mense Iulii anno I 43. cum Puellam sebris acuta correpuisset, & nullum a medicinis levamen accipe ret, omnem de ipsius sanitate spem Medici deposuerunt: Divinum Eucharistiae Sacramentum ipsi tamquam proxime moriturae fuit administratum , & omnia , quae ad luctum & sunebrem pompam spectant, jam parabantur ; Interim ejus Mater , ac Soror ad intercessionem Beati CAMlLLI pie confugerunt, &statim admirabile portentum evenit: Nam moriens Puella excitatur , & se incolumem , & sanam exclamat: Lecto prosiliit, inflatum corpus detumuit, tabidae Crustae deciderunt, cibum sumpsit integris ac restitutis viribus; nee ulla tunc temporis Crisis, seu mali mutatio intercessit; optimam pariter valetudinem , quam recuperavit, nunc etiam firmam retinet ac tuetur.
Haec duo Miracula tanquam tertii generis Sanctitas Sua probavit, postquam in Lateranensi Basilica Sacrum hac die consecit, quemadmodum R. P. Fidei Promotori, & mihi instascripto Secretario declaravit ,
dum Sanctitas Sua pnesens Decretum mihi tradidit. Η ac die prima MajiSanctis Apostolis Philippo, & Jacobo dicata anno ITAS.
Gηοηietationis BEATI IOSEPHI A LEONISSA Sae rdotis Professi ordinis Minorum S. Francisi Capue inorum . ΡEraeta jam a Clemente XII. sel. reeord. Beatificatione Venerabilis Dei Famuli IOSEPHI DE LEONISSA Sacerdotis Professi ex ordine
Minorum Sancti Francisci Capuccinorum , & signata deinde Commissione Reassumptionis Causae, consectis auctoritate Apostolica Processibus de Miraculis , quae post eandem Beatificationem contigerunt, examinata pariter sedulo, ac probata validitate ipsorum Processuum , postremo in duabus Congregationibus Antepraeparatoria , ac Praeparatoria , quarum Prima coacta fuit die I 8. Junii anno I 43. , altera vero die 3. Martii anno
48쪽
An , ct de quibus Miraculis constet ps indultam dicto BEATO venerationem in casu, ct ad ejectum oe. - Idem prolatum dubium fuit in Congregatione Generali Sacrorum Rituum habita coram Sanctissimo Domino Nostro Pa- p, BENEDICTO XIV. die a a. Septembris anno II 4. Sanctitas Sua, priusquam in Congregationem veniret, omnia Consultorum suffragia perlegit, eaque sese retulit coram universo Coetu : Post haec auditis Cardinalium suffragiis , nihil omnino decernendum censuit. ut rem totam magis accurato studio perpenderet, & seipsutn Deo commendaret , ut lumen suum in hoc gravissimo negotio impertiretur .uaque Sanctitas Sua , dum ejusmodi Causae privatum studium impenderet , nonnullas dissicultates deprehendit: Etenim circa primum , ac secundum Miraculum , quae Consultores & Cardinales majori . plausu exceperunt, advertit Sanctitas Sua nequaquam misses fuisse Romam articulos , seu capita rerum , ut super illis a R. P. Fidei Promotore Interrogationes conficerentur, quae solum propositae fuerunt a Iudicibus Remissorialibus Apostolicis : id prosecto novum & inusitatum Sanctitati Suae visum fuit, eo quod de Processu ageretur Spoleti consecto , quae Civitas procul dubio paucis milliariis Roma distat : Quare contrarium id esse constat Sacrae Congregationis praxi, quam Sanctitas Sua in suis libris De Caudinidatione Sanctorum lib. a. cap. Φ7. num. 3. suse explicavit. Accedit etiam , quod in Miraculis tertii generis Insantaneitas necensario demonstranda sit, quae cognosci quidem nullo modo potest, nisi prius ostendatur status anterior immediatus morbi, qui deinde momento temporis mirabiliter senatus suit: Quamobrem Sanctitas Sua percurrens Testium dicta , nihil sanε dubitandum putabat de praecedenti immediato, ac miserrimo statu morbi, sed in apertam lucem manifesto illum non deduci , eo quod opportunae ac necessariae Interrogationes praetermissae fuissent; ideoque Processum ejusmodi spicae comparandum esse , quae licet matura ac frumenti granis repleta sit, tamen illa non effundit, nisi
Cum haec ita essent, Sanctitas Sua desiderio , atque amore cognoscendae veritatis solum adducta , scribendum duxit. ad Episcopum Spoletinum , qui suffectus est in locum sui Praedecessioris , qui Processui condendo interfuerat, ac vitae cursum absolvit: Illum secreto admonuit, ut accitis improvisci Testibus jam antea examinatis , & aliis pariter , qui voca ri in examen poterant ac debuerant, sed vocati nequaquam luerant, illos opportunε interrogaret de statu immediato , qui sanationi praecessit: Episcopus ad Leonissam se conserens indicta jam sacra Visitatione Sanctitatis Suae mandatis prudenter , accurateque satis secit: Novum Processum, quem condidit, Romam misit, consentaneum ponitus illis omnibus , quae ipsi commissa suerant: Quem Processum Sanctitas Sua tradidit, ut in Tabulario Sac. Congregationis collocetur, & ipsius causa dissicultates omnes
prorsus se exuisse adfirmavit. Addidit, Se nullam haesitationem habuisse ,
49쪽
ut Iitteras daret ad Episcomim Spoletinum , uti dictum est, quamvis asversari videatur Decretum Alexandri VII. promulgatum anno 1668. . quod Sanctitas sua commemorat in Libris De Canonitatione Sanctorum IIb. a. cap. 33. num. II. Quo sane Decreto piaecipitur . ne in causis ejus.
mocli per quoscumque adjungantur robora , ac veluti subsidia iis probati nibus, quae in Processibus jam persectis continentur: Sibi enim persuasit Decretum Alexandri VII. locum non habere, cum Pontifex ipse pro cognoscenda diligentius veritate hujusmodi subsidia perquirat : Lccedit
etiam, quod illud Decretum editum fuit ad coercendos Postulatores, ne Testes novos pro libito suo imbuerent, priusquam in examen vocarentur , aut cum veteres Testes iterum examen subire deberent: Porro hoc periculum obvenire nullo modo potuit ob accuratam diligentiam ac rationem, qua totum negotium administratum suit: Postremti , etiamsi idem Decretum impedimentum aliquid aiserre posset, Sanctitas Sua , quatenus opus esset, pro hac vice tantum illud prius abrogare constituerat. Illustratis hoc pacto ob novas & opportunas interrogationes assertionibus Testium , qui prius examinati fuerant; iisdemque magis Corro boratis aliorum testimoniis , qui minimδ ad examen accei Ierant, licet a
citi debuissent, apertissime patuit status morbi, qui sanationi instantaneae praecessit, & cognitio habita est de illius continuatione, sicuti in primo ex propositis Miraculis contendebatur : Quippe Spoletinus Episcopus testatus est, se vidisse Puerum , de quo sermo instituitur, integrae sanitati restitutum, &pedibus omnino liberum atque expeditum: Itaque Sanctitas Sua peracto Sacro in Basilica Lateranen si , accito R. P. Fidei Promotore, meque infrascripto Secretario sua auctoritate adprobavit tanquam
Miraculum tertii generis incolumitatem redditam Josepho Dionysio,
quam Postulatores primo loco exposuerunt : Is Puer duorum annorum tam magnam corporis totius debilitatem ab ipso vitae exordio contraxer t. ut stare nullo modo posset; carnem verti lentam adeo. ac flexibilem habebat , ut, veluti sudariolum , complicaretur: Eum Mater ad Ecclesiam
detulit, ubi B. IOSEPH l Corpus repositum est , & super Astare Puerum
collocavit, BEATUM invocans magna religione ac pietate, ut illum ab aegritudine liberaret: Tunc Puer absque ulla mora pedes suos ita corroborari sensit, ut incedere sine dissicultate, & currere potuerit; quo si nitatis beneficio adhuc fruitur, uti superius commemoravimus. Insuper Sanctitas Sua quoque probavit tanquam Miraculum tertii generis sanationern Antoni e Morelliae . quam Postulatores secundo loco itatuerunt: Illi graviter laborabat fistula , quae Callum etiam induxerat. &saniem permixtam sanguine fundebat : Ex eadem fistula , cum hians pateret, ventus tam vehemens erumpebat . ut Candelam posset extinuuerezPer duos anno hoc morbo cruciata suit, cui dolores etiam , Tussis, ac
Febris superaddebantur, donec pius Sacerdos illam oblinivit oleo, quod ante sacrum Corpus Beati JOSEPHI ardere consuevit: Tum momento
50쪽
temporis integram sanitatem consequuta est, fistula penitus occlusa , doloribus , TusI1, ac Febri omnino cessantibus, pristinae vires, & color naturalis ipsi redierunt, qua bona valetudine deinceps semper usa est : Quare , ut de Pontificia adprobatione horum Miraculorum certum documentum existat, Sanctitas Sua mihi infra scripto Secretario praesens Decretum
tradidit, hac die prima Maji Sanctis Apostolis Philippo, & Iacobo dica
C. Cardinalis de Marinis Proescct.
T. Patriarcha Hieroselymitanus Secretarius . Postero die rediit Summus Pontifex ad Lateranum , inceptam Visitationem prosequuturus . Peracto Sacro in Aldobrandino Sacello, ubi Eucharistia custoditur , cum Eminentissimo Archipresbytero & Canonicis , qui Sanctitatem suam iisdem ac pridie Caeremoniis advenientem receperant , in Vestiarii recessu consedit: Libros ad Animarum curam spectantes , tum qui de Baptietatis, vel Confirmatis , seu Matrimonio conjunctis, seu vita functis testantur , tum eum , in quo Sacrificia pio Populo
diebus taltem festis applicanda , juxta Sanctitatis Suae encyclicam Epist iam datam Patriarchis, Archiepiscopis , Episcopis, cunctisque Locorum ordinariis per Italiam die i9. Augusti 1 44. debent adnotari , sedulo ne conscripsisset & cauth asservaret Ecclesiae Rector , studiosε quaesivit ;Quia verti inter praecipua Parochorum munia , utpote qui in Episcopinrum adjutorium assumuntur, comprehenditur obligatio instituendi ad Catholicam fidem rudes, ac pueros; qua methodo, quo loco, & tem pore, quove adjutorio id ageretur, perscrutatus est , ac nonnulla Zelo& vigilantia pastorali plena edidit decreta . Sane quantae id Pontifici curae sit, palam faciunt instructiones ejus jam editae . cum Bononiensem Cathedram obtineret, eaque benignitas, & humanitas , qua Christum ducem sequutus parvulos ad se venientes non semel erudivit ignaros, Con firmavit instructos, omnes ad solidiorem scientiam muneribus allexit. Haec ipsa Patriarchalis Bassilica Lateranensis contemplata est hoc die , de quo loquor, tradentem pueris fidei rudimenta BENEDicTUM , quem ante quinquennium in summo Apostolicae dignitatis fastigio positum exultans ostenderat: Testis est etiam Congregatio , seu Societas , ut vocant, Do ctrinae Christianae , quam permutata Ecclesia antea nimis angusta , auctoad Ministros saluberrimi operis alendos censu , aliisque praeterea beneficiis cumulavit & gratiis . Ad haec ut verbum Dei, cujus est custos, in
Proximorum corde parere , atque alere Ponti sex valeat; norunt omnes ἔquo honore in Apostolicas Rides advehi sinat, qua comitate excipiat, va riisque Diqiligoo by Cooste