Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1756년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Arrhenida Archonte , sub Acamantide Tribu , quinta P tanta, me acterionis et r. vieesmo tertio Potaniae dis , concione rata . Ex Praedris suffragia perrogavit Hippo Cr

ri totelis filius Ompeteon, o collegae Praedri; Tl. aso Thrasonis ficus Anaceus dixit Tandemque subiicitur Thrasonem ipsum, qui decreti ferendi auctor fuerat, sepulcri quoque

construendi curatorem electum fuisse. Quum ergo decretum eo anno editum sit, quo Leno e vivis excessit, si mors il-Ia ineunti huic Olympiadi adseribi possit, Arrhenides quoque hoc anno Fastis Atticis adscribendus erit . Ae certe quidem si Zenonis Stoici mors ad hanc usque Olympiadem differatur , non modo longaeva ipsus aetas facilius admitti poterit, verum etiam intelligi cur Chrysippus , qui a no I. Olymp. CXXV. in lucem editus fuerat, ipsius audi tor esse potuerit , ut a pluribus affirmatum scribit Laeditius Ad hane olympiadem , nisi sertasse melius ad antiquiorem aliam, referri debent honores Beroso Chaldaeo ab Athe niensibus habiti, eum ipsi os diuinas praedictiones publice im*mnasio natuam inaurata lingua posuere . ut testatur Plinius Quamvis enim ille Alexandro Magno coaevus fue-git, Historiam tamen suam post annum a Ply. CXXVIII. edidisse videtur, ut optime Vossius coniecit. Siquidem Plinius ait Berosum Historia sua memoriam 48 o. annorum. tradidisse , qui sane non alii esse possunt , quam in Aera Nabonassati apud Chaldaeos usurpata numerati. Ergo , cum Aerae illius initium in annum 2. olymp. VIII. inciderit, Berosi Historia in annum oly. CXXVIII. inelia disset. Quandoquidem vero Berosus Historiam hanc, E sebio teste, Antiocho Soteri, vel potius Deo dicavit, quem anno superiori imperium iniisse vidimus , Deile Historiam ipsam hoc anno ille edidit. Quaenam vero fuerint praedictiones illae divinae, quae ipsi statuae honorem ab Atheniensibus impetrarunt, ignorare nunc cogimur. Si in Hiis

storia ipsa Astronomicae praedictiones, aut quidpiam aliud

172쪽

continebatur, quod Atheniensibus admirationi tune fuerit, statuae titulique honor ad haec ipsa tempora reserendus erit. Longe tamen verisimilius existimo Berosum hanc nominis divinaeque scientiae gloriam sibi iam pridem compa. rasse, cum, ut Vitruvii verbis utar 0, rn Insula Ciuitate

Coo consedit, ibique aperuis disciplinam

Αα ς. 4 st. Vrb. Cond. 498. M. Atilius Regulus m rL. Manlius Vulso Ammonius Alexandrinus Badis vicit Olympia ex Α-

Tlepolemus autem Lycius omnium primus celere pulti tune primum instituto palmam obtinuit. Pausanias Συροέθεσαν ta πωλον κέλητα . . Τληπολεμον δὸ Λύκιον ἀναγορευθῆναι λεγουσιν ἐπι τω κελητι ἐπι της πρωτης, 6 τριακοςῆς, Ο'λυμπια ae receperunt deinde etiam desultorium pulum , ac Tlepolemum L=cium vicisse ferunt celete , prima acrricoma supra centesmam Olympiadem. Huius Olympiadis anno 1. norat Eusebius quod ναίοιο A'ντίγονοο τὴν ἐλευθερίαν μεθωκεν Atheniensibus Antigo. nus ubertatem renituit. Antigonus ille Gonatas dicebatur quod Gonis in Thessalia nutritus esset , ac Μacedoniae retagnum anno I. Olymp. CXXV. iam obtinuerat ; & quemadmodum Aratum, Zenonem, Persaeum, aliosque Graecos doctrinae gloria insignes perhumaniter complectebatur, ita quoque facile Atheniensibus libertatem concessit . Certe iliuida teste , is a Graecis mergetes appellatus fuit ; cum praesertim Cleomenem Lacedaemoniorum regem bello captum humanissime tractasset. Iterum tamen Athenas ipsas a Μaeedonibus Oeeupatas

esse demonstrat quod illae demum ab Arato Aehaeorum Praetore, expulso inde Macedonum milite , in ubertatem vindieatae fuerint Olymp. CXXXIV. - ,

173쪽

Aenophanes Aetolus Badio tui istor. .Africanat

Si mylus Neapolites Iradio victor. Afric. Seeundo huius olympiadis anno Ptolemaeo Philades. pho eius filius cognomento Euergetes in Aegypti regno successit, qui Eratosthenem Athenis Alexandriam accivit , ut Suidas testatur . Eratosthenes autem Alexandriae anno I. Olymp CXLVI octoginta annos natus interiit sub Ptole. maeo Philopatore , qui anno 4. olymp. CXXXIX. .Evc geli patri successit.

OLYMPIAS CXXXIV.

Aleidas Laeon stadio victor. Afric. Seeundo huius Olympiadis anno Aratus Achaeorum Praetor Acrocorinthum , sive Corinthiorum arcem occu. pavit , cum inde praesidium expuli siet, quod ab Antigono Macedoniae rege ipsi impositum fuerat . . Quum Iero Perosaeus Zenonis Citti ei auditor, qui Athenis ad Antigonuinmissus iam fuerat , Corinthi seluti praesidii dux teperiretur, ab Arato occisus suit , ut testatur Pausanias , adeoque Persaei Philosophi mors huic anno adseribi .debet ; uamvis Plutarchus ex .Scriptoribus aliis memoret Per. aeum .ex arce iam superata aufugisse . Itaque , cum Aratus feliciter adeo in PeIoponneso conistra Macedones dimicasset, indignum ratus Piraeeum, alia. que Atheniensium Ioea a Macedonum militibus ioccupari , neque tamen aperta vi liberari ea pota conspiceret, Iso- talentorum pretio praesidiorem Praefectum .eorrupit, Atti camque regionem a Μacedonum 'iugo liberavit n.

Anno quarto Lacydea Cyrene in Lybia natus Athenis

174쪽

Ο L et M pr a s CXXXIV. ssAteesilao tune defuncto in Academicat Schola Reeessit, eamque viginti sex annis tenuit. Laertius L=Τ: ἰτιλεύτησε

εν obiit autem , eum scholam adminisrare coepisset quarto anno Obmpiadis CXXXIV . viginti sex annis in schola consumptis. Itaque corrigendus Fabricii locus , in quo Lacydem ipsum hoc anno obiisse dicit , quod Petavius quoque iam scripserat. Certe Areesilaus ad Eumenis Philetaeri fratris, ac Pergami regis aetatem pervenit, cum et ipsum adiu rit , oc ab illo dona receperit, ut testatur Laertius u . Erisgo . cum Eumenes ille Oly. CXXIX. anno r. regnum suste- perit, Arcesilaus usque ad Olympiadem illam vivere debuit. Ita quoque, cum Lacydes in horto illo docere eonsueverit, quem Attalus Pergami rex instrui curaverat , Attalus autem ipse hoe anno 3. huius Olympiadis regnum susceperit, Lacydis mors. huic anno adscribi certe non poterit.

OLYMPIAS CXXXV.

Erato Aetolus Iadio. victor. ADD. Cleoxenus Alexandrinus pugilata .

OLYMPIAS CXXXVI. Prthoetes. Sicyonius Badio victor. Africio LYΜPIAS CXXXVII. Menestheus Bargyleites nudis victor. Hrio.

OLYMPIAS CXXXVIII.

An. Per. Iul. 4 86. Vrb. Cond. 316. Fabius Maximur II. Crissi' Sp. Carvilius 3 Iaximur II.

175쪽

36 Fas ea AT . rex Demetrius Alexandrinus stadia vieit OIympla ex Actia

eano .

Hae ipsa Olympiade Sealiger in Historiarum Collectaneis Eut elidam Lacedaemonium puerorum pentathlo victorem fuisse dicit; cum tamen victoria illa Oly. XXXVIII. contigerit ex Pausania atque in ea Olympiade Scaliger ipsam memoraverit. Quum 2. superioris olympiadis anno Agroni Illyriorum regi Teuta uxor successisset, atque in finitimos populos piraticam exerceret, Romani IIbricum Bellum adversus illam suscepere, quo pressa, ineunte vere huius anni, regina pacem a Romanis impetravit. Hac Romanorum victoria permoti Corinthii Romanos Isthmiorum partiei pes mox futuros sauxerunt, ac Romani ipsi tunc primum Legatos ad Athenienses miserunt, qui pacis foedera cum Illyriis inita nunciarent Hac Olympiade e vivis excessit Lycon . qui, cum Stra. toni in Peripatetica Sehola olymp CXXVII. sueeessisset , ipsi per annos praefuit Lyeoni vero Aristo Iulietes successit, quem morientem excepit Crotolaus.

An. 449 . Vrb. Cond. sI . L. Veturius PHA C. Lutatius Zopyrus ,raeusius nario vieit Olympia ex Asrieano Ineunte vero hac Olympiade, nimirum a. ipsius anno, Soeiale Bellum ab Aetolis susceptum exarsit adversus Achaeos, quibus Philippus Μacedonum rex opes, copiasque suas coniunxerat postquam postremo superioris Olympiadis anno Antigono Gonatae successerat. Oppor

Corale

176쪽

OLYMνi As CXL. fropportune vero observandum quod Phylarehi Athe. n ensis civis historia, quae a Pyrrhi in Peloponnesum expeditione ordiebatur, ad hane usque olympiadem, sive ad annum 4. Olymp CXXXIX. perveniebat , cum Suidas asse. rat historiam illam usque ad Ptolemaei Euergetae mortem deductam esse, quae eo anno contigerat, quo Ptolemaeus Philopatori ipsi successit.

An. a. Per. Iul. 4 92. Vrb. Cond. sI . L. Aemilius Paullus II. C. Terentius Uarra

Doto theus Rhodius Badio vicit Olympia ex Asri.

Clitomachus autem Thebanus pancratio palmam obtinuit ex Pausania'; quemadmodum Paean rus Damatrii fi 4 lius meus luctu vietor fuit, ut Pausanias ipse testatur, at que Asticanus etiam memoravit. randoquidem vero Sitidas asserit quod Clitomaehus ille in lithini s una eademque die pugilatu , ct pancratio, in Pythris pancrario , in Olympiis autem δε ιτερος c, μετά Θάσιον παγκρατοῦν τε ανηγορευθη νς πυγμῆ secundu p 'Thasium pancratio, semulque pugilia tu victor renunciarus fuit ἰfaci e eius Thasii victoria pancratio , G pugilatu parta ad superiorem Olympiadem referri poterit . Lacydes hoc anno solus ex omni memoria vivus Aea.den, icam Scholam Athenis Telecti , & Evandro reliquit , palilloque post obiisse videtur. Siquidem Laertius, cum dixi ii et Lacydem anno Olymp. CXXXIV. Scholam re g odam suscepisse, vigintifex annis hoc munere perfunctum esse testatur . Exeunte fere anno 3. huius Olympiadis Carneades exi. mium Aea demicae Sectae lumen Cyrene in Libia ortus est, ut ex ipsilis aetate, moraisque tempore ad annum I. Olym

177쪽

st FAsri ATTIergelionis Attici die , quo Carnia Festa Cyrene agebantur . in lueem prodiisse se libit Plutarchus In Py. hiis vero Ludis, qui Pythiade CXCIII. hoe est

exeunte reclio huius Olympiadis annci celebrati sunt, Clitomachus Thubanus pane ratio , & Paeanius Damatrii filius E eus lucta vietoriam obtinuit, ut a Pausania erudimus,

Ap. Claudius Potirio Crates Thebanus Hadio vieit Olympia ex Africano. Caper autem Eleus Pythagorae filius oe pancratio secundus ab Hercule in olympus ipsis palmam obit nuit ex Pausania φῖ', Suida, & Africano , qui tamen ipsum Caram appellat . Una vero eademque die Caper ipse Cn. tomach .im pancratio, lucta vero Paeanium superavit; quorum uterque multas palmas retulerat , ut super ora Olynγpiade observatum fuit. Clitomachus tamen ructa victor fuit, ut Pausanias testatur a

Philippus Demetrii filius Macedonum rex Athenari in urbem obsedit, sed cum a Romanis, Rhodiis, atque Attalo Pergami duce Athenienses suppetias obtinuissent , r gis milites soluta urbis obsidione q Ddquid sacri & amoe-Di tum in pomeriis Vrbis, tum in Attica regione fuit im. mani horridaque clade dir puer urit . Itaque tunc Athenae Macedonum iugo solutae prorsus liberae, ac Romano Populo solo societatis foedere conini unetae fuerarit. Me ursius quidem allerit tuas tunc temporis a Romanis , uti antea a Macedonibur , praesidium habuisse. Sed Livii taca. quibus ille sententiam hane suam superstru xit , pei spicue quide in ostendunt a L. Aplustici Legato naves ad praesium Athenarum relictas fuisse, itemque

178쪽

Ο L T M p i a s CXLII. Osque milites veluti in Ath nartim praesidium in urbe fuisse , ut en in nimirum contra Philippi claslem, & exercitum tu. tarentur ; nullibi vero demon lirant praesidium illud ut biveluti occupatae a Romanis impositum fui sie, quod ab An. tipatro, & Cassandro Macedonibus factum esse iam vidi.

Pythiade XCIV. quae in tertitim huius olympiadis annum incidit , Pylades Μegalopolitanus citharoedia vidio. Tiam obtinuit': certe ante Philopoemenis victoriam a d. versus Nachanidam , quae s. sequentis OlImpiadis anno parta fuit .

OLYMPIAS CXLIII.

T. Luinctius Crispinur Vrb. Cond. s .. Cossi Heraelitus Samius sario vieit Olympia ex Afri eam. Huic Olympiadi, ac facile quidem ineunti, Chrysippi

mors aescet ibi debet, qui quamvis Solis Ciliciae urbe oriundus esset, Athenis tamen Stoicae disciplinae princeps fuit. Testatur ex Apollodoro Laertius ipsum ἀπελθεῖν αν- θρμων τρία, η εβδὸμ ιοντα βιωσαντα ἔτη κατὰ τριτην is ver- ταρακοςἡν εκατος ν ora excessse ex hominilus cum 73. aetatis annor erasset circa CXLIII. Obmpi dem , quod i ridem fere verbis Suidas expressit ; quamvis Lucianus illi 8 t. aetatis annos concesserit. Itaque, si Diogenes Babylonius ipsius auditor ei in SchoIa , ut videtur , successit , ε o. fere annorum spatio Scholam ipsam obtinuit; cum an te annum V. C. 6O , 88. annos natus obierit.

OLYMPIAS CXLIV.

Heraelides Salaminius savio victor. Afris.

179쪽

C. Aurelius Cotta Pyrrhias Aetolus nario vicit olympia ex Afri eano. Non plurimum vero ego fallar si Pyrrhiam hune Ο-Iymp orum vietorem unum eundemque fuisse existimem, qui excitato iam Sociali Aetolorum Belici ab Aetolis ipsis ad Eleos, veluti ipsorum dux futurus, missus fuit . Certe Polybius dueem hune 'rrbiam Aetolum appellavit; exemplis autem abis plane compertum Olympionicas Belli quoque duces electos fuisse Lusum vero puerorum pane ratium Agonibus aliis adiectum seret , primus ex illo Phaedia s Aeolensis palmam

λος λιολεὐe εα πολεως Tρεα δοι Οympiade CXLμ ptieriis' pameratium innitutam fuit, vicitque Pbaeaimur Aeolensi ex ur. se Troade Sic Ast. canu , nisi quoa ille victorem hunc Ale. xandrinam appellat . Facile tamen dissidium componi , suaque aveho tas Pausaniae constare poterat, si observetur Troadem urbem aliquando etiam Alexandriam voc.ι tam suille , eamqtie interdum quidem Troadi regioni , interdum etiam Aeolidi tributam fuisse, quae, cum prius Usia diceretur, mox occupantibus illam Aeoliis Graecis, Aeolix vocata fuit. Itaque Phaedimus tum Alexandrinus, tum Troadensis, tum Aeolitis vocari potuit . Moschus autem Colophonius puerorum pugilatu vietor

fuit , isque omnium unus παιδικὴν Περίολν , universos nempe inter Pueros Agones vicit, ut Africanus testatur.

Anno autem primo Olympiadis hu us Romani Phi. lippo Macedoniae regi bellum indixerunt quod ille tum At. talum Pergami regem, tum Athenienses, aliosque Graecos

180쪽

mininus in Graeciam ad ferendam Atheniensibus, ceterisque Graecis opea, missus fuit .

Anno a Quinctius Flamininus Consul , eiusque fra. ter L Q onctius Philippum Macedoniae regem Attalo rege,

atque Aetolis. opem serentibus terrestri , ac navali praelio Liperarunt. Athenienses Attalo, ac Romani foederati regem invitarunt ut Athenas veniret , eumque una cum Romanis Legatas appellentem miro Athenienses plausu, ac pompa exceperunt . Tune addita nova Tribus ex regis nomine Attal s vocata, eiusque statua inter Heroes Tribuum Epo Vno1 cxe tata . Cumque Rhodiorum quoque Legati Athenas venissent , ac cives ad bellum Philippo indicendum hortati forent . Athenienses Rhodiorum Populo coronam decreveri int . Rhodiisque omnibus singulos omnicio Athenieci. sum civium honores, ac iura concesserunt'.

N on diu tamen his honoribus Attalus superstes fuit; nam hoc ipso anno mor ens Eumenem filium in Pergami regno successorem habuit qui Ao annis illud obtinuit.

o LYMPIAS CXLVI.

An. τ' Per. Iul. 4si 8. Vib. Cond. sst. L. Furius Purpureo ς σM. Claudius Murcello Mieton Boeotus Hadio vicit olympia ex Africano. Hoc eodem anno Olympico me unte Isthmici quoque Ludi celebrati sunt, in quibus, facta a Romanis eum Philippo Macedonum rege pace, universis Graeciae Civitatibus ita libertas a Romanis restituta fuit , iit suis legibus uti possent . Eiusmodi vero insigne Romani Populi ae Flaminini Imperatoris beneficium in ipso Isthmiorum ludicro prae. conis voce publicatum fuit .

SEARCH

MENU NAVIGATION