Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

: is

4쪽

DACTYLIOTHECA

ANTONII FRANCISCI GORII

COMPLECTENSADAMI

S PYRIORUM UENIA AC PRIUILEGIO.

8쪽

TYPO GRAΡHUS LECTORI

BENE AGERE.

OUAM in prioris voluminis Anteloquio spoponis

deram Mysoriain Glyptogi aphicam , tibi jam in manus legendam lubens, volensque contrado . Tanta profecto ex artium omnium historia enascitur utilitas , ut qui varias illarum progressiones, vicesque apprime calleat , is unus sit, qui judicium de illis confidentissime ferre queat, valeatque internoscere, quibus potius temporibus, Graecis ne, an Romanis consignanis

da sint artificum opera , quae sibi in oculos incurrunt i nec quae sunt nuperi sigillariarii , pro antiquis, ac genuinis sibi obtrudi patiatur. Quumque hoc semper a natura hominibus insitum fuerit, ut sua quis que 'studia sequatur ; hinc artifices omnes , plastae , statuarii, pictores, gemmarum insignitores, quotquot fuere , in fingendis , exprimendisque rerum imaginibus , ingenio , susceptaeque peculiari cuidam rationi indulserunt; quae nisi praecognoscantur, quid in a tibus certi , comprehensique haberi poterit λ Monuimus alibi historiam hanc a cl. Marietto fuisse jam pro virili parte exaratam , atque etiam Franciscum Victorium symbolam contulisse lithographis insignioribus concelebrandis . Videbor ergo , ut in adagio

9쪽

est, eamdem semper incudem ad fastidium usque retundere , dum Gorianam historiam legendam appo rigo Z Apage tam iniquum de hoc opere judicium . Gorius si quidem quae ab aliis fusa , ac fortasse tumultuaria oratione scripta fuerant, in pauca contraxit, quodque est multo praestantius , dilucido ordine, dc vel alphabetica serie, vel habita scholarum , temporumque ratione digessit. Dum lithographos memorat , eorum Opera proxime adnotat, quae adhuc dum in Citneliis adservantur, ut si cui volupe sit ea contemplari, cujusque artificis ingenium, industriamque facilius, ac plenius cognoscere possit. Ita historia ipsius monumentis adhuc vigentibus communita,

testataque est. Nam quum Achillis, Helenae, Polycratis Tyranni annuli recensentur , quibus delphin , monstrum marinum , & lyra insculpta perhibetur ;- id quidem artem Glyptographicam ab heroicis usque

temporibus invaluisse ostendit , nihil vero de Gemmariorum peritia, aut rusticitate condocefacit. Quare in texenda hujus artis historia, utilitatem cum voluptate conjungens, eam ab epocha multo certiore incohandam duxit. Quod si calamum aliquando liberius

procurrere passus est, videturque eos commemorare,

qui Gemmarii non sunt, sed amnes artes factitarunt, indulgendum homini indefatigabili , quem jam to quebat incommoda valetudo, viresque pristinae lento morbo delassatae, paullatim in dies deserebant. Quod

10쪽

PRAE LOQUIUM. 3

si bono rei litterariae convaluisset, opus secundis curis auctum, emendatumque typis commisisset. Bibliothecam etiam Glyptographicam ex integro conscribere Parabat, in qua multa, quae post editam a Marietto prodierunt , collectanea Gemmarum opuscula, commentaria in unum compaginata librum percensere in animo habebat. Sed haec omnia cum auctoris vita Abstulit atra dies, o funere mersit acerbo. Historiam ergo , qualis inter tot discrimina superfuit, aequi, bonique consulas i habes enim si forte non omnibus suis numeris absolutissimam, illam cerate & summo labore partam, & perspicuitate praeclaram, de operis instituto accommodatam.

UIUAS . UALEAS. FLOREAS.

SEARCH

MENU NAVIGATION